提摩太后书 2
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1我儿啊,你要在基督耶稣的恩典上刚强起来。
1Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu:
2你在许多见证人面前听见我所教训的,也要交托那忠心能教导别人的人。
2et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
3你要和 我 同受苦难,好像基督耶稣的精兵。
3Labora sicut bonus miles Christi Jesu.
4凡在军中当兵的,不将世务缠身,好叫那招他当兵的人喜悦。
4Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
5人若在场上比武,非按规矩,就不能得冠冕。
5Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
6劳力的农夫理当先得粮食。
6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
7我所说的话,你要思想,因为凡事主必给你聪明。
7Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
8你要记念耶稣基督乃是 大卫 的后裔,他从死里复活,正合乎我所传的福音。
8Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
9我为这福音受苦难,甚至被捆绑,像犯人一样。然而 神的道却不被捆绑。
9in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
10所以,我为选民凡事忍耐,叫他们也可以得着那在基督耶稣里的救恩和永远的荣耀。
10Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
11有可信的话说: 我们若与基督同死,也必与他同活;
11Fidelis sermo: nam si commortui sumus, et convivemus:
12我们若 能 忍耐,也必和他一同作王。 我们若不认他,他也必不认我们;
12si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
13我们纵然失信,他仍是可信的, 因为他不能背乎自己。
13si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
14你要使众人回想这些事,在主面前嘱咐他们:不可为言语争辩;这是没有益处的,只能败坏听见的人。
14Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
15你当竭力在 神面前得蒙喜悦,作无愧的工人,按着正意分解真理的道。
15Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
16但要远避世俗的虚谈,因为这等人必进到更不敬虔的地步。
16Profana autem et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
17他们的话如同毒疮,越烂越大;其中有 许米乃 和 腓理徒 ,
17et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus et Philetus,
18他们偏离了真道,说复活的事已过,就败坏好些人的信心。
18qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
19然而, 神坚固的根基立住了;上面有这印记说:「主认识谁是他的人」;又说:「凡称呼主名的人总要离开不义。」
19Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
20在大户人家,不但有金器银器,也有木器瓦器;有作为贵重的,有作为卑贱的。
20In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
21人若自洁,脱离卑贱的事,就必作贵重的器皿,成为圣洁,合乎主用,预备行各样的善事。
21Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
22你要逃避少年的私欲,同那清心祷告主的人追求公义、信德、仁爱、和平。
22Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
23惟有那愚拙无学问的辩论,总要弃绝,因为知道这等事是起争竞的。
23Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.
24然而主的仆人不可争竞,只要温温和和地待众人,善于教导,存心忍耐,
24Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
25用温柔劝戒那抵挡的人;或者 神给他们悔改的心,可以明白真道,
25cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
26叫他们这已经被魔鬼任意掳去的,可以醒悟,脱离他的网罗。
26et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.