Thessalonicenses I
Chapter 3

Thessalonicenses I

Clementine Vulgate, 1598
vs Chinese Union Vers…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Thessalonicenses I 3

Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis:
1我们既不能再忍,就愿意独自等在 雅典 ,
2et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra:
2打发我们的兄弟在基督福音上作 神执事的 提摩太 前去,坚固你们,并在你们所信的道上劝慰你们,
3ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus.
3免得有人被诸般患难摇动。因为你们自己知道,我们受患难原是命定的。
4Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis.
4我们在你们那里的时候,预先告诉你们,我们必受患难,以后果然应验了,你们也知道。
5Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster.
5为此,我既不能再忍,就打发人去,要晓得你们的信心如何,恐怕那诱惑人的到底诱惑了你们,叫我们的劳苦归于徒然。
6Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos:
6但 提摩太 刚才从你们那里回来,将你们信心和爱心的好消息报给我们,又说你们常常记念我们,切切地想见我们,如同我们想见你们一样。
7ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram,
7所以,弟兄们,我们在一切困苦患难之中,因着你们的信心就得了安慰。
8quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino.
8你们若靠主站立得稳,我们就活了。
9Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,
9我们在 神面前,因着你们甚是喜乐;为这一切喜乐,可用何等的感谢为你们报答 神呢?
10nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ?
10我们昼夜切切地祈求,要见你们的面,补满你们信心的不足。
11Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos.
11愿 神—我们的父和我们的主耶稣一直引领我们到你们那里去。
12Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis:
12又愿主叫你们彼此相爱的心,并爱众人的心都能增长,充足,如同我们爱你们一样,
13ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.
13好使你们当我们主耶稣同他众圣徒来的时候,在我们父 神面前,心里坚固,成为圣洁,无可责备。

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.