Ii Paralipomenon
Chapter 27
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Paralipomenon 27

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Viginti quinque annorum erat Joatham cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem: nomen matris ejus Jerusa filia Sadoc.
1ヨタムは二十五歳で王となり、エルサレムで十六年間治めた。母の名はエルシャといい、ツァドクの娘であった。
2Fecitque quod rectum erat coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Ozias pater suus, excepto quod non est ingressus templum Domini: et adhuc populus delinquebat.
2彼は、その父ウジヤが行ったすべてのことに従って、主の目に正しいことを行った。しかし、彼は主の神殿には入らなかった。民は依然として堕落した行いをしていた。
3Ipse ædificavit portam domus Domini excelsam, et in muro Ophel multa construxit.
3彼は主の家の上の門を建て、オフェルの城壁を大規模に築き増した。
4Urbes quoque ædificavit in montibus Juda, et in saltibus castella et turres.
4さらに、彼はユダの山地に町々を建て、森の中に要塞と塔を建てた。
5Ipse pugnavit contra regem filiorum Ammon, et vicit eos, dederuntque ei filii Ammon in tempore illo centum talenta argenti, et decem millia coros tritici, ac totidem coros hordei: hæc ei præbuerunt filii Ammon in anno secundo et tertio.
5彼はアンモンの子らの王とも戦い、彼らに打ち勝った。アンモンの子らはその年、彼に銀百タラント、小麦一万コル、大麦一万コルを与えた。アンモンの子らは二年目にも、三年目にもこれと同じだけ彼に納めた。
6Corroboratusque est Joatham, eo quod direxisset vias suas coram Domino Deo suo.
6こうしてヨタムは強くなった。彼が自分の神、主の前に歩みを正したからである。
7Reliqua autem sermonum Joatham, et omnes pugnæ ejus et opera, scripta sunt in libro regum Israël et Juda.
7ヨタムのその他の事績、および彼のすべての戦いとその道は、見よ、イスラエルとユダの王たちの書に記されている。
8Viginti quinque annorum erat cum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem.
8彼は二十五歳で王となり、エルサレムで十六年間治めた。
9Dormivitque Joatham cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate David: et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
9ヨタムはその父祖たちとともに眠り、人々は彼をダビデの町に葬った。その子アハズが代わって王となった。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.