以賽亞書
Chapter 39
Chinese Union Version, p…
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1那時, 巴比倫 王 巴拉但 的兒子 米羅達‧巴拉但 聽見 希西家 病而痊癒,就送書信和禮物給他。
1In tempore illo misit Merodach Baladan, filius Baladan, rex Babylonis, libros et munera ad Ezechiam: audierat enim quod ægrotasset et convaluisset.
2希西家 喜歡見使者,就把自己寶庫的金子、銀子、香料、貴重的膏油,和他武庫的一切軍器,並所有的財寶都給他們看;他家中和全國之內, 希西家 沒有一樣不給他們看的。
2Lætatus est autem super eis Ezechias, et ostendit eis cellam aromatum, et argenti, et auri, et odoramentorum, et unguenti optimi, et omnes apothecas supellectilis suæ, et universa quæ inventa sunt in thesauris ejus. Non fuit verbum quod non ostenderet eis Ezechias in domo sua, et in omni potestate sua.
3於是先知 以賽亞 來見 希西家 王,問他說:「這些人說甚麼?他們從哪裏來見你?」 希西家 說:「他們從遠方的 巴比倫 來見我。」
3Introivit autem Isaias propheta ad Ezechiam regem, et dixit ei: Quid dixerunt viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone.
4以賽亞 說:「他們在你家裏看見了甚麼?」 希西家 說:「凡我家中所有的,他們都看見了;我財寶中沒有一樣不給他們看的。」
4Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quæ in domo mea sunt viderunt; non fuit res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
5以賽亞 對 希西家 說:「你要聽萬軍之耶和華的話:
5Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum.
6日子必到,凡你家裏所有的,並你列祖積蓄到如今的,都要被擄到 巴比倫 去,不留下一樣;這是耶和華說的。
6Ecce dies venient, et auferentur omnia quæ in domo tua sunt, et quæ thesaurizaverunt patres tui usque ad diem hanc, in Babylonem; non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
7並且從你本身所生的眾子,其中必有被擄去、在 巴比倫 王宮裏當太監的。」
7Et de filiis tuis, qui exibunt de te, quos genueris, tollent, et erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
8希西家 對 以賽亞 說:「你所說耶和華的話甚好,因為在我的年日中必有太平和穩固的景況。」
8Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini, quod locutus est. Et dixit: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis !

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.