Proverbiorum
Chapter 20
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Greek …
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Proverbiorum 20

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas: quicumque his delectatur non erit sapiens.
1ΑΚΟΛΑΣΤΟΝ οἶνος καὶ ὑβριστικὸν μέθη, πᾶς δὲ ἄφρων τοιούτοις συμπλέκεται.
2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis: qui provocat eum peccat in animam suam.
2οὐ διαφέρει ἀπειλὴ βασιλέως θυμοῦ λέοντος, ὁ δὲ παροξύνων αὐτὸν ἁμαρτάνει εἰς τὴν ἑαυτοῦ ψυχήν.
3Honor est homini qui separat se a contentionibus; omnes autem stulti miscentur contumeliis.
3δόξα ἀνδρὶ ἀποστρέφεσθαι λοιδορίας, πᾶς δὲ ἄφρων τοιούτοις συμπλέκεται.
4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.
4ὀνειδιζόμενος ὀκνηρὸς οὐκ αἰσχύνεται, ὡσαύτως καὶ ὁ δανειζόμενος σῖτον ἐν ἀμήτῳ.
5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri; sed homo sapiens exhauriet illud.
5ὕδωρ βαθὺ βουλὴ ἐν καρδίᾳ ἀνδρός, ἀνὴρ δὲ φρόνιμος ἐξαντλήσει αὐτήν.
6Multi homines misericordes vocantur; virum autem fidelem quis inveniet?]
6μέγα ἄνθρωπος καὶ τίμιον ἀνὴρ ἐλεήμων, ἄνδρα δὲ πιστὸν ἔργον εὑρεῖν.
7[Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.
7ὃς ἀναστρέφεται ἄμωμος ἐν δικαιοσύνῃ, μακαρίους τοὺς παῖδας αὐτοῦ καταλείψει.
8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.
8ὅταν βασιλεὺς δίκαιος καθίσῃ ἐπὶ θρόνου, οὐκ ἐναντιοῦται ἐν ὀφθαλμοῖς αὐτοῦ πᾶν πονηρόν.
9Quis potest dicere: Mundum est cor meum; purus sum a peccato?
9τίς καυχήσεται ἁγνὴν ἔχειν τὴν καρδίαν; ἢ τίς παρρησιάσεται καθαρὸς εἶναι ἀπὸ ἁμαρτιῶν;
10Pondus et pondus, mensura et mensura: utrumque abominabile est apud Deum.
10στάθμιον μέγα καὶ μικρὸν καὶ μέτρα δισσά, ἀκάθαρτα ἐνώπιον Κυρίου καὶ ἀμφότερα καὶ ὁ ποιῶν αὐτά.
11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.
11ἐν τοῖς ἐπιτηδεύμασιν αὐτοῦ συμποδισθήσεται νεανίσκος μετὰ ὁσίου, καὶ εὐθεῖα ἡ ὁδὸς αὐτοῦ.
12Aurem audientem, et oculum videntem: Dominus fecit utrumque.
12οὖς ἀκούει καὶ ὀφθαλμὸς ὁρᾷ· Κυρίου ἔργα καὶ ἀμφότερα.
13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat: aperi oculos tuos, et saturare panibus.
13μὴ ἀγάπα καταλαλεῖν, ἵνα μὴ ἐξαρθῇς· διάνοιξον τοὺς ὀφθαλμούς σου καὶ ἐμπλήσθητι ἄρτων.
14Malum est, malum est, dicit omnis emptor; et cum recesserit, tunc gloriabitur.
no verse 14 in this text
15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.]
no verse 15 in this text
16[Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.
no verse 16 in this text
17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.
no verse 17 in this text
18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
no verse 18 in this text
19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.
no verse 19 in this text
20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris:
20κακολογοῦντος πατέρα ἢ μητέρα σβεσθήσεται λαμπτήρ, αἱ δὲ κόραι τῶν ὀφθαλμῶν αὐτοῦ ὄψονται σκότος.
21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
21μερὶς ἐπισπουδαζομένη ἐν πρώτοις, ἐν τοῖς τελευταίοις οὐκ εὐλογηθήσεται.
22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
22μὴ εἴπῃς· τίσομαι τὸν ἐχθρόν, ἀλλ᾿ ὑπόμεινον τὸν Κύριον, ἵνα σοι βοηθήσῃ.
23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus; statera dolosa non est bona.
23βδέλυγμα Κυρίῳ δισσὸν στάθμιον, καὶ ζυγὸς δόλιος οὐ καλὸν ἐνώπιον αὐτοῦ.
24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?
24παρὰ Κυρίου εὐθύνεται τὰ διαβήματα ἀνδρί, θνητὸς δὲ πῶς ἂν νοήσαι τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ;
25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.]
25παγὶς ἀνδρὶ ταχύ τι τῶν ἰδίων ἁγιάσαι, μετὰ γὰρ τὸ εὔξασθαι μετανοεῖν γίνεται.
26[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.
26λικμήτωρ ἀσεβῶν βασιλεὺς σοφός, καὶ ἐπιβαλεῖ αὐτοῖς τροχόν.
27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.
27φῶς Κυρίου πνοὴ ἀνθρώπων, ὃς ἐρευνᾷ ταμιεῖα κοιλίας.
28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.
28ἐλεημοσύνη καὶ ἀλήθεια φυλακὴ βασιλεῖ, καὶ περικυκλώσουσιν ἐν δικαιοσύνῃ τὸν θρόνον αὐτοῦ.
29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.
29κόσμος νεανίαις σοφία, δόξα δὲ πρεσβυτέρων πολιαί.
30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.]
30ὑπώπια καὶ συντρίμματα συναντᾷ κακοῖς, πληγαὶ δὲ εἰς ταμιεῖα κοιλίας.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.