Ii Paralipomenon 19
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Reversus est autem Josaphat rex Juda in domum suam pacifice in Jerusalem.
1ユダの王ヨシャファテは、無事にエルサレムの宮殿へ帰った。
2Cui occurrit Jehu filius Henani videns, et ait ad eum: Impio præbes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris:
2先見者ハナニの子イエフが彼を迎えに出て行き、ヨシャファテ王に言った。「あなたは悪者を助け、主を憎む者たちを愛してよいのでしょうか。そのため、主の怒りがあなたの上にあります。
3sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et præparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum.
3それでも、あなたには良いことが見いだされています。あなたはアシェラ像をこの地から取り除き、神を尋ね求めることに心を定めたからです。」
4Habitavit ergo Josaphat in Jerusalem, rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
4ヨシャファテはエルサレムに住んだ。彼は再びベエル・シェバからエフライムの山地まで民の間を巡り歩き、彼らを父祖の神、主に立ち返らせた。
5Constituitque judices terræ in cunctis civitatibus Juda munitis per singula loca,
5彼はユダのすべての防備の町々に、町ごとに裁判官たちを任命し、
6et præcipiens judicibus: Videte, ait, quid faciatis: non enim hominis exercetis judicium, sed Domini: et quodcumque judicaveritis, in vos redundabit.
6裁判官たちに言った。「あなたがたのすることに注意しなさい。あなたがたは人のためではなく、主のために裁くからです。裁きを行うとき、主があなたがたとともにおられます。
7Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite: non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
7だから今、主を恐れ、注意深く行いなさい。わたしたちの神、主には不義がなく、えこひいきも、賄賂を取ることもないからです。」
8In Jerusalem quoque constituit Josaphat Levitas, et sacerdotes, et principes familiarum ex Israël, ut judicium et causam Domini judicarent habitatoribus ejus.
8さらにエルサレムで、ヨシャファテはレビ人、祭司、およびイスラエルの父祖の家の長たちの一部を、主に関わる裁判と民の争いを裁かせた。彼らはエルサレムに帰った。
9Præcepitque eis, dicens: Sic agetis in timore Domini fideliter et corde perfecto.
9彼は彼らに命じて言った。「あなたがたは主を恐れ、忠実に、全き心をもってこのように行わなければならない。
10Omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem, ubicumque quæstio est de lege, de mandato, de cæremoniis, de justificationibus: ostendite eis, ut non peccent in Dominum, et ne veniat ira super vos et super fratres vestros: sic ergo agentes non peccabitis.
10町々に住むあなたがたの兄弟たちから、血と血、律法と命令、掟と定めに関する争い事があなたがたのところに持ち込まれるたびに、彼らが主に対して罪ある者となり、御怒りがあなたがたと兄弟たちの上に下ることのないように、彼らを戒めなければならない。このように行えば、あなたがたは罪ある者とはならない。
11Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Deum pertinent, præsidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est dux in domo Juda, super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent: habetisque magistros Levitas coram vobis. Confortamini, et agite diligenter, et erit Dominus vobiscum in bonis.
11見よ。主のすべての事柄については祭司長アマルヤがあなたがたの上にあり、王のすべての事柄についてはユダの家の支配者であるイシュマエルの子ゼバデヤが上にいる。また、レビ人たちはあなたがたの前で役人となる。勇気を出して行いなさい。主が正しい者とともにおられるように。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.