Ii Paralipomenon
Chapter 35
Clementine Vulgate, 1598
vs Freedom Bible (フリー…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Ii Paralipomenon 35

Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Fecit autem Josias in Jerusalem Phase Domino, quod immolatum est quartadecima die mensis primi:
1ヨシヤはエルサレムで主のために過越の祭りを祝った。彼らは最初の月の第十四の日に過越のいけにえをほふった。
2et constituit sacerdotes in officiis suis, hortatusque est eos ut ministrarent in domo Domini:
2彼は祭司たちをその職務に就かせ、主の家での奉仕のために彼らを励ました。
3Levitis quoque, ad quorum eruditionem omnis Israël sanctificabatur Domino, locutus est: Ponite arcam in sanctuario templi, quod ædificavit Salomon filius David rex Israël, nequaquam enim eam ultra portabitis: nunc autem ministrate Domino Deo vestro, et populo ejus Israël.
3彼は、全イスラエルを教え、主のために聖別されたレビ人たちに言った。「イスラエルの王、ダビデの子ソロモンが建てた家の中に、聖なる箱を安置しなさい。今後はそれを肩で担う必要はない。今、あなたがたの神、主と、その民イスラエルに仕えなさい。
4Et præparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum, sicut præcepit David rex Israël, et descripsit Salomon filius ejus.
4イスラエルの王ダビデの文書に従い、またその子ソロモンの文書に従って、父祖の家ごとに、その組に従って自らを整えなさい。
5Et ministrate in sanctuario per familias turmasque Leviticas,
5民であるあなたがたの兄弟たちの父祖の家ごとの組に従って聖所に立ち、それぞれの組にレビ人の父祖の家を割り当てなさい。
6et sanctificati immolate Phase: fratres etiam vestros, ut possint juxta verba quæ locutus est Dominus in manu Moysi facere, præparate.
6過越のいけにえをほふり、自らを聖別し、モーセを通して与えられた主の言葉に従ってことを行うために、兄弟たちのための準備をしなさい。」
7Dedit præterea Josias omni populo qui ibi fuerat inventus in solemnitate Phase, agnos et hædos de gregibus et reliqui pecoris triginta millia, boum quoque tria millia: hæc de regis universa substantia.
7ヨシヤはそこにいたすべての者のため、過越のささげ物のために、民に羊の群れから子羊や子ヤギ三万匹を与え、また雄牛三千頭を与えた。これらは王の財産から出たものであった。
8Duces quoque ejus sponte quod voverant, obtulerunt, tam populo quam sacerdotibus et Levitis. Porro Helcias, et Zacharias, et Jahiel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum Phase pecora commixtim duo millia sexcenta, et boves trecentos.
8彼の君たちは、民、祭司たち、およびレビ人のために、進んでささげるささげ物を与えた。神の家の支配者であるヒルキヤ、ゼカリヤ、エヒエルは、祭司たちの過越のささげ物のために羊とヤギ二千六百匹、および雄牛三百頭を与えた。
9Chonenias autem, et Semeias, etiam Nathanaël fratres ejus, necnon Hasabias, et Jehiel, et Jozabad principes Levitarum, dederunt ceteris Levitis ad celebrandum Phase quinque millia pecorum, et boves quingentos.
9また、レビ人の長たちであるコナンヤ、その兄弟シェマヤとネタンエル、ハシャブヤ、エイエル、ヨザバドは、レビ人の過越のささげ物のために羊とヤギ五千匹、および雄牛五百頭を与えた。
10Præparatumque est ministerium, et steterunt sacerdotes in officio suo: Levitæ quoque in turmis, juxta regis imperium.
10こうして奉仕の準備が整い、王の命令に従って、祭司たちはその定位置に立ち、レビ人はその組に従って立った。
11Et immolatum est Phase: asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem, et Levitæ detraxerunt pelles holocaustorum:
11彼らは過越のいけにえをほふり、祭司たちはその手から受け取った血を振りかけ、レビ人はその皮を剥いだ。
12et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum, et offerrentur Domino, sicut scriptum est in libro Moysi: de bobus quoque fecerunt similiter.
12彼らは、モーセの書に記されているように、民の父祖の家々の区分に従って彼らに与え、主にささげるために全焼のささげ物を取り分けた。雄牛についても同じようにした。
13Et assaverunt Phase super ignem, juxta quod in lege scriptum est: pacificas vero hostias coxerunt in lebetibus, et cacabis, et ollis, et festinato distribuerunt universæ plebi:
13彼らは掟に従って過越のいけにえを火で焼いた。聖なるささげ物は鍋、大釜、平鍋で煮て、それを急いで民全体のところへ運んだ。
14sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt, nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerunt occupati, unde Levitæ sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimis.
14その後、彼らは自分たちのため、また祭司たちのために準備をした。アロンの子らである祭司たちは、夜まで全焼のささげ物と脂肪をささげるのに忙しかったからである。それゆえ、レビ人が自分たちのため、およびアロンの子らである祭司たちのために準備をしたのである。
15Porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo, juxta præceptum David, et Asaph, et Heman, et Idithun prophetarum regis: janitores vero per portas singulas observabant, ita ut nec puncto quidem discederent a ministerio: quam ob rem et fratres eorum Levitæ paraverunt eis cibos.
15アサフの子らである歌い手たちは、ダビデ、アサフ、ヘマン、および王の先見者エドトンの命令に従って、その定位置にいた。門衛たちはすべての門にいた。彼らが自分たちの奉仕の働きから離れる必要はなかった。彼らの兄弟であるレビ人が彼らのために準備をしたからである。
16Omnis igitur cultura Domini rite completa est in die illa, ut facerent Phase, et offerrent holocausta super altare Domini, juxta præceptum regis Josiæ.
16こうして、ヨシヤ王の命令に従って、過越の祭りを祝い、主の祭壇で全焼のささげ物をささげるための、主のすべての奉仕がその日に整えられた。
17Feceruntque filii Israël, qui reperti fuerant ibi, Phase in tempore illo, et solemnitatem azymorum septem diebus.
17その時、そこにいたイスラエルの子らは過越の祭りを祝い、また七日間の種なしパンの祭りを祝った。
18Non fuit Phase simile huic in Israël a diebus Samuelis prophetæ: sed nec quisquam de cunctis regibus Israël fecit Phase sicut Josias, sacerdotibus, et Levitis, et omni Judæ et Israël qui repertus fuerat, et habitantibus in Jerusalem.
18預言者サムエルの時代以来、イスラエルでこれに似た過越の祭りが祝われたことはなく、またイスラエルの王たちのうちのだれも、ヨシヤが祭司たち、レビ人、そこにいた全ユダとイスラエル、およびエルサレムの住民とともに祝ったような過越の祭りを祝うことはなかった。
19Octavodecimo anno regni Josiæ hoc Phase celebratum est.
19ヨシヤの治世の第十八年に、この過越の祭りが祝われたのである。
20Postquam instauraverat Josias templum, ascendit Nechao rex Ægypti ad pugnandum in Charcamis juxta Euphraten: et processit in occursum ejus Josias.
20このすべての後、ヨシヤが神殿を整え終えたとき、エジプトの王ネコがユーフラテス川のほとりにあるカルケミシュと戦うために攻め上って来た。ヨシヤは彼を迎え撃つために出て行った。
21At ille, missis ad eum nuntiis, ait: Quid mihi et tibi est, rex Juda? non adversum te hodie venio, sed contra aliam pugno domum, ad quam me Deus festinato ire præcepit: desine adversum Deum facere, qui mecum est, ne interficiat te.
21しかしネコは彼に使者たちを遣わして言った。「ユダの王よ、わたしはあなたと何のかかわりがあるだろうか。わたしは今日、あなたに向かって来ているのではなく、わたしが戦っている国に向かって来ているのだ。神はわたしに急ぐように命じられた。わたしとともにおられる神に逆らうのをやめよ。神があなたを滅ぼすことのないためだ。」
22Noluit Josias reverti, sed præparavit contra eum bellum, nec acquievit sermonibus Nechao ex ore Dei: verum perrexit ut dimicaret in campo Mageddo.
22それでも、ヨシヤは引き返そうとせず、彼と戦うために変装し、神の御口からのネコの言葉に耳を傾けず、メギドの谷に戦いにやって来た。
23Ibique vulneratus a sagittariis, dixit pueris suis: Educite me de prælio, quia oppido vulneratus sum.
23弓を射る者たちがヨシヤ王を射た。王はそのしもべたちに言った。「わたしを連れ出してくれ。わたしはひどい傷を負った。」
24Qui transtulerunt eum de curru in alterum currum, qui sequebatur eum more regio, et asportaverunt eum in Jerusalem: mortuusque est, et sepultus in mausoleo patrum suorum, et universus Juda et Jerusalem luxerunt eum.
24そこで彼のしもべたちは彼を戦車から降ろし、彼が持っていた第二の戦車に乗せてエルサレムに連れて来た。彼は死に、その父祖たちの墓に葬られた。全ユダとエルサレムはヨシヤのために喪に服した。
25Jeremias maxime: cujus omnes cantores atque cantatrices, usque in præsentem diem, lamentationes super Josiam replicant, et quasi lex obtinuit in Israël: Ecce scriptum fertur in lamentationibus.
25エレミヤはヨシヤのために哀歌を歌った。男女の歌い手たちは、今日に至るまでその哀歌の中でヨシヤについて語っている。彼らはそれをイスラエルで掟とした。見よ、それらは哀歌の中に記されている。
26Reliqua autem sermonum Josiæ, et misericordiarum ejus, quæ lege præcepta sunt Domini,
26ヨシヤのその他の事績とその良い行い、主の律法に記されていることに従ったこと、
27opera quoque illius prima et novissima, scripta sunt in libro regum Juda et Israël.
27および最初から最後までの彼の事績は、見よ、イスラエルとユダの王たちの書に記されている。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.