以西結書 42
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1他帶我出來向北,到外院,又帶我進入聖屋;這聖屋一排順着空地,一排與北邊 鋪石地 之屋相對。
1Et eduxit me in atrium exterius, per viam ducentem ad aquilonem, et introduxit me in gazophylacium quod erat contra separatum ædificium, et contra ædem vergentem ad aquilonem.
2這聖屋長一百肘,寬五十肘,有向北的門。
2In facie longitudinis, centum cubitos ostii aquilonis, et latitudinis quinquaginta cubitos,
3對着內院那二十 肘寬之空地 ,又對着外院的鋪石地,在第三層樓上有樓廊對着樓廊。
3contra viginti cubitos atrii interioris, et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris, ubi erat porticus juncta porticui triplici.
4在聖屋前有一條夾道,寬十肘,長一百肘。房門都向北。
4Et ante gazophylacia deambulatio decem cubitorum latitudinis, ad interiora respiciens viæ cubiti unius. Et ostia eorum ad aquilonem:
5聖屋因為樓廊佔去些地方,所以上層比中下兩層窄些。
5ubi erant gazophylacia in superioribus humiliora, quia supportabant porticus quæ ex illis eminebant de inferioribus, et de mediis ædificii.
6聖屋有三層,卻無柱子,不像外院 的屋子 有柱子;所以 上層 比中下兩層更窄。
6Tristega enim erant, et non habebant columnas, sicut erant columnæ atriorum: propterea eminebant de inferioribus, et de mediis a terra cubitis quinquaginta.
7聖屋外,東邊有牆,靠着外院,長五十肘。
7Et peribolus exterior secundum gazophylacia, quæ erant in via atrii exterioris ante gazophylacia: longitudo ejus quinquaginta cubitorum:
8靠着外院的聖屋長五十肘。殿北面 的聖屋 長一百肘。
8quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum, et longitudo ante faciem templi, centum cubitorum.
9在聖屋以下,東頭有進入之處,就是從外院進入之處。
9Et erat subter gazophylacia hæc introitus ab oriente, ingredientium in ea de atrio exteriori.
10向南在內院牆裏有聖屋,一排與鋪石地之屋相對,一排順着空地。
10In latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem, in faciem ædificii separati, et erant ante ædificium gazophylacia.
11這聖屋前的夾道與北邊聖屋的 夾道 長寬一樣;出入之處與北屋門的樣式相同。
11Et via ante faciem eorum, juxta similitudinem gazophylaciorum quæ erant in via aquilonis: secundum longitudinem eorum, sic et latitudo eorum, et omnis introitus eorum, et similitudines, et ostia eorum.
12正在牆前、夾道的東頭,有門可以進入,與向南聖屋的門一樣。
12Secundum ostia gazophylaciorum, quæ erant in via respiciente ad notum: ostium in capite viæ, quæ via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus.
13他對我說:「順着空地的南屋北屋,都是聖屋;親近耶和華的祭司當在那裏吃至聖的物,也當在那裏放至聖的物,就是素祭、贖罪祭,和贖愆祭,因此處為聖。
13Et dixit ad me: Gazophylacia aquilonis, et gazophylacia austri, quæ sunt ante ædificium separatum, hæc sunt gazophylacia sancta, in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in Sancta sanctorum: ibi ponent Sancta sanctorum et oblationem pro peccato et pro delicto: locus enim sanctus est.
14祭司進去出了聖所的時候,不可直到外院,但要在聖屋放下他們供職的衣服,因為是聖衣;要穿上別的衣服才可以到屬民的 外院 。」
14Cum autem ingressi fuerint sacerdotes, non egredientur de sanctis in atrium exterius: et ibi reponent vestimenta sua in quibus ministrant, quia sancta sunt, vestienturque vestimentis aliis: et sic procedent ad populum.
15他量完了內殿,就帶我出朝東的門,量院的四圍。
15Cumque complesset mensuras domus interioris, eduxit me per viam portæ quæ respiciebat ad viam orientalem: et mensus est eam undique per circuitum.
16他用量度的竿量四圍,量東面五百肘,
16Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensuræ, quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
17用竿量北面五百肘,
17Et mensus est contra ventum aquilonis quingentos calamos in calamo mensuræ per gyrum.
18用竿量南面五百肘,
18Et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ per circuitum.
19又轉到西面,用竿量五百肘。
19Et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensuræ.
20他量四面,四圍有牆,長五百 肘 ,寬五百 肘 ,為要分別聖地與俗地。
20Per quatuor ventos mensus est murum ejus undique per circuitum, longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.