耶利米书 21
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶和华的话临到 耶利米 。那时, 西底家 王打发 玛基雅 的儿子 巴施户珥 和 玛西雅 的儿子祭司 西番雅 去见 耶利米 ,说:
1Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur filium Melchiæ, et Sophoniam filium Maasiæ sacerdotem, dicens:
2「请你为我们求问耶和华;因为 巴比伦 王 尼布甲尼撒 来攻击我们,或者耶和华照他一切奇妙的作为待我们,使 巴比伦 王离开我们上去。」
2Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos: si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.
3耶利米 对他们说:「你们当对 西底家 这样说:
3Et dixit Jeremias ad eos: Sic dicetis Sedeciæ:
4『耶和华— 以色列 的 神如此说:我要使你们手中的兵器,就是你们在城外与 巴比伦 王和围困你们的 迦勒底 人打仗的兵器翻转过来,又要使这些都聚集在这城中。
4Hæc dicit Dominus Deus Israël: Ecce ego convertam vasa belli quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis et Chaldæos qui obsident vos in circuitu murorum: et congregabo ea in medio civitatis hujus.
5并且我要在怒气、忿怒,和大恼恨中,用伸出来的手,并大能的膀臂,亲自攻击你们;
5Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.
6又要击打这城的居民,连人带牲畜都必遭遇大瘟疫死亡。
6Et percutiam habitatores civitatis hujus: homines et bestiæ pestilentia magna morientur.
7以后我要将 犹大 王 西底家 和他的臣仆百姓,就是在城内,从瘟疫、刀剑、饥荒中剩下的人,都交在 巴比伦 王 尼布甲尼撒 的手中和他们仇敌,并寻索其命的人手中。 巴比伦 王必用刀击杀他们,不顾惜,不可怜,不怜悯。这是耶和华说的。』
7Et post hæc, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum: et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur, neque parcet, nec miserebitur.
8「你要对这百姓说:『耶和华如此说:看哪,我将生命的路和死亡的路摆在你们面前。
8Et ad populum hunc dices: Hæc dicit Dominus: Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis.
9住在这城里的必遭刀剑、饥荒、瘟疫而死;但出去归降围困你们 迦勒底 人的必得存活,要以自己的命为掠物。
9Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste: qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.
10耶和华说:我向这城变脸,降祸不降福;这城必交在 巴比伦 王的手中,他必用火焚烧。』」
10Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus: in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.
11「至于 犹大 王的家,你们当听耶和华的话。
11Et domui regis Juda: [Audite verba Domini,
12大卫 家啊,耶和华如此说: 你们每早晨要施行公平, 拯救被抢夺的脱离欺压人的手, 恐怕我的忿怒因你们的恶行发作, 如火着起,甚至无人能以熄灭。
12domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.
13耶和华说:住山谷和平原磐石上的居民, 你们说:谁能下来攻击我们? 谁能进入我们的住处呢? 看哪,我与你们为敌。
13Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus: qui dicitis: Quis percutiet nos? et quis ingredietur domos nostras?
14耶和华又说: 我必按你们做事的结果刑罚你们; 我也必使火在 耶路撒冷 的林中着起, 将她四围所有的尽行烧灭。」
14Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus: et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.]
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.