撒迦利亞書
Chapter 5

撒迦利亞書

Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1我又舉目觀看,見有一飛行的書卷。
1Et conversus sum, et levavi oculos meos, et vidi, et ecce volumen volans.
2他問我說:「你看見甚麼?」我回答說:「我看見一飛行的書卷,長二十肘,寬十肘。」
2Et dixit ad me: Quid tu vides? Et dixi: Ego video volumen volans: longitudo ejus viginti cubitorum, et latitudo ejus decem cubitorum.
3他對我說:「這是發出行在遍地上的咒詛。凡偷竊的必按卷上這面的話除滅;凡起 假 誓的必按卷上那面的話除滅。
3Et dixit ad me: Hæc est maledictio quæ egreditur super faciem omnis terræ: quia omnis fur, sicut ibi scriptum est, judicabitur, et omnis jurans ex hoc similiter judicabitur.
4萬軍之耶和華說:我必使這書卷出去,進入偷竊人的家和指我名起假誓人的家,必常在他家裏,連房屋帶木石都毀滅了。」
4Educam illud, dicit Dominus exercituum: et veniet ad domum furis, et ad domum jurantis in nomine meo mendaciter: et commorabitur in medio domus ejus, et consumet eam, et ligna ejus, et lapides ejus.
5與我說話的天使出來,對我說:「你要舉目觀看,見所出來的是甚麼?」
5Et egressus est angelus qui loquebatur in me, et dixit ad me: Leva oculos tuos, et vide quid est hoc quod egreditur.
6我說:「這是甚麼呢?」他說:「這出來的是量器。」他又說:「這是惡人在遍地的形狀。」
6Et dixi: Quidnam est? Et ait: Hæc est amphora egrediens. Et dixit: Hæc est oculus eorum in universa terra.
7(我見有一片圓鉛被舉起來。)這坐在量器中的是個婦人。
7Et ecce talentum plumbi portabatur, et ecce mulier una sedens in medio amphoræ.
8天使說:「這是罪惡。」他就把婦人扔在量器中,將那片圓鉛扔在量器的口上。
8Et dixit: Hæc est impietas. Et projecit eam in medio amphoræ, et misit massam plumbeam in os ejus.
9我又舉目觀看,見有兩個婦人出來,在她們翅膀中有風, 飛得甚快 ,翅膀如同鸛鳥的翅膀。她們將量器抬起來,懸在天地中間。
9Et levavi oculos meos, et vidi: et ecce duæ mulieres egredientes: et spiritus in alis earum, et habebant alas quasi alas milvi, et levaverunt amphoram inter terram et cælum.
10我問與我說話的天使說:「她們要將量器抬到哪裏去呢?」
10Et dixi ad angelum qui loquebatur in me: Quo istæ deferunt amphoram?
11他對我說:「要往 示拿 地去,為它蓋造房屋;等房屋齊備,就把它安置在自己的地方。」
11Et dixit ad me: Ut ædificetur ei domus in terra Sennaar, et stabiliatur, et ponatur ibi super basem suam.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.