歴代誌 第二
Chapter 30
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ヒゼキヤは全イスラエルとユダに人を遣わし、エフライムとマナセにも手紙を書いて、エルサレムの主の家に来て、イスラエルの神、主のために過越の祭りを祝うように伝えた。
1Misit quoque Ezechias ad omnem Israël et Judam: scripsitque epistolas ad Ephraim et Manassen ut venirent ad domum Domini in Jerusalem, et facerent Phase Domino Deo Israël.
2王、君たち、およびエルサレムの全会衆は、第二の月に過越の祭りを祝うように協議していた。
2Inito ergo consilio regis et principum, et universi cœtus Jerusalem, decreverunt ut facerent Phase mense secundo.
3定められた時に祝うことができなかったのは、十分な数の祭司たちが自らを聖別しておらず、民もエルサレムに集まっていなかったからである。
3Non enim potuerant facere in tempore suo, quia sacerdotes qui possent sufficere, sanctificati non fuerant, et populus nondum congregatus fuerat in Jerusalem.
4この事は王と全会衆の目に正しいと思われた。
4Placuitque sermo regi, et omni multitudini.
5そこで彼らは、ベエル・シェバからダンに至るまでの全イスラエルに布告を出し、エルサレムに来てイスラエルの神、主のために過越の祭りを祝うように定めた。彼らは記されている定めどおりに、大勢でそれを祝っていなかったからである。
5Et decreverunt ut mitterent nuntios in universum Israël, de Bersabee usque Dan, ut venirent, et facerent Phase Domino Deo Israël in Jerusalem: multi enim non fecerant sicut lege præscriptum est.
6こうして飛脚たちが王とその君たちからの手紙を携え、王の命令に従って全イスラエルとユダを巡り、こう言った。「イスラエルの子らよ。アブラハム、イサク、イスラエルの神、主に再び立ち返りなさい。そうすれば、アッシリアの王たちの手から逃れて生き残ったあなたがたの残りの者に、主が立ち返ってくださる。
6Perrexeruntque cursores cum epistolis ex regis imperio, et principum ejus, in universum Israël et Judam, juxta id quod rex jusserat, prædicantes: Filii Israël, revertimini ad Dominum Deum Abraham, et Isaac, et Israël: et revertetur ad reliquias quæ effugerunt manum regis Assyriorum.
7あなたがたの父祖や兄弟たちのようになってはならない。彼らが父祖の神、主に対して背信の罪を犯したため、あなたがたが見ているように、主は彼らを荒廃に渡されたのである。
7Nolite fieri sicut patres vestri et fratres, qui recesserunt a Domino Deo patrum suorum, qui tradidit eos in interitum, ut ipsi cernitis.
8今、あなたがたの父祖たちのようにうなじを固くしてはならない。身を主に委ね、主がとこしえに聖別されたその聖所に入り、あなたがたの神、主に仕えなさい。そうすれば、主の激しい怒りはあなたがたから遠ざかる。
8Nolite indurare cervices vestras, sicut patres vestri: tradite manus Domino, et venite ad sanctuarium ejus quod sanctificavit in æternum: servite Domino Deo patrum vestrorum, et avertetur a vobis ira furoris ejus.
9もしあなたがたが再び主に立ち返るなら、あなたがたの兄弟たちや子どもたちは、彼らを捕虜として連れ去った者たちの前であわれみを受け、この地に帰って来る。あなたがたの神、主は恵み深くあわれみ深い方であり、あなたがたが主に立ち返るなら、あなたがたから御顔を背けることはないからである。」
9Si enim vos reversi fueritis ad Dominum, fratres vestri et filii habebunt misericordiam coram dominis suis, qui illos duxerunt captivos, et revertentur in terram hanc: pius enim et clemens est Dominus Deus vester, et non avertet faciem suam a vobis, si reversi fueritis ad eum.
10こうして飛脚たちは、エフライムとマナセの地方を通ってゼブルンに至るまで町から町へと巡り歩いた。しかし人々は彼らをあざ笑い、嘲った。
10Igitur cursores pergebant velociter de civitate in civitatem per terram Ephraim et Manasse usque ad Zabulon, illis irridentibus et subsannantibus eos.
11それでも、アシェル、マナセ、およびゼブルンの一部の人々はへりくだって、エルサレムにやって来た。
11Attamen quidam viri ex Aser, et Manasse, et Zabulon acquiescentes consilio, venerunt Jerusalem.
12また、ユダにも神の御手が臨み、主の言葉による王と君たちの命令を行うための、一つの心を彼らに与えられた。
12In Juda vero facta est manus Domini ut daret eis cor unum, ut facerent juxta præceptum regis et principum verbum Domini.
13第二の月に種なしパンの祭りを祝うため、多くの民がエルサレムに集まった。それは非常に大きな会衆であった。
13Congregatique sunt in Jerusalem populi multi ut facerent solemnitatem azymorum, in mense secundo:
14彼らは立ち上がり、エルサレムにあった祭壇を取り除き、香をたくためのすべての祭壇を取り除いて、キデロンの谷川に投げ捨てた。
14et surgentes destruxerunt altaria quæ erant in Jerusalem, atque universa in quibus idolis adolebatur incensum, subvertentes, projecerunt in torrentem Cedron.
15それから彼らは第二の月の第十四の日に過越のいけにえをほふった。祭司たちとレビ人は恥じ入り、自らを聖別して、全焼のささげ物を主の家に持って来た。
15Immolaverunt autem Phase quartadecima die mensis secundi. Sacerdotes quoque atque Levitæ tandem sanctificati, obtulerunt holocausta in domo Domini:
16彼らは神の人モーセの律法に従って、自分たちの順序に従ってその定位置に立った。祭司たちはレビ人の手から受け取った血を振りかけた。
16steteruntque in ordine suo juxta dispositionem et legem Moysi hominis Dei: sacerdotes vero suscipiebant effundendum sanguinem de manibus Levitarum,
17会衆の中には自らを聖別していない者が多くいたため、レビ人が、きよくないすべての者のために過越のいけにえをほふることを任され、彼らを主のために聖別した。
17eo quod multa turba sanctificata non esset: et idcirco immolarent Levitæ Phase his qui non occurrerant sanctificari Domino.
18多くの民、すなわちエフライム、マナセ、イッサカル、ゼブルンの多くの者が自らをきよめていなかったが、記されている定めに反して過越のいけにえを食べた。ヒゼキヤは彼らのために祈って言った。「どうか、良い方である主が、
18Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
19その心を定めて神、すなわち主、その父祖の神を尋ね求めるすべての人をお赦しくださいますように。たとえその人が聖所のきよめの規定どおりにはきよくなくても。」
19cunctis, qui in toto corde requirunt Dominum Deum patrum suorum: et non imputabit eis quod minus sanctificati sunt.
20主はヒゼキヤの祈りを聞き入れ、民をいやされた。
20Quem exaudivit Dominus, et placatus est populo.
21エルサレムにいたイスラエルの子らは、七日間、大いなる喜びをもって種なしパンの祭りを祝った。レビ人と祭司たちは日ごとに主を賛美し、力強く楽器を奏でて主を賛美した。
21Feceruntque filii Israël, qui inventi sunt in Jerusalem, solemnitatem azymorum septem diebus in lætitia magna, laudantes Dominum per singulos dies: Levitæ quoque et sacerdotes per organa quæ suo officio congruebant.
22ヒゼキヤは、主への奉仕をよく理解していたすべてのレビ人に、励ましの言葉をかけた。こうして彼らは七日間、祭りの間食べ、和解のいけにえをささげ、彼らの父祖の神、主に告白した。
22Et locutus est Ezechias ad cor omnium Levitarum qui habebant intelligentiam bonam super Domino: et comederunt septem diebus solemnitatis, immolantes victimas pacificorum, et laudantes Dominum Deum patrum suorum.
23全会衆はさらに七日間祝うことを協議し、さらに七日間、喜びをもって祝った。
23Placuitque universæ multitudini ut celebrarent etiam alios dies septem: quod et fecerunt cum ingenti gaudio.
24ユダの王ヒゼキヤは会衆に、ささげ物として雄牛千頭と羊七千匹を与え、君たちは会衆に雄牛千頭と羊一万匹を与えた。そして多くの祭司たちが自らを聖別した。
24Ezechias enim rex Juda præbuerat multitudini mille tauros, et septem millia ovium: principes vero dederant populo tauros mille, et oves decem millia: sanctificata est ergo sacerdotum plurima multitudo.
25ユダの全会衆は、祭司たちとレビ人、およびイスラエルから来た全会衆、またイスラエルの地から来てユダに住んでいた異国人たちとともに喜んだ。
25Et hilaritate perfusa omnis turba Juda, tam sacerdotum et Levitarum, quam universæ frequentiæ quæ venerat ex Israël: proselytorum quoque de terra Israël, et habitantium in Juda.
26こうしてエルサレムには大きな喜びがあった。イスラエルの王、ダビデの子ソロモンの時代以来、エルサレムにこのようなことはなかったからである。
26Factaque est grandis celebritas in Jerusalem, qualis a diebus Salomonis filii David regis Israël in ea urbe non fuerat.
27それからレビ人である祭司たちが立ち上がって民を祝福した。その声は神に届き、その祈りは主の聖なる住まい、天にまで届いた。
27Surrexerunt autem sacerdotes atque Levitæ benedicentes populo: et exaudita est vox eorum, pervenitque oratio in habitaculum sanctum cæli.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.