以西結書 37
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和華的靈降在我身上。耶和華藉他的靈帶我出去,將我放在平原中;這平原遍滿骸骨。
1Facta est super me manus Domini, et eduxit me in spiritu Domini, et dimisit me in medio campi qui erat plenus ossibus.
2他使我從骸骨的四圍經過,誰知在平原的骸骨甚多,而且極其枯乾。
2Et circumduxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super faciem campi, siccaque vehementer.
3他對我說:「人子啊,這些骸骨能復活嗎?」我說:「主耶和華啊,你是知道的。」
3Et dixit ad me: Fili hominis, putasne vivent ossa ista? Et dixi: Domine Deus, tu nosti.
4他又對我說:「你向這些骸骨發預言說:枯乾的骸骨啊,要聽耶和華的話。
4Et dixit ad me: Vaticinare de ossibus istis, et dices eis: Ossa arida, audite verbum Domini.
5主耶和華對這些骸骨如此說:『我必使氣息進入你們裏面,你們就要活了。
5Hæc dicit Dominus Deus ossibus his: Ecce ego intromittam in vos spiritum, et vivetis.
6我必給你們加上筋,使你們長肉,又將皮遮蔽你們,使氣息進入你們裏面,你們就要活了;你們便知道我是耶和華。』」
6Et dabo super vos nervos, et succrescere faciam super vos carnes, et superextendam in vobis cutem, et dabo vobis spiritum, et vivetis: et scietis quia ego Dominus.
7於是,我遵命說預言。正說預言的時候,不料,有響聲,有地震;骨與骨互相聯絡。
7Et prophetavi sicut præceperat mihi: factus est autem sonitus, prophetante me, et ecce commotio: et accesserunt ossa ad ossa, unumquodque ad juncturam suam.
8我觀看,見骸骨上有筋,也長了肉,又有皮遮蔽其上,只是還沒有氣息。
8Et vidi, et ecce super ea nervi et carnes ascenderunt, et extenta est in eis cutis desuper: et spiritum non habebant.
9主對我說:「人子啊,你要發預言,向風發預言,說主耶和華如此說:氣息啊,要從四方而來,吹在這些被殺的人身上,使他們活了。」
9Et dixit ad me: Vaticinare ad spiritum: vaticinare, fili hominis, et dices ad spiritum: Hæc dicit Dominus Deus: A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
10於是我遵命說預言,氣息就進入骸骨,骸骨便活了,並且站起來,成為極大的軍隊。
10Et prophetavi sicut præceperat mihi: et ingressus est in ea spiritus, et vixerunt: steteruntque super pedes suos, exercitus grandis nimis valde.
11主對我說:「人子啊,這些骸骨就是 以色列 全家。他們說:『我們的骨頭枯乾了,我們的指望失去了,我們滅絕淨盡了。』
11Et dixit ad me: Fili hominis, ossa hæc universa, domus Israël est. Ipsi dicunt: Aruerunt ossa nostra, et periit spes nostra, et abscissi sumus.
12所以你要發預言對他們說,主耶和華如此說:『我的民哪,我必開你們的墳墓,使你們從墳墓中出來,領你們進入 以色列 地。
12Propterea vaticinare, et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego aperiam tumulos vestros, et educam vos de sepulchris vestris, populus meus, et inducam vos in terram Israël.
13我的民哪,我開你們的墳墓,使你們從墳墓中出來,你們就知道我是耶和華。
13Et scietis quia ego Dominus, cum aperuero sepulchra vestra, et eduxero vos de tumulis vestris, popule meus,
14我必將我的靈放在你們裏面,你們就要活了。我將你們安置在本地,你們就知道我-耶和華如此說,也如此成就了。這是耶和華說的。』」
14et dedero spiritum meum in vobis, et vixeritis: et requiescere vos faciam super humum vestram, et scietis quia ego Dominus locutus sum, et feci, ait Dominus Deus.
15耶和華的話又臨到我說:
15Et factus est sermo Domini ad me, dicens:
16「人子啊,你要取一根木杖,在其上寫『為 猶大 和他的同伴 以色列 人』;又取一根木杖,在其上寫『為 約瑟 ,就是為 以法蓮 ,又為他的同伴 以色列 全家』。
16Et tu, fili hominis, sume tibi lignum unum, et scribe super illud: Judæ, et filiorum Israël sociorum ejus: et tolle lignum alterum, et scribe super illud: Joseph, ligno Ephraim, et cunctæ domui Israël sociorumque ejus.
17你要使這兩根木杖接連為一,在你手中成為一根。
17Et adjunge illa unum ad alterum tibi in lignum unum: et erunt in unionem in manu tua.
18你本國的子民問你說:『這是甚麼意思?你不指示我們嗎?』
18Cum autem dixerint ad te filii populi tui, loquentes: Nonne indicas nobis quid in his tibi velis?
19你就對他們說:『主耶和華如此說:我要將 約瑟 和他同伴 以色列 支派的杖,就是那在 以法蓮 手中的,與 猶大 的杖一同接連為一,在我手中成為一根。』
19loqueris ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam lignum Joseph, quod est in manu Ephraim, et tribus Israël, quæ sunt ei adjunctæ, et dabo eas pariter cum ligno Juda, et faciam eas in lignum unum: et erunt unum in manu ejus.
20你所寫的那兩根杖要在他們眼前拿在手中,
20Erunt autem ligna super quæ scripseris in manu tua in oculis eorum.
21要對他們說,主耶和華如此說:我要將 以色列 人從他們所到的各國收取,又從四圍聚集他們,引導他們歸回本地。
21Et dices ad eos: Hæc dicit Dominus Deus: Ecce ego assumam filios Israël de medio nationum ad quas abierunt: et congregabo eos undique, et adducam eos ad humum suam.
22我要使他們在那地,在 以色列 山上成為一國,有一王作他們眾民的王。他們不再為二國,決不再分為二國;
22Et faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israël, et rex unus erit omnibus imperans: et non erunt ultra duæ gentes, nec dividentur amplius in duo regna,
23也不再因偶像和可憎的物,並一切的罪過玷污自己。我卻要救他們出離一切的住處,就是他們犯罪的地方;我要潔淨他們,如此,他們要作我的子民,我要作他們的上帝。
23neque polluentur ultra in idolis suis, et abominationibus suis, et cunctis iniquitatibus suis: et salvos eos faciam de universis sedibus in quibus peccaverunt, et emundabo eos: et erunt mihi populus, et ego ero eis Deus.
24「我的僕人 大衛 必作他們的王;眾民必歸一個牧人。他們必順從我的典章,謹守遵行我的律例。
24Et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. In judiciis meis ambulabunt, et mandata mea custodient, et facient ea:
25他們必住在我賜給我僕人 雅各 的地上,就是你們列祖所住之地。他們和他們的子孫,並子孫的子孫,都永遠住在那裏。我的僕人 大衛 必作他們的王,直到永遠。
25et habitabunt super terram quam dedi servo meo Jacob, in qua habitaverunt patres vestri: et habitabunt super eam ipsi, et filii eorum, et filii filiorum eorum, usque in sempiternum: et David servus meus princeps eorum in perpetuum.
26並且我要與他們立平安的約,作為永約。我也要將他們安置在 本地 ,使他們的人數增多,又在他們中間設立我的聖所,直到永遠。
26Et percutiam illis fœdus pacis: pactum sempiternum erit eis. Et fundabo eos, et multiplicabo, et dabo sanctificationem meam in medio eorum in perpetuum.
27我的居所必在他們中間;我要作他們的上帝,他們要作我的子民。
27Et erit tabernaculum meum in eis: et ero eis Deus, et ipsi erunt mihi populus.
28我的聖所在 以色列 人中間直到永遠,外邦人就必知道我是叫 以色列 成為聖的耶和華。」
28Et scient gentes quia ego Dominus sanctificator Israël, cum fuerit sanctificatio mea in medio eorum in perpetuum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.