以賽亞書 15
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1論 摩押 的默示: 一夜之間, 摩押 的 亞珥 變為荒廢, 歸於無有; 一夜之間, 摩押 的 基珥 變為荒廢, 歸於無有。
1Onus Moab. [Quia nocte vastata est Ar Moab, conticuit; quia nocte vastatus est murus Moab, conticuit.
2他們上 巴益 ,又往 底本 , 到高處去哭泣。 摩押 人因 尼波 和 米底巴 哀號, 各人頭上光禿, 鬍鬚剃淨。
2Ascendit domus, et Dibon ad excelsa, in planctum super Nabo; et super Medaba, Moab ululavit; in cunctis capitibus ejus calvitium, et omnis barba radetur.
3他們在街市上都腰束麻布, 在房頂上和寬闊處俱各哀號, 眼淚汪汪。
3In triviis ejus accincti sunt sacco; super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululatus descendit in fletum.
4希實本 和 以利亞利 悲哀的聲音達到 雅雜 , 所以 摩押 帶兵器的高聲喊嚷, 人心戰兢。
4Clamabit Hesebon et Eleale, usque Jasa audita est vox eorum; super hoc expediti Moab ululabunt, anima ejus ululabit sibi.
5我心為 摩押 悲哀; 他的貴冑 逃 到 瑣珥 , 到 伊基拉‧施利施亞 。 他們上 魯希坡 ,隨走隨哭; 在 何羅念 的路上,因毀滅舉起哀聲。
5Cor meum ad Moab clamabit; vectes ejus usque ad Segor, vitulam conternantem; per ascensum enim Luith flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt.
6因為 寧林 的水成為乾涸, 青草枯乾,嫩草滅沒, 青綠之物,一無所有。
6Aquæ enim Nemrim desertæ erunt, quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit.
7因此, 摩押 人所得的財物 和所積蓄的都要運過 柳樹河 。
7Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem Salicum ducent eos.
8哀聲遍聞 摩押 的四境; 哀號的聲音達到 以基蓮 ; 哀號的聲音達到 比珥‧以琳 。
8Quoniam circuivit clamor terminum Moab; usque ad Gallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus.
9底們 的水充滿了血; 我還要加增 底們 的 災難 , 叫獅子來追上 摩押 逃脫的民 和那地上所餘剩的人。
9Quia aquæ Dibon repletæ sunt sanguine; ponam enim super Dibon additamenta; his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terræ.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.