以西結書 35
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華的話又臨到我說:
1Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
2「人子啊,你要面向 西珥山 發預言,攻擊它,
2Fili hominis, pone faciem tuam adversum montem Seir, et prophetabis de eo, et dices illi:
3對它說,主耶和華如此說: 西珥山 哪,我與你為敵,必向你伸手攻擊你,使你荒涼,令人驚駭。
3[Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, mons Seir: et extendam manum meam super te, et dabo te desolatum atque desertum.
4我必使你的城邑變為荒場,成為淒涼。你就知道我是耶和華。
4Urbes tuas demoliar, et tu desertus eris: et scies quia ego Dominus.
5因為你永懷仇恨,在 以色列 人遭災、罪孽到了盡頭的時候,將他們交與刀劍,
5Eo quod fueris inimicus sempiternus, et concluseris filios Israël in manus gladii in tempore afflictionis eorum, in tempore iniquitatis extremæ:
6所以主耶和華說:我指着我的永生起誓,我必使你遭遇流血的報應,罪必追趕你;你既不恨惡殺人流血,所以這罪必追趕你。
6propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quoniam sanguini tradam te, et sanguis te persequetur: et cum sanguinem oderis, sanguis persequetur te.
7我必使 西珥山 荒涼,令人驚駭,來往經過的人我必剪除。
7Et dabo montem Seir desolatum atque desertum, et auferam de eo euntem et redeuntem.
8我必使 西珥山 滿有被殺的人。被刀殺的,必倒在你小山和山谷,並一切的溪水中。
8Et implebo montes ejus occisorum suorum: in collibus tuis, et in vallibus tuis atque in torrentibus, interfecti gladio cadent.
9我必使你永遠荒涼,使你的城邑無人居住,你的民就知道我是耶和華。
9In solitudines sempiternas tradam te, et civitates tuæ non habitabuntur: et scietis quia ego Dominus Deus.
10「因為你曾說:『這二國這二邦必歸於我,我必得為業』(其實耶和華仍在那裏),
10Eo quod dixeris: Duæ gentes et duæ terræ meæ erunt, et hæreditate possidebo eas, cum Dominus esset ibi:
11所以主耶和華說:我指着我的永生起誓,我必照你的怒氣和你從仇恨中向他們所發的嫉妒待你。我審判你的時候,必將自己顯明在他們中間。
11propterea vivo ego, dicit Dominus Deus, quia faciam juxta iram tuam, et secundum zelum tuum, quem fecisti odio habens eos: et notus efficiar per eos, cum te judicavero.
12你也必知道我-耶和華聽見了你的一切毀謗,就是你攻擊 以色列 山的話,說:『這些山荒涼,是歸我們吞滅的。』
12Et scies quia ego Dominus audivi universa opprobria tua quæ locutus es de montibus Israël, dicens: Deserti; nobis ad devorandum dati sunt.
13你們也用口向我誇大,增添與我反對的話,我都聽見了。
13Et insurrexistis super me ore vestro, et derogastis adversum me verba vestra: ego audivi.
14主耶和華如此說:全地歡樂的時候,我必使你荒涼。
14Hæc dicit Dominus Deus: Lætante universa terra, in solitudinem te redigam:
15你怎樣因 以色列 家的地業荒涼而喜樂,我必照你所行的待你。 西珥山 哪,你和 以東 全地必都荒涼。你們就知道我是耶和華。」
15sicuti gavisus es super hæreditatem domus Israël eo quod fuerit dissipata, sic faciam tibi: dissipatus eris, mons Seir, et Idumæa omnis: et scient quia ego Dominus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.