耶利米书 40
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶利米 锁在 耶路撒冷 和 犹大 被掳到 巴比伦 的人中,护卫长 尼布撒拉旦 将他从 拉玛 释放以后,耶和华的话临到 耶利米 。
1Sermo qui factus est ad Jeremiam a Domino, postquam dimissus est a Nabuzardan magistro militiæ de Rama, quando tulit eum vinctum catenis in medio omnium qui migrabant de Jerusalem et Juda, et ducebantur in Babylonem.
2护卫长将 耶利米 叫来,对他说:「耶和华—你的 神曾说要降这祸与此地。
2Tollens ergo princeps militiæ Jeremiam, dixit ad eum: Dominus Deus tuus locutus est malum hoc super locum istum:
3耶和华使这祸临到,照他所说的行了;因为你们得罪耶和华,没有听从他的话,所以这事临到你们。
3et adduxit, et fecit Dominus sicut locutus est, quia peccastis Domino, et non audistis vocem ejus: et factus est vobis sermo hic.
4现在我解开你手上的链子,你若看与我同往 巴比伦 去好,就可以去,我必厚待你;你若看与我同往 巴比伦 去不好,就不必去。看哪,全地在你面前,你以为哪里美好,哪里合宜,只管上那里去吧!」
4Nunc ergo ecce solvi te hodie de catenis quæ sunt in manibus tuis: si placet tibi ut venias mecum in Babylonem, veni, et ponam oculos meos super te: si autem displicet tibi venire mecum in Babylonem, reside: ecce omnis terra in conspectu tuo est: quod elegeris, et quo placuerit tibi ut vadas, illuc perge:
5耶利米 还没有回去, 护卫长说 :「你可以回到 沙番 的孙子 亚希甘 的儿子 基大利 那里去;现在 巴比伦 王立他作 犹大 城邑的省长。你可以在他那里住在民中,不然,你看哪里合宜就可以上那里去。」于是护卫长送他粮食和礼物,释放他去了。
5et mecum noli venire, sed habita apud Godoliam filium Ahicam filii Saphan, quem præposuit rex Babylonis civitatibus Juda: habita ergo cum eo in medio populi: vel quocumque placuerit tibi ut vadas, vade. Dedit quoque ei magister militiæ cibaria et munuscula, et dimisit eum.
6耶利米 就到 米斯巴 见 亚希甘 的儿子 基大利 ,在他那里住在境内剩下的民中。
6Venit autem Jeremias ad Godoliam filium Ahicam in Masphath, et habitavit cum eo in medio populi qui relictus fuerat in terra.
7在田野的一切军长和属他们的人听见 巴比伦 王立了 亚希甘 的儿子 基大利 作境内的省长,并将没有掳到 巴比伦 的男人、妇女、孩童,和境内极穷的人全交给他。
7Cumque audissent omnes principes exercitus, qui dispersi fuerant per regiones, ipsi et socii eorum, quod præfecisset rex Babylonis Godoliam filium Ahicam terræ, et quod commendasset ei viros, et mulieres, et parvulos, et de pauperibus terræ, qui non fuerant translati in Babylonem,
8于是军长 尼探雅 的儿子 以实玛利 , 加利亚 的两个儿子 约哈难 和 约拿单 , 单户篾 的儿子 西莱雅 ,并 尼陀法 人 以斐 的众子, 玛迦 人的儿子 耶撒尼亚 和属他们的人,都到 米斯巴 见 基大利 。
8venerunt ad Godoliam in Masphath, et Ismahel filius Nathaniæ, et Johanan et Jonathan filii Caree, et Sareas filius Thanehumeth, et filii Ophi, qui erant de Netophathi, et Jezonias filius Maachathi, ipsi et viri eorum.
9沙番 的孙子 亚希甘 的儿子 基大利 向他们和属他们的人起誓说:「不要怕服事 迦勒底 人,只管住在这地,服事 巴比伦 王,就可以得福。
9Et juravit eis Godolias filius Ahicam filii Saphan, et comitibus eorum, dicens: Nolite timere servire Chaldæis: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis.
10至于我,我要住在 米斯巴 ,伺候那到我们这里来的 迦勒底 人;只是你们当积蓄酒、油,和夏天的果子,收在器皿里,住在你们所占的城邑中。」
10Ecce ego habito in Masphath, ut respondeam præcepto Chaldæorum qui mittuntur ad nos: vos autem colligite vindemiam, et messem, et oleum, et condite in vasis vestris, et manete in urbibus vestris quas tenetis.
11在 摩押 地 和 亚扪 人中,在 以东 地 和各国的一切 犹大 人,听见 巴比伦 王留下些 犹大 人,并立 沙番 的孙子 亚希甘 的儿子 基大利 管理他们。
11Sed et omnes Judæi qui erant in Moab, et in filiis Ammon, et in Idumæa, et in universis regionibus, audito quod dedisset rex Babylonis reliquias in Judæa, et quod præposuisset super eos Godoliam filium Ahicam filii Saphan,
12这一切 犹大 人就从所赶到的各处回来,到 犹大 地的 米斯巴 基大利 那里,又积蓄了许多的酒,并夏天的果子。
12reversi sunt, inquam, omnes Judæi de universis locis ad quæ profugerant, et venerunt in terram Juda ad Godoliam in Masphath, et collegerunt vinum et messem multam nimis.
13加利亚 的儿子 约哈难 和在田野的一切军长来到 米斯巴 见 基大利 ,
13Johanan autem filius Caree, et omnes principes exercitus qui dispersi fuerant in regionibus, venerunt ad Godoliam in Masphath,
14对他说:「 亚扪 人的王 巴利斯 打发 尼探雅 的儿子 以实玛利 来要你的命,你知道吗?」 亚希甘 的儿子 基大利 却不信他们的话。
14et dixerunt ei: Scito quod Baalis, rex filiorum Ammon, misit Ismahel filium Nathaniæ percutere animam tuam. Et non credidit eis Godolias filius Ahicam.
15加利亚 的儿子 约哈难 在 米斯巴 私下对 基大利 说:「求你容我去杀 尼探雅 的儿子 以实玛利 ,必无人知道。何必让他要你的命,使聚集到你这里来的 犹大 人都分散,以致 犹大 剩下的人都灭亡呢?」
15Johanan autem filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphath, loquens: Ibo, et percutiam Ismahel filium Nathaniæ, nullo sciente, ne interficiat animam tuam, et dissipentur omnes Judæi qui congregati sunt ad te, et peribunt reliquiæ Juda.
16亚希甘 的儿子 基大利 对 加利亚 的儿子 约哈难 说:「你不可行这事,你所论 以实玛利 的话是假的。」
16Et ait Godolias filius Ahicam ad Johanan filium Caree: Noli facere verbum hoc: falsum enim tu loqueris de Ismahel.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.