サムエル記第一
Chapter 2
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

サムエル記第一 2

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ハンナは祈って言った。 「わたしの心は主にあって喜び躍る。 わたしの角は主にあって高く上がる。 わたしの口は敵に向かって誇らかに開く。 わたしはあなたの救いを喜ぶ。
1[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo.
2主のように聖なる方はおられない。 あなたのほかに神はなく、 私たちの神のような岩はない。
2Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster.
3高ぶった言葉を重ねるな。 傲慢を口から出すな。 主は知識の神。 行いは主によって量られる。
3Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes.
4勇士たちの弓は折られ、 つまずく者は力を帯びる。
4Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.
5満ち足りていた者はパンのために身を雇い、 飢えていた者はもはや飢えない。 不妊の女は七人の子を産み、 多くの子を持つ女は衰える。
5Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est.
6主は殺し、また生かす。 よみ に下らせ、また引き上げる。
6Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit.
7主は貧しくし、また富ませる。 低くし、また高く上げる。
7Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.
8主は貧しい者をちりから起こし、 乏しい者をごみの山から引き上げる。 彼らを君主たちとともに座らせ、 栄光の座を受け継がせる。 地の柱は主のもの。 主はその上に世界を据えられた。
8Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.
9主は聖なる者たちの足を守る。 しかし悪者は暗闇の中で沈黙する。 人は力によって勝つのではない。
9Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir.
10主と争う者は打ち砕かれる。 主は天から彼らに雷をとどろかす。 主は地の果てをさばき、 その王に力を与え、 油注がれた者の角を高く上げる。」
10Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.]
11エルカナはラマにある自分の家へ行った。その子どもは祭司エリの前で主に仕えた。
11Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis.
12さて、エリの息子たちはならず者であった。彼らは主を知らなかった。
12Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,
13祭司たちが民に対して行っていた慣習はこうであった。だれかがいけにえを献げ、肉を煮ている時、祭司のしもべが三つ又の肉刺しを手に持って来て、
13neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
14それを鉢、釜、大釜、鍋に突き入れた。肉刺しが引き上げたものはすべて、祭司が自分のために取った。彼らはシロに来るすべてのイスラエル人にそのように行った。
14et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israëli venientium in Silo.
15それだけでなく、彼らが脂肪を焼く前にも、祭司のしもべが来て、いけにえを献げる人に言った。「祭司に焼くための肉を渡しなさい。祭司はあなたから煮た肉ではなく、生の肉を受け取るからだ。」
15Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam.
16もしその人が彼に、「まず脂肪を焼かせてください。その後で、あなたが望むだけ取りなさい」と言えば、彼は「いや、今すぐ渡さなければならない。もしそうしないなら、力ずくで奪い取る」と言った。
16Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi.
17それゆえ、その若者たちの罪は主の御前で非常に大きかった。人々が主のささげ物を侮ったからである。
17Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini.
18しかしサムエルは、まだ子どもであったが、亜麻布のエポデを身に着けて主の御前で仕えていた。
18Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo.
19彼の母は彼のために小さな上着を作り、年ごとのいけにえを献げるために夫とともに上って行くたびに、それを彼に持って行った。
19Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.
20エリはエルカナとその妻を祝福して言った。「主に願い求めてささげたこの子の代わりに、主がこの女によってあなたに子ども を与えてくださるように。」そして彼らは自分の家に帰って行った。
20Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
21主がハンナを顧みられたので、彼女は身ごもり、三人の息子と二人の娘を産んだ。子どものサムエルは主の御前で成長した。
21Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
22さて、エリは非常に年をとっていた。彼は自分の息子たちが全イスラエルに対して行っているすべてのことや、会見の天幕の入り口で奉仕する女たちと寝ていることを聞いた。
22Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi:
23彼は彼らに言った。「なぜおまえたちはこのようなことをするのか。わたしはこれらすべての民から、おまえたちの悪行を聞いている。
23et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo?
24わたしの息子たちよ、それはいけない。わたしが聞くうわさは良いものではない。おまえたちは主の民を罪に陥れている。
24Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini.
25もし人が人に対して罪を犯したなら、神がその人をさばかれるだろう。しかし、もし人が主に対して罪を犯したなら、だれがその人のために執り成しをするだろうか。」それにもかかわらず、彼らは父の声に聞き入れなかった。主が彼らを死に定めておられたからである。
25Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos.
26子どものサムエルはますます成長し、主にも人々にもますます恵みを得ていった。
26Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus.
27ある神の人がエリのもとに来て彼に言った。「主はこう言われる。『あなたの父の家がエジプトでファラオの家の奴隷であった時、わたしは確かに彼らに自分を現したではないか。
27Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis?
28わたしは彼をイスラエルのすべての部族の中から選んでわたしの祭司とし、わたしの祭壇に上り、香をたき、わたしの前でエポデを身に着けるようにしたではないか。わたしはあなたの父の家に、イスラエルの人々が火で献げるすべてのささげ物を与えたではないか。
28Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël.
29なぜおまえたちは、わたしがわたしの住まいで命じたいけにえとささげ物を足で踏みつけ、わたしよりも自分の息子たちを重んじて、わたしの民イスラエルのすべてのささげ物のうち最も良い部分で自分たちを肥え太らせるのか。』
29Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei?
30それゆえ、イスラエルの神、主は言われる。『わたしは確かに、あなたの家とあなたの父の家が、いつまでもわたしの前を歩むと言った。』しかし今、主は言われる。『断じてそうではない。わたしをあがめる者をわたしはあがめ、わたしを侮る者は軽んじられるからである。
30Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.
31見よ、わたしがあなたの腕とあなたの父の家の腕を切り落とし、あなたの家には老人がいなくなる日が来る。
31Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua.
32あなたは、わたしがイスラエルに与えるあらゆる幸いのただ中で、わたしの住まいに臨む苦難を見る。あなたの家にはいつまでも老人がいないであろう。
32Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
33わたしがわたしの祭壇から断ち切らずに残すあなたの家の者は、あなたの目を衰えさせ 、あなたの心を悲しませる。あなたの家に生まれる者は皆、若盛りのうちに死ぬ。
33Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit.
34あなたの二人の息子、ホフニとピネハスに臨むことが、あなたに対するしるしとなる。彼らは一日のうちに二人とも死ぬであろう。
34Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo.
35わたしは自分のために忠実な祭司を起こす。彼はわたしの心と思いにあるとおりに行う。わたしは彼のために確かな家を建て、彼はわたしが油注いだ者の前をいつまでも歩む。
35Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus.
36あなたの家に残された者は皆、来て銀の一枚とパンの一塊のために彼にひれ伏し、「どうか、わたしがパンの一切れを食べられるように、わたしを祭司の職務の一つに就かせてください」と言うであろう。』」
36Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.