列王記第一 3
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1ソロモンはエジプトの王ファラオと縁組みし、ファラオの娘をめとった。そして、彼自身の家、主の家、およびエルサレムの周囲の城壁を建て終えるまで、彼女をダビデの町に住まわせた。
1Confirmatum est igitur regnum in manu Salomonis, et affinitate conjunctus est Pharaoni regi Ægypti: accepit namque filiam ejus, et adduxit in civitatem David, donec compleret ædificans domum suam, et domum Domini, et murum Jerusalem per circuitum.
2そのころまで、主の御名のために建てられた家がなかったので、民はただ高き所でいけにえをささげていた。
2Attamen populus immolabat in excelsis: non enim ædificatum erat templum nomini Domini usque in diem illum.
3ソロモンは父ダビデの定めに歩み、主を愛した。ただ、彼は高き所でいけにえをささげ、香をたいていた。
3Dilexit autem Salomon Dominum, ambulans in præceptis David patris sui, excepto quod in excelsis immolabat, et accendebat thymiama.
4王はいけにえをささげるためにギベオンへ行った。そこが主要な高き所であったからである。ソロモンはその祭壇に一千の全焼のささげ物をささげた。
4Abiit itaque in Gabaon, ut immolaret ibi: illud quippe erat excelsum maximum: mille hostias in holocaustum obtulit Salomon super altare illud in Gabaon.
5ギベオンで、主は夜の夢の中でソロモンに現れた。神は言われた。「あなたに何を与えようか。願いなさい。」
5Apparuit autem Dominus Salomoni per somnium nocte, dicens: Postula quod vis ut dem tibi.
6ソロモンは言った。「あなたのしもべであるわたしの父ダビデが、真実と義と、あなたに対する心のまっすぐさをもってあなたの御前を歩んだので、あなたは彼に大いなる慈しみを示されました。あなたは彼のためにこの大いなる慈しみを保ち、今日あるように、彼の王座に座る息子を彼にお与えになりました。
6Et ait Salomon: Tu fecisti cum servo tuo David patre meo misericordiam magnam, sicut ambulavit in conspectu tuo in veritate et justitia, et recto corde tecum: custodisti ei misericordiam tuam grandem, et dedisti ei filium sedentem super thronum ejus, sicut est hodie.
7今、わたしの神、主よ、あなたは父ダビデの代わりに、あなたのしもべを王とされました。しかしわたしは小さな子どもにすぎず、どのように出入りすればよいのかを知りません。
7Et nunc Domine Deus, tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo: ego autem sum puer parvulus, et ignorans egressum et introitum meum.
8あなたのしもべは、あなたがお選びになった民のただ中にいます。彼らは大きな民で、あまりに多く、数えることもできません。
8Et servus tuus in medio est populi quem elegisti, populi infiniti, qui numerari et supputari non potest præ multitudine.
9どうか、あなたの民をさばき、善と悪を見分けることのできる、聞き分ける心をしもべにお与えください。そうでなければ、だれがこの大きな民をさばくことができるでしょうか。」
9Dabis ergo servo tuo cor docile, ut populum tuum judicare possit, et discernere inter bonum et malum. Quis enim poterit judicare populum istum, populum tuum hunc multum?
10ソロモンがこのことを願ったので、その願いは主の御心にかなった。
10Placuit ergo sermo coram Domino, quod Salomon postulasset hujuscemodi rem.
11神は彼に言われた。「あなたがこのことを願い、自分のために長寿も富も求めず、敵のいのちも求めず、正しいさばきを聞き分ける知恵を求めたので、
11Et dixit Dominus Salomoni: Quia postulasti verbum hoc, et non petisti tibi dies multos, nec divitias, aut animas inimicorum tuorum, sed postulasti tibi sapientiam ad discernendum judicium:
12見よ、わたしはあなたの願いどおりにする。あなたに知恵と悟りのある心を与える。あなたの前にもあなたのような者はなく、あなたの後にもあなたのような者は起こらない。
12ecce feci tibi secundum sermones tuos, et dedi tibi cor sapiens et intelligens, in tantum ut nullus ante te similis tui fuerit, nec post te surrecturus sit.
13わたしはまた、あなたが求めなかったもの、すなわち富と誉れをもあなたに与えた。そのため、あなたの生涯にわたり、王たちの中にあなたのような者はいないであろう。
13Sed et hæc quæ non postulasti, dedi tibi: divitias scilicet, et gloriam, ut nemo fuerit similis tui in regibus cunctis retro diebus.
14もしあなたが、あなたの父ダビデが歩んだように、わたしの掟と戒めを守ってわたしの道を歩むなら、わたしはあなたの日々を長くする。」
14Si autem ambulaveris in viis meis, et custodieris præcepta mea et mandata mea, sicut ambulavit pater tuus, longos faciam dies tuos.
15ソロモンが目を覚ますと、それは夢であった。彼はエルサレムに戻り、主の契約の箱の前に立って、全焼のささげ物と和解のいけにえをささげ、すべての家臣のために宴を催した。
15Igitur evigilavit Salomon, et intellexit quod esset somnium: cumque venisset Jerusalem, stetit coram arca fœderis Domini, et obtulit holocausta, et fecit victimas pacificas, et grande convivium universis famulis suis.
16その後、二人の遊女が王のところに来て、彼の前に立った。
16Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:
17一人の女が言った。「ああ、わが君。わたしとこの女は同じ家に住んでいます。わたしは彼女と家にいる間に子どもを産みました。
17quarum una ait: Obsecro, mi domine: ego et mulier hæc habitabamus in domo una, et peperi apud eam in cubiculo.
18わたしが産んでから三日目に、この女も子どもを産みました。われわれは一緒にいました。われわれ二人のほかに、家の中には見知らぬ人はだれもいませんでした。
18Tertia autem die postquam ego peperi, peperit et hæc: et eramus simul, nullusque alius nobiscum in domo, exceptis nobis duabus.
19この女の子どもは夜に死にました。彼女がその子の上に寝てしまったからです。
19Mortuus est autem filius mulieris hujus nocte: dormiens quippe oppressit eum.
20彼女は真夜中に起き上がり、このはしためが眠っている間に、わたしのそばからわたしの息子を取り、自分のふところに寝かせ、自分の死んだ子どもをわたしのふところに寝かせました。
20Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo.
21わたしが自分の子どもに乳を飲ませようと朝起きてみると、子どもは死んでいました。しかし、朝になってよく見ると、それはわたしが産んだ息子ではありませんでした。」
21Cumque surrexissem mane ut darem lac filio meo, apparuit mortuus: quem diligentius intuens clara luce, deprehendi non esse meum quem genueram.
22もう一人の女は言った。「いいえ、生きているのがわたしの息子で、死んでいるのがあなたの息子です。」 この女は言った。「いいえ、死んでいるのがあなたの息子で、生きているのがわたしの息子です。」このように、二人は王の前で言い争った。
22Responditque altera mulier: Non est ita ut dicis, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit. E contrario illa dicebat: Mentiris: filius quippe meus vivit, et filius tuus mortuus est. Atque in hunc modum contendebant coram rege.
23そこで王は言った。「一人は『生きているのがわたしの息子で、あなたの息子は死んでいる者だ』と言い、もう一人は『いいえ、あなたの息子が死んでいる者で、わたしの息子が生きている者だ』と言っている。」
23Tunc rex ait: Hæc dicit: Filius meus vivit, et filius tuus mortuus est: et ista respondit: Non, sed filius tuus mortuus est, meus autem vivit.
24王は言った。「わたしに剣を持って来なさい。」彼らは王の前に剣を持って来た。
24Dixit ergo rex: Afferte mihi gladium. Cumque attulissent gladium coram rege,
25王は言った。「生きている子どもを二つに切り分け、半分を一方に、残りの半分をもう一方に与えよ。」
25Dividite, inquit, infantem vivum in duas partes, et date dimidiam partem uni, et dimidiam partem alteri.
26すると、生きている子の母親は、息子を思う情がこみ上げ、王に言った。「ああ、わが君。生きている子をあの女に与えてください。決して殺さないでください!」 しかし、もう一人は言った。「それはわたしのものでもあなたのものでもない。それを切り分けよ。」
26Dixit autem mulier, cujus filius erat vivus, ad regem (commota sunt quippe viscera ejus super filio suo): Obsecro, domine, date illi infantem vivum, et nolite interficere eum. E contrario illa dicebat: Nec mihi nec tibi sit, sed dividatur.
27すると王は答えた。「生きている子を最初の女に与えよ。決して殺してはならない。彼女がその母親である。」
27Respondit rex, et ait: Date huic infantem vivum, et non occidatur: hæc est enim mater ejus.
28全イスラエルは王の下したさばきを聞いて、王を畏れた。正しいさばきを行う神の知恵が彼のうちにあることを見たからである。
28Audivit itaque omnis Israël judicium quod judicasset rex, et timuerunt regem, videntes sapientiam Dei esse in eo ad faciendum judicium.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.