Iohannem 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus quia venit hora ejus ut transeat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexisset suos, qui erant in mundo, in finem dilexit eos.
1さて、過越の祭りの前、イエスはこの世を去って父のもとへ行くご自分の時が来たことを知り、世にいるご自分の者たちを愛して、最後まで彼らを愛し抜かれた。
2Et cœna facta, cum diabolus jam misisset in cor ut traderet eum Judas Simonis Iscariotæ:
2夕食の最中、悪魔はすでに、シモンの子ユダ・イスカリオテの心に、イエスを裏切る思いを植えつけていた。
3sciens quia omnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exivit, et ad Deum vadit:
3イエスは、父がすべてのものをご自分の手に与えられたこと、ご自分が神から来て神のもとへ行くことを知って、
4surgit a cœna, et ponit vestimenta sua, et cum accepisset linteum, præcinxit se.
4夕食の席から立ち上がり、上着を脱がれた。そして手ぬぐいを取り、腰に巻かれた。
5Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit lavare pedes discipulorum, et extergere linteo, quo erat præcinctus.
5それから、たらいに水を注ぎ、弟子たちの足を洗い、腰に巻いた手ぬぐいで拭き始められた。
6Venit ergo ad Simonem Petrum. Et dicit ei Petrus: Domine, tu mihi lavas pedes?
6こうしてシモン・ペテロのところに来られた。ペテロはイエスに言った。「主よ、あなたが私の足を洗われるのですか。」
7Respondit Jesus, et dixit ei: Quod ego facio, tu nescis modo: scies autem postea.
7イエスは彼に答えられた。 「私がしていることは、今はあなたには分かりませんが、後で分かるようになります。」
8Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in æternum. Respondit ei Jesus: Si non lavero te, non habebis partem mecum.
8ペテロはイエスに言った。「決して私の足をお洗いにならないでください。」 イエスは彼に答えられた。 「私があなたを洗わなければ、あなたは私と何の関わりもありません。」
9Dicit ei Simon Petrus: Domine, non tantum pedes meos, sed et manus, et caput.
9シモン・ペテロはイエスに言った。「主よ、足だけでなく、手も頭も洗ってください。」
10Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non indiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes.
10イエスは彼に言われた。 「すでに体を洗った者は、足を洗うだけでよく、全身が清いのです。あなたがたは清いのですが、全員が清いわけではありません。」
11Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum; propterea dixit: Non estis mundi omnes.
11イエスは、ご自分を裏切ろうとしている者を知っておられた。それで、 「あなたがた全員が清いわけではありません」 と言われたのである。
12Postquam ergo lavit pedes eorum, et accepit vestimenta sua, cum recubuisset iterum, dixit eis: Scitis quid fecerim vobis?
12イエスは弟子たちの足を洗い、上着を着て、再び席に着くと、彼らに言われた。 「私があなたがたにしたことが分かりますか。
13Vos vocatis me Magister et Domine, et bene dicitis: sum etenim.
13あなたがたは私を『先生』また『主』と呼びます。そう言うのは正しい。私はそのとおりだからです。
14Si ergo ego lavi pedes vestros, Dominus et Magister, et vos debetis alter alterius lavare pedes.
14主であり先生である私があなたがたの足を洗ったのですから、あなたがたも互いに足を洗い合うべきです。
15Exemplum enim dedi vobis, ut quemadmodum ego feci vobis, ita et vos faciatis.
15私があなたがたにしたとおり、あなたがたもするようにと、私は模範を示したのです。
16Amen, amen dico vobis: non est servus major domino suo: neque apostolus major est eo qui misit illum.
16まことに、まことに、あなたがたに告げます。僕はその主人より偉大ではなく、遣わされた者は遣わした者より偉大ではありません。
17Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea.
17これらのことを知り、それを行うなら、あなたがたは幸いです。
18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum.
18私はあなたがた全員について言っているのではありません。私は自分が選んだ者たちを知っています。しかし、それは『私とともにパンを食べる者が、私に向かってかかとを上げた』という聖書の言葉が実現するためです。
19Amodo dico vobis, priusquam fiat: ut cum factum fuerit, credatis quia ego sum.
19今、そのことが起こる前に、あなたがたに告げておきます。それが起こった時、私がその者であるとあなたがたが信じるためです。
20Amen, amen dico vobis: qui accipit si quem misero, me accipit; qui autem me accipit, accipit eum qui me misit.
20まことに、まことに、あなたがたに告げます。私が遣わす者を受け入れる者は、私を受け入れます。私を受け入れる者は、私を遣わされた方を受け入れるのです。」
21Cum hæc dixisset Jesus, turbatus est spiritu: et protestatus est, et dixit: Amen, amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me.
21イエスはこう言われると、霊の内に心を騒がせ、はっきりと言われた。 「まことに、まことに、あなたがたに告げます。あなたがたのうちの一人が私を裏切ります。」
22Aspiciebant ergo ad invicem discipuli, hæsitantes de quo diceret.
22弟子たちは、だれのことを言われたのか分からず、戸惑いながら互いに顔を見合わせた。
23Erat ergo recumbens unus ex discipulis ejus in sinu Jesu, quem diligebat Jesus.
23弟子の一人で、イエスが愛しておられた者が、食卓でイエスの胸もとに寄りかかっていた。
24Innuit ergo huic Simon Petrus, et dixit ei: Quis est, de quo dicit?
24そこでシモン・ペテロは彼に合図をして、「だれのことを言っておられるのか、尋ねてくれ」と言った。
25Itaque cum recubuisset ille supra pectus Jesu, dicit ei: Domine, quis est?
25彼はそのままイエスの胸もとに寄りかかり、「主よ、それはだれですか」と尋ねた。
26Respondit Jesus: Ille est cui ego intinctum panem porrexero. Et cum intinxisset panem, dedit Judæ Simonis Iscariotæ.
26そこでイエスは答えられた。 「私がパン切れを浸して与える者が、その人です。」 そしてパン切れを浸すと、シモン・イスカリオテの子ユダに与えられた。
27Et post buccellam, introivit in eum Satanas. Et dixit ei Jesus: Quod facis, fac citius.
27ユダがそのパン切れを受け取ると、サタンが彼の中に入った。 そこでイエスは彼に言われた。 「しようとしていることを、早くしなさい。」
28Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
28しかし、食卓に着いていた者のうち、なぜイエスが彼にそう言われたのか分かる者は一人もいなかった。
29Quidam enim putabant, quia loculos habebat Judas, quod dixisset ei Jesus: Eme ea quæ opus sunt nobis ad diem festum: aut egenis ut aliquid daret.
29ある者たちは、ユダが金入れを預かっていたので、イエスが「祭りに必要なものを買いなさい」と言われたか、貧しい人々に何か施すように言われたのだと思った。
30Cum ergo accepisset ille buccellam, exivit continuo. Erat autem nox.
30そこでユダはそのパン切れを受け取ると、すぐに出て行った。夜であった。
31Cum ergo exisset, dixit Jesus: Nunc clarificatus est Filius hominis, et Deus clarificatus est in eo.
31ユダが出て行くと、イエスは言われた。 「今、人の子は栄光を受け、神も人の子によって栄光を受けられました。
32Si Deus clarificatus est in eo, et Deus clarificabit eum in semetipso: et continuo clarificabit eum.
32神が人の子によって栄光を受けられたのなら、神もご自身によって人の子に栄光を与え、しかもすぐにお与えになります。
33Filioli, adhuc modicum vobiscum sum. Quæretis me; et sicut dixi Judæis, quo ego vado, vos non potestis venire: et vobis dico modo.
33子どもたちよ、私はもうしばらくあなたがたとともにいます。あなたがたは私を捜すでしょう。私はユダヤ人たちに、『私が行く所に、あなたがたは来ることができない』と言いましたが、今、あなたがたにも同じことを言います。
34Mandatum novum do vobis: ut diligatis invicem: sicut dilexi vos, ut et vos diligatis invicem.
34私はあなたがたに新しい戒めを与えます。互いに愛し合いなさい。私があなたがたを愛したように、あなたがたも互いに愛し合いなさい。
35In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem.
35あなたがたが互いに愛し合うなら、それによって、すべての人はあなたがたが私の弟子であることを知ります。」
36Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis? Respondit Jesus: Quo ego vado non potes me modo sequi: sequeris autem postea.
36シモン・ペテロがイエスに言った。「主よ、どこへ行かれるのですか。」 イエスは答えられた。 「私が行く所に、あなたは今ついて来ることはできません。しかし、後にはついて来ます。」
37Dicit ei Petrus: Quare non possum te sequi modo? animam meam pro te ponam.
37ペテロはイエスに言った。「主よ、なぜ今はついて行けないのですか。私はあなたのためなら命を捨てます。」
38Respondit ei Jesus: Animam tuam pro me pones? amen, amen dico tibi: non cantabit gallus, donec ter me neges.
38イエスは彼に答えられた。 「私のために命を捨てるのですか。まことに、まことに、あなたに告げます。あなたが三度私を否むまで、鶏は鳴きません。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.