Iesu Filii Sirach
Chapter 9
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Greek …
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iesu Filii Sirach 9

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Non zeles mulierem sinus tui, ne ostendat super te malitiam doctrinæ nequam.
1ΜΗ ζήλου γυναῖκα τοῦ κόλπου σου, μηδὲ διδάξῃς ἐπὶ σεαυτὸν παιδείαν πονηράν.
2Non des mulieri potestatem animæ tuæ, ne ingrediatur in virtutem tuam, et confundaris.
2μὴ δῷς γυναικὶ τὴν ψυχήν σου ἐπιβῆναι αὐτὴν ἐπὶ τὴν ἰσχύν σου.
3Ne respicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
3μὴ ὑπάντα γυναικὶ ἑταιριζομένῃ, μήποτε ἐμπέσῃς εἰς τὰς παγίδας αὐτῆς.
4Cum saltatrice ne assiduus sis, nec audias illam, ne forte pereas in efficacia illius.
4μετὰ ψαλλούσῃς μὴ ἐνδελέχιζε, μήποτε ἁλῷς ἐν τοῖς ἐπιχειρήμασιν αὐτῆς.
5Virginem ne conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius.
5παρθένον μὴ καταμάνθανε, μήποτε σκανδαλισθῇς ἐν τοῖς ἐπιτιμίοις αὐτῆς.
6Ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et hæreditatem tuam.
6μὴ δῷς πόρναις τὴν ψυχήν σου, ἵνα μὴ ἀπολέσῃς τὴν κληρονομίαν σου.
7Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
7μὴ περιβλέπου ἐν ρύμαις πόλεως καὶ ἐν ταῖς ἐρήμοις αὐτῆς μὴ πλανῶ.
8Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem alienam.
8ἀπόστρεψον ὀφθαλμὸν ἀπὸ γυναικὸς εὐμόρφου, καὶ μὴ καταμάνθανε κάλλος ἀλλότριον· ἐν κάλλει γυναικὸς πολλοὶ ἐπλανήθησαν, καὶ ἐκ τούτου φιλία ὡς πῦρ ἀνακαίεται.
9Propter speciem mulieris multi perierunt: et ex hoc concupiscentia quasi ignis exardescit.
9μετὰ ὑπάνδρου γυναικὸς μὴ κάθου τὸ σύνολον καὶ μὴ συμβολοκοπήσῃς μετ᾿ αὐτῆς ἐν οἴνῳ, μήποτε ἐκκλίνη ἡ ψυχή σου ἐπ᾿ αὐτὴν καὶ τῷ πνεύματί σου ὀλισθήσῃς εἰς ἀπώλειαν.
10Omnis mulier quæ est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur.
10μὴ ἐγκαταλίπῃς φίλον ἀρχαῖον, ὁ γὰρ πρόσφατος οὐκ ἔστιν ἔπισος αὐτῷ· οἶνος νέος φίλος νέος· ἐὰν παλαιωθῇ, μετ᾿ εὐφροσύνης πίεσαι αὐτόν.
11Speciem mulieris alienæ multi admirati, reprobi facti sunt: colloquium enim illius quasi ignis exardescit.
11μὴ ζηλώσῃς δόξαν ἁμαρτωλοῦ, οὐ γὰρ οἶδας τί ἔσται ἡ καταστροφὴ αὐτοῦ.
12Cum aliena muliere ne sedeas omnino, nec accumbas cum ea super cubitum:
12μὴ εὐδοκήσῃς ἐν εὐδοκίᾳ ἀσεβῶν· μνήσθητι ὅτι ἕως ᾅδου οὐ μὴ δικαιωθῶσι.
13et non alterceris cum illa in vino, ne forte declinet cor tuum in illam, et sanguine tuo labaris in perditionem.]
13μακρὰν ἄπεχε ἀπὸ ἀνθρώπου, ὃς ἔχει ἐξουσίαν τοῦ φονεύειν, καὶ οὐ μὴ ὑποπτεύσῃς φόβον θανάτου· κἂν προσέλθῃς, μὴ πλημμελήσῃς, ἵνα μὴ ἀφέληται τὴν ζωήν σου· ἐπίγνωθι ὅτι ἐν μέσῳ παγίδων διαβαίνεις καὶ ἐπὶ ἐπάλξεων πόλεων περιπατεῖς.
14[Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi.
14κατὰ τὴν ἰσχύν σου στόχασαι τοὺς πλησίον καὶ μετὰ σοφῶν συμβουλεύου.
15Vinum novum amicus novus: veterascet, et cum suavitate bibes illud.
15καὶ μετὰ συνετῶν ἔστω ὁ διαλογισμός σου καὶ πᾶσα διήγησίς σου ἐν νόμῳ Ὑψίστου.
16Non zeles gloriam et opes peccatoris: non enim scis quæ futura sit illius subversio.
16ἄνδρες δίκαιοι ἔστωσαν σύνδειπνοί σου, καὶ ἐν φόβῳ Κυρίου ἔστω τὸ καύχημά σου.
17Non placeat tibi injuria injustorum, sciens quoniam usque ad inferos non placebit impius.
17ἐν χειρὶ τεχνιτῶν ἔργον ἐπαινεθήσεται, καὶ ὁ ἡγούμενος λαοῦ σοφὸς ἐν λόγῳ αὐτοῦ.
18Longe abesto ab homine potestatem habente occidendi, et non suspicaberis timorem mortis.
18φοβερὸς ἐν πόλει αὐτοῦ ἀνὴρ γλωσσώδης, καὶ ὁ προπετὴς ἐν λόγῳ αὐτοῦ μισηθήσεται.
19Et si accesseris ad illum, noli aliquid committere, ne forte auferat vitam tuam.
no verse 19 in this text
20Communionem mortis scito, quoniam in medio laqueorum ingredieris, et super dolentium arma ambulabis.
no verse 20 in this text
21Secundum virtutem tuam cave te a proximo tuo, et cum sapientibus et prudentibus tracta.
no verse 21 in this text
22Viri justi sint tibi convivæ, et in timore Dei sit tibi gloriatio:
no verse 22 in this text
23et in sensu sit tibi cogitatus Dei, et omnis enarratio tua in præceptis Altissimi.
no verse 23 in this text
24In manu artificum opera laudabuntur, et princeps populi in sapientia sermonis sui, in sensu vero seniorum verbum.
no verse 24 in this text
25Terribilis est in civitate sua homo linguosus: et temerarius in verbo suo odibilis erit.]
no verse 25 in this text

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.