Iesu Filii Sirach
Chapter 7
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Greek …
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iesu Filii Sirach 7

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Noli facere mala, et non te apprehendent:
1ΜΗ ποίει κακά, καὶ οὐ μή σε καταλάβῃ κακόν·
2discede ab iniquo, et deficient mala abs te.
2ἀπόστηθι ἀπὸ ἀδίκου, καὶ ἐκκλινεῖ ἀπὸ σοῦ.
3Fili, non semines mala in sulcis injustitiæ, et non metes ea in septuplum.
3υἱέ, μὴ σπεῖρε ἐπ᾿ αὔλακας ἀδικίας, καὶ οὐ μὴ θερίσῃς αὐτὰς ἑπταπλασίως.
4Noli quærere a Domino ducatum, neque a rege cathedram honoris.
4μὴ ζήτει παρὰ Κυρίου ἡγεμονίαν, μηδὲ παρὰ βασιλέως καθέδραν δόξης.
5Non te justifices ante Deum, quoniam agnitor cordis ipse est: et penes regem noli velle videri sapiens.
5μὴ δικαιοῦ ἔναντι Κυρίου καὶ παρὰ βασιλεῖ μὴ σοφίζου.
6Noli quærere fieri judex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates: ne forte extimescas faciem potentis, et ponas scandalum in æquitate tua.
6μὴ ζήτει γενέσθαι κριτής, μὴ οὐκ ἐξισχύσεις ἐξᾶραι ἀδικίας· μή ποτε εὐλαβηθῇς ἀπὸ προσώπου δυνάστου καὶ θήσεις σκάνδαλον ἐν εὐθύτητί σου.
7Non pecces in multitudinem civitatis, nec te immittas in populum:
7μὴ ἁμάρτανε εἰς πλῆθος πόλεως καὶ μὴ καταβάλῃς σεαυτὸν ἐν ὄχλῳ.
8neque alliges duplicia peccata, nec enim in uno eris immunis.
8μὴ καταδεσμεύσῃς δὶς ἁμαρτίαν, ἐν γὰρ τῇ μιᾷ οὐκ ἀθῷος ἔσῃ.
9Noli esse pusillanimis in animo tuo:
9μὴ εἴπῃς· τῷ πλήθει τῶν δώρων μου ἐπόψεται καὶ ἐν τῷ προσενέγκαι με Θεῷ Ὑψίστῳ προσδέξεται.
10exorare et facere eleemosynam ne despicias.
10μὴ ὀλιγοψυχήσῃς ἐν τῇ προσευχῇ σου καὶ ἐλεημοσύνην ποιῆσαι μὴ παρίδῃς.
11Ne dicas: In multitudine munerum meorum respiciet Deus, et offerente me Deo altissimo, munera mea suscipiet.
11μὴ καταγέλα ἄνθρωπον ὄντα ἐν πικρίᾳ ψυχῆς αὐτοῦ, ἔστι γὰρ ὁ ταπεινῶν καὶ ἀνυψῶν.
12Non irrideas hominem in amaritudine animæ: est enim qui humiliat et exaltat circumspector Deus.
12μὴ ἀροτρία ψεῦδος ἐπ᾿ ἀδελφῷ σου, μηδὲ φίλῳ τὸ ὅμοιον ποίει.
13Noli amare mendacium adversus fratrem tuum, neque in amicum similiter facias.
13μὴ θέλε ψεύδεσθαι πᾶν ψεῦδος, ὁ γὰρ ἐνδελεχισμὸς αὐτοῦ οὐκ εἰς ἀγαθόν.
14Noli velle mentiri omne mendacium: assiduitas enim illius non est bona.
14μὴ ἀδελέσχει ἐν πλήθει πρεσβυτέρων καὶ μὴ δευτερώσῃς λόγον ἐν προσευχῇ σου.
15Noli verbosus esse in multitudine presbyterorum, et non iteres verbum in oratione tua.
15μὴ μισήσῃς ἐπίπονον ἐργασίαν καὶ γεωργίαν ὑπὸ Ὑψίστου ἐκτισμένην.
16Non oderis laboriosa opera, et rusticationem creatam ab Altissimo.
16μὴ προσλογίζου σεαυτὸν ἐν πλήθει ἁμαρτωλῶν. μνήσθητι ὅτι ὀργὴ οὐ χρονιεῖ.
17Non te reputes in multitudine indisciplinatorum.
17ταπείνωσον σφόδρα τὴν ψυχήν σου, ὅτι ἐκδίκησις ἀσεβοῦς πῦρ καὶ σκώληξ.
18Memento iræ, quoniam non tardabit.
18Μὴ ἀλλάξῃς φίλον ἕνεκεν διαφόρου, μηδ᾿ ἀδελφὸν γνήσιον ἐν χρυσίῳ Σουφείρ.
19Humilia valde spiritum tuum, quoniam vindicta carnis impii ignis et vermis.]
19μὴ ἀστόχει γυναικὸς σοφῆς καὶ ἀγαθῆς, ἡ γὰρ χάρις αὐτῆς ὑπὲρ τὸ χρυσίον.
20[Noli prævaricari in amicum pecuniam differentem, neque fratrem carissimum auro spreveris.
20μὴ κακώσῃς οἰκέτην ἐργαζόμενον ἐν ἀληθείᾳ, μηδὲ μίσθιον διδόντα ψυχὴν αὐτοῦ.
21Noli discedere a muliere sensata et bona, quam sortitus es in timore Domini: gratia enim verecundiæ illius super aurum.
21οἰκέτην συνετὸν ἀγαπάτω σου ἡ ψυχή, μὴ στερήσῃς αὐτὸν ἐλευθερίας.
22Non lædas servum in veritate operantem, neque mercenarium dantem animam suam.
22κτήνη σοί ἐστιν, ἐπισκέπτου αὐτὰ καὶ εἰ ἔστι σοι χρήσιμα, ἐμμενέτω σοι.
23Servus sensatus sit tibi dilectus quasi anima tua: non defraudes illum libertate, neque inopem derelinquas illum.
23τέκνα σοί ἐστι, παίδευσον αὐτά, καὶ κάμψον ἐκ νεότητος τὸν τράχηλον αὐτῶν.
24Pecora tibi sunt, attende illis: et si sunt utilia, perseverent apud te.
24θυγατέρες σοί εἰσι, πρόσεχε τῷ σώματι αὐτῶν, καὶ μὴ ἱλαρώσῃς πρὸς αὐτὰς τὸ πρόσωπόν σου.
25Filii tibi sunt? erudi illos, et curva illos a pueritia illorum.
25ἔκδου θυγατέρα, καὶ ἔσῃ τετελεκὼς ἔργον μέγα, καὶ ἀνδρὶ συνετῷ δώρησαι αὐτήν.
26Filiæ tibi sunt? serva corpus illarum, et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas.
26γυνή σοί ἐστι κατὰ ψυχήν, μὴ ἐκβάλῃς αὐτήν· καὶ μισουμένῃ μὴ ἐμπιστεύσῃς σεαυτόν.
27Trade filiam, et grande opus feceris: et homini sensato da illam.
27Ἐν ὅλῃ καρδίᾳ δόξασον τὸν πατέρα σου καὶ μητρὸς ὠδῖνας μὴ ἐπιλάθῃ·
28Mulier si est tibi secundum animam tuam, non projicias illam: et odibili non credas te. In toto corde tuo
28μνήσθητι ὅτι δι᾿ αὐτῶν ἐγεννήθης, καὶ τί ἀνταποδώσεις αὐτοῖς καθὼς αὐτοί σοι;
29honora patrem tuum, et gemitus matris tuæ ne obliviscaris:
29ἐν ὅλῃ ψυχῇ σου εὐλαβοῦ τὸν Κύριον καὶ τοὺς ἱερεῖς αὐτοῦ θαύμαζε.
30memento quoniam nisi per illos natus non fuisses: et retribue illis, quomodo et illi tibi.]
30ἐν ὅλῃ δυνάμει ἀγάπησον τὸν ποιήσαντά σε καὶ τοὺς λειτουργοὺς αὐτοῦ μὴ ἐγκαταλίπῃς.
31[In tota anima tua time Dominum, et sacerdotes illius sanctifica.
31φοβοῦ τὸν Κύριον καὶ δόξασον ἱερέα καὶ δῷς τὴν μερίδα αὐτῷ, καθὼς ἐντέταλταί σοι, ἀπαρχὴν καὶ περὶ πλημμελείας καὶ δόσιν βραχιόνων καὶ θυσίαν ἁγιασμοῦ καὶ ἀπαρχὴν ἁγίων.
32In omni virtute tua dilige eum qui te fecit, et ministros ejus ne derelinquas.
32Καὶ πτωχῷ ἔκτεινον τὴν χεῖρά σου, ἵνα τελειωθῇ ἡ εὐλογία σου.
33Honora Deum ex tota anima tua, et honorifica sacerdotes, et propurga te cum brachiis.
33χάρις δόματος ἔναντι παντὸς ζῶντος, καὶ ἐπὶ νεκρῷ μὴ ἀποκωλύσῃς χάριν.
34Da illis partem, sicut mandatum est tibi, primitiarum et purgationis, et de negligentia tua purga te cum paucis.
34μὴ ὑστέρει ἀπὸ κλαιόντων καὶ μετὰ πενθούντων πένθησον.
35Datum brachiorum tuorum, et sacrificium sanctificationis offeres Domino, et initia sanctorum.
35μὴ ὄκνει ἐπισκέπτεσθαι ἄρρωστον, ἐκ γὰρ τῶν τοιούτων ἀγαπηθήσῃ.
36Et pauperi porrige manum tuam, ut perficiatur propitiatio et benedictio tua.
36ἐν πᾶσι τοῖς λόγοις σου μιμνήσκου τὰ ἔσχατά σου, καὶ εἰς τὸν αἰῶνα οὐχ ἁμαρτήσεις.
37Gratia dati in conspectu omnis viventis, et mortuo non prohibeas gratiam.
no verse 37 in this text
38Non desis plorantibus in consolatione, et cum lugentibus ambula.
no verse 38 in this text
39Non te pigeat visitare infirmum: ex his enim in dilectione firmaberis.
no verse 39 in this text
40In omnibus operibus tuis memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.]
no verse 40 in this text

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.