提摩太后书 3
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1你该知道,末世必有危险的日子来到。
1Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
2因为那时,人要专顾自己,贪爱钱财,自夸,狂傲,谤 ,违背父母,忘恩负义,心不圣洁,
2erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
3无亲情,不解怨,好说谗言,不能自约,性情凶暴,不爱良善,
3sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
4卖主卖友,任意妄为,自高自大,爱宴乐,不爱 神,
4proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
5有敬虔的外貌,却背了敬虔的实意;这等人你要躲开。
5habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita:
6那偷进人家、牢笼无知妇女的,正是这等人。这些妇女担负罪恶,被各样的私欲引诱,
6ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis:
7常常学习,终久不能明白真道。
7semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
8从前 雅尼 和 佯庇 怎样敌挡 摩西 ,这等人也怎样敌挡真道。他们的心地坏了,在真道上是可废弃的。
8Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem;
9然而他们不能再这样敌挡;因为他们的愚昧必在众人面前显露出来,像那二人一样。
9sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
10但你已经服从了我的教训、品行、志向、信心、宽容、爱心、忍耐,
10Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
11以及我在 安提阿 、 以哥念 、 路司得 所遭遇的逼迫、苦难。我所忍受是何等的逼迫;但从这一切苦难中,主都把我救出来了。
11persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
12不但如此,凡立志在基督耶稣里敬虔度日的也都要受逼迫。
12Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
13只是作恶的和迷惑人的,必越久越恶,他欺哄人,也被人欺哄。
13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
14但你所学习的,所确信的,要存在心里;因为你知道是跟谁学的,
14Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris:
15并且知道你是从小明白圣经,这圣经能使你因信基督耶稣,有得救的智慧。
15et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
16圣经都是 神所默示的,于教训、督责、使人归正、教导人学义都是有益的,
16Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia:
17叫属 神的人得以完全,预备行各样的善事。
17ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.