Ii Paralipomenon 34
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Octo annorum erat Josias cum regnare cœpisset, et triginta et uno anno regnavit in Jerusalem.
1ヨシヤは八歳で王となり、エルサレムで三十一年間治めた。
2Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini, et ambulavit in viis David patris sui: non declinavit neque ad dextram, neque ad sinistram.
2彼は主の目に正しいことを行い、その父祖ダビデの道を歩み、右にも左にもそれることはなかった。
3Octavo autem anno regni sui, cum adhuc esset puer, cœpit quærere Deum patris sui David: et duodecimo anno postquam regnare cœperat, mundavit Judam et Jerusalem ab excelsis, et lucis, simulacrisque et sculptilibus.
3その治世の第八年に、彼はまだ若かったが、その父祖ダビデの神を尋ね求め始めた。そして第十二年に、高き所、アシェラ像、刻んだ像、および鋳造の像からユダとエルサレムをきよめ始めた。
4Destruxeruntque coram eo aras Baalim, et simulacra quæ superposita fuerant, demoliti sunt: lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit, et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant, fragmenta dispersit.
4彼の前でバアルの祭壇が打ち壊された。彼はその上に高く置かれていた香の祭壇を切り倒した。彼はアシェラ像、刻んだ像、および鋳造の像を粉々に砕き、それらにいけにえをささげていた者たちの墓の上に散らした。
5Ossa præterea sacerdotum combussit in altaribus idolorum, mundavitque Judam et Jerusalem.
5彼は祭司たちの骨を彼らの祭壇の上で焼き、ユダとエルサレムをきよめた。
6Sed et in urbibus Manasse, et Ephraim, et Simeon, usque Nephthali, cuncta subvertit.
6彼はマナセ、エフライム、シメオンの町々からナフタリに至るまで、周囲の荒れ果てた地域でも同じようにした。
7Cumque altaria dissipasset, et lucos et sculptilia contrivisset in frustra, cunctaque delubra demolitus esset de universa terra Israël, reversus est in Jerusalem.
7彼はイスラエルの全地で、祭壇を打ち壊し、アシェラ像と刻んだ像を打ち砕いて粉々にし、すべての香の祭壇を切り倒して、エルサレムへ帰った。
8Igitur anno octavodecimo regni sui, mundata jam terra et templo Domini, misit Saphan filium Eseliæ, et Maasiam principem civitatis, et Joha filium Joachaz a commentariis, ut instaurarent domum Domini Dei sui.
8彼の治世の第十八年、彼が国と神殿をきよめ終えたとき、彼はアツァルヤの子シャファン、町の長マアセヤ、および記録官であるヨアハズの子ヨアハを遣わして、彼の神、主の家を修復させた。
9Qui venerunt ad Helciam sacerdotem magnum: acceptamque ab eo pecuniam quæ illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant Levitæ, et janitores de Manasse, et Ephraim, et universis reliquiis Israël, ab omni quoque Juda, et Benjamin, et habitatoribus Jerusalem,
9彼らは大祭司ヒルキヤのところへ行き、神の家に持ち込まれた金銭、すなわち門衛であるレビ人がマナセとエフライム、およびイスラエルのすべての残りの者から集めた金銭、さらに全ユダとベニヤミン、およびエルサレムの住民から集めた金銭を手渡した。
10tradiderunt in manibus eorum qui præerant operariis in domo Domini, ut instaurarent templum, et infirma quæque sarcirent.
10彼らはそれを、主の家を監督する工事人たちの手に渡し、工事人たちはそれを用いて、主の家で働き、家を修繕し、修復した。
11At illi dederunt eam artificibus et cæmentariis, ut emerent lapides de lapicidinis, et ligna ad commissuras ædificii, et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Juda.
11彼らはそれを大工や建築家たちに渡し、切り石を買い、ユダの王たちが荒らした建物の梁と、その修復に用いる木材を買わせた。
12Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem præpositi operantium Jahath et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urgebant opus: omnes Levitæ scientes organis canere.
12その人々は忠実に仕事を行った。彼らの上には、メラリの子らのうちのヤハテとオバデヤ、またケハテの子らのうちのゼカリヤとメシュラムが監督として任命され、仕事を指揮した。他の者たちは、楽器の演奏に熟練したレビ人たちであった。
13Super eos vero qui ad diversos usus onera portabant, erant scribæ, et magistri de Levitis, janitores.
13彼らはまた、荷を担ぐ者たちの上に立ち、あらゆる仕事に携わる者たちを監督した。レビ人の一部は書記、役人、門衛であった。
14Cumque efferrent pecuniam quæ illata fuerat in templum Domini, reperit Helcias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi.
14彼らが主の家に持ち込まれた金を取り出していたとき、祭司ヒルキヤはモーセを通して伝えられた主の律法の書を見つけた。
15Et ait ad Saphan scribam: Librum legis inveni in domo Domini: et tradidit ei.
15ヒルキヤは書記シャファンに言った。「わたしは主の家で律法の書を見つけました。」ヒルキヤはその書をシャファンに手渡した。
16At ille intulit volumen ad regem, et nuntiavit ei, dicens: Omnia quæ dedisti in manu servorum tuorum, ecce complentur.
16シャファンはその書を王のところに持って行き、王に報告して言った。「あなたのしもべたちに委ねられたすべてのことを、彼らは行っています。
17Argentum quod repertum est in domo Domini, conflaverunt, datumque est præfectis artificum, et diversa opera fabricantium.
17彼らは主の家で見つかった金銭を取り出し、それを監督者たちの手、また工事人たちの手に渡しました。」
18Præterea tradidit mihi Helcias sacerdos hunc librum. Quem cum rege præsente recitasset,
18書記シャファンは王に告げて、「祭司ヒルキヤがわたしに一つの書を渡しました」と言った。そしてシャファンは王の前でそれを読み上げた。
19audissetque ille verba legis, scidit vestimenta sua:
19王は律法の言葉を聞くと、自分の衣を引き裂いた。
20et præcepit Helciæ, et Ahicam filio Saphan, et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribæ, et Asaæ servo regis, dicens:
20王はヒルキヤ、シャファンの子アヒカム、ミカの子アブドン、書記シャファン、および王のしもべアサヤに命じて言った。
21Ite, et orate Dominum pro me, et pro reliquiis Israël et Juda, super universis sermonibus libri istius, qui repertus est: magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini ut facerent omnia quæ scripta sunt in isto volumine.
21「行って、わたしのため、またイスラエルとユダに残されている者たちのために、見つかったこの書の言葉について主に尋ね求めなさい。わたしたちの父祖たちが主の言葉を守らず、この書に記されているすべてのことに従って行わなかったために、わたしたちの上に注ぎ出された主の御怒りは大きいからだ。」
22Abiit ergo Helcias, et hi qui simul a rege missi fuerant, ad Oldam prophetidem, uxorem Sellum filii Thecuath filii Hasra custodis vestium, quæ habitabat in Jerusalem in Secunda: et locuti sunt ei verba quæ supra narravimus.
22そこでヒルキヤと王が命じた者たちは、衣の番人であるハスラの孫、トケハテの子シャルムの妻である女預言者フルダのところへ行った。彼女はエルサレムの第二区に住んでいた。彼らはこのように彼女に語った。
23At illa respondit eis: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Dicite viro qui misit vos ad me:
23彼女は彼らに言った。「イスラエルの神、主はこう言われる。『あなたがたをわたしのところに遣わした人に告げよ。
24Hæc dicit Dominus: Ecce ego inducam mala super locum istum et super habitatores ejus, cunctaque maledicta quæ scripta sunt in libro hoc, quem legerunt coram rege Juda.
24主はこう言われる。「見よ、わたしはこの場所とその住民に災いをもたらす。それは、ユダの王の前で彼らが読み上げた書に記されているすべてののろいである。
25Quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum, idcirco stillabit furor meus super locum istum, et non extinguetur.
25彼らがわたしを捨て、他の神々に香をたき、自分たちの手のすべてのわざによってわたしを怒らせたためである。それゆえわたしの怒りはこの場所に注ぎ出され、消えることはない。」』
26Ad regem autem Juda, qui misit vos pro Domino deprecando, sic loquimini: Hæc dicit Dominus Deus Israël: Quoniam audisti verba voluminis,
26しかし、主に尋ね求めるためにあなたがたを遣わしたユダの王には、このように告げよ。『あなたが聞いた言葉について、イスラエルの神、主はこう言われる。
27atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Dei super his quæ dicta sunt contra locum hunc et habitatores Jerusalem, reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me: ego quoque exaudivi te, dicit Dominus.
27あなたは心が柔らかく、この場所とその住民に対する神の言葉を聞いたとき、わたしの前にへりくだり、衣を引き裂いて泣いたので、わたしもあなたの声を聞いた、と主は言われる。
28Jam enim colligam te ad patres tuos, et infereris in sepulchrum tuum in pace: nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum, et super habitatores ejus. Retulerunt itaque regi cuncta quæ dixerat.
28見よ、わたしはあなたをあなたの父祖たちのもとへ集める。あなたは平安のうちに自分の墓に集められる。わたしがこの場所とその住民にもたらすすべての災いを、あなたは目にすることはない。』」彼らはその言葉を王に持ち帰った。
29At ille convocatis universis majoribus natu Juda et Jerusalem,
29そこで王は人を遣わし、ユダとエルサレムのすべての長老たちを集めた。
30ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:
30王は主の家に上って行った。ユダのすべての人々、エルサレムの住民、祭司たち、レビ人、そして大きい者から小さい者まで、すべての民もともに上って行った。彼は、主の家で見つかった契約の書のすべての言葉を彼らの耳に読み聞かせた。
31et stans in tribunali suo, percussit fœdus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret præcepta, et testimonia, et justificationes ejus in toto corde suo, et in tota anima sua, faceretque quæ scripta sunt in volumine illo, quod legerat.
31王はその場所に立ち、主に従って歩み、心を尽くし魂を尽くして主の戒めとあかしと掟を守り、この書に記されている契約の言葉を行うという契約を、主の御前で結んだ。
32Adjuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Jerusalem et Benjamin: et fecerunt habitatores Jerusalem juxta pactum Domini Dei patrum suorum.
32彼はエルサレムとベニヤミンにいるすべての者を、その契約に立たせた。エルサレムの住民は神、すなわち彼らの父祖の神の契約に従って行った。
33Abstulit ergo Josias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israël: et fecit omnes qui residui erant in Israël, servire Domino Deo suo. Cunctis diebus ejus non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
33ヨシヤは、イスラエルの全領土から、すべての忌まわしいものを取り除き、イスラエルにいるすべての者に彼らの神、主に仕えさせた。彼の時代には、彼らは父祖の神、主に従い続けた。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.