Iesu Filii Sirach 31
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Vigilia honestatis tabefaciet carnes, et cogitatus illius auferet somnum.
1ΑΓΡΥΠΝΙΑ πλούτου ἐκτήκει σάρκας, καὶ ἡ μέριμνα αὐτοῦ ἀφιστᾷ ὕπνον.
2Cogitatus præscientiæ avertit sensum, et infirmitas gravis sobriam facit animam.
2μέριμνα ἀγρυπνίας ἀπαιτήσει νυσταγμόν, καὶ ἀρρώστημα βαρὺ ἐκνήψει ὕπνος.
3Laboravit dives in congregatione substantiæ, et in requie sua replebitur bonis suis.
3ἐκοπίασε πλούσιος ἐν συναγωγῇ χρημάτων καὶ ἐν τῇ ἀναπαύσει ἐμπίπλαται τῶν τρυφημάτων αὐτοῦ.
4Laboravit pauper in diminutione victus, et in fine inops fit.
4ἐκοπίασε πτωχὸς ἐν ἐλαττώσει βίου καὶ ἐν τῇ ἀναπαύσει ἐπιδεὴς γίνεται.
5Qui aurum diligit non justificabitur, et qui insequitur consumptionem replebitur ex ea.
5ὁ ἀγαπῶν χρυσίον οὐ δικαιωθήσεται, καὶ ὁ διώκων διαφθορὰν αὐτὸς πλησθήσεται.
6Multi dati sunt in auri casus, et facta est in specie ipsius perditio illorum.
6πολλοὶ ἐδόθησαν εἰς πτῶμα χάριν χρυσίου, καὶ ἐγενήθη ἀπώλεια αὐτῶν κατὰ πρόσωπον αὐτῶν.
7Lignum offensionis est aurum sacrificantium: væ illis qui sectantur illud ! et omnis imprudens deperiet in illo.
7ξύλον προσκόμματός ἐστι τοῖς ἐνθουσιάζουσιν αὐτῷ, καὶ πᾶς ἄφρων ἁλώσεται ἐν αὐτῷ.
8Beatus dives qui inventus est sine macula, et qui post aurum non abiit, nec speravit in pecunia et thesauris.
8μακάριος πλούσιος, ὃς εὑρέθη ἄμωμος καὶ ὃς ὀπίσω χρυσίου οὐκ ἐπορεύθη·
9Quis est hic? et laudabimus eum: fecit enim mirabilia in vita sua.
9τίς ἐστι; καὶ μακαριοῦμεν αὐτόν, ἐποίησε γὰρ θαυμάσια ἐν λαῷ αὐτοῦ.
10Qui probatus est in illo, et perfectus est, erit illi gloria æterna: qui potuit transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit.
10τίς ἐδοκιμάσθη ἐν αὐτῷ καὶ ἐτελειώθη; καὶ ἔσται αὐτῷ εἰς καύχησιν. τίς ἐδύνατο παραβῆναι καὶ οὐ παρέβη, καὶ ποιῆσαι κακὰ καὶ οὐκ ἐποίησε;
11Ideo stabilita sunt bona illius in Domino, et eleemosynas illius enarrabit omnis ecclesia sanctorum.]
11στερεωθήσεται τὰ ἀγαθὰ αὐτοῦ, καὶ τὰς ἐλεημοσύνας αὐτοῦ ἐκδιηγήσεται ἐκκλησία.
12[Supra mensam magnam sedisti? non aperias super illam faucem tuam prior.
12Ἐπὶ τραπέζης μεγάλης ἐκάθισας, μὴ ἀνοίξῃς ἐπ᾿ αὐτῆς φάρυγγά σου καὶ μὴ εἴπῃς· πολλά γε τὰ ἐπ᾿ αὐτῆς.
13Non dicas sic: Multa sunt, quæ super illam sunt.
13μνήσθητι ὅτι κακὸν ὀφθαλμὸς πονηρός· πονηρότερον ὀφθαλμοῦ τί ἔκτισται; διὰ τοῦτο ἀπὸ παντὸς προσώπου δακρύει.
14Memento quoniam malus est oculus nequam.
14οὗ ἐὰν ἐπιβλέψῃ, μὴ ἐκτείνῃς χεῖρα καὶ μὴ συνθλίβου αὐτῷ ἐν τρυβλίῳ.
15Nequius oculo quid creatum est? ideo ab omni facie sua lacrimabitur, cum viderit.
15νόει τὰ τοῦ πλησίον ἐκ σεαυτοῦ καὶ ἐπὶ παντὶ πράγματι διανοοῦ.
16Ne extendas manum tuam prior, et invidia contaminatus erubescas.
16φάγε ὡς ἄνθρωπος τὰ παρακείμενά σοι καὶ μὴ διαμασῶ, μὴ μισηθῇς.
17Ne comprimaris in convivio.
17παῦσαι πρῶτος χάριν παιδείας καὶ μὴ ἀπληστεύου, μήποτε προσκόψῃς·
18Intellige quæ sunt proximi tui ex teipso.
18καὶ εἰ ἀνὰ μέσον πλειόνων ἐκάθισας, πρότερος αὐτῶν μὴ ἐκτείνῃς τὴν χεῖρά σου.
19Utere quasi homo frugi his quæ tibi apponuntur: ne, cum manducas multum, odio habearis.
19Ὡς ἱκανὸν ἀνθρώπῳ πεπαιδευμένῳ τὸ ὀλίγον, καὶ ἐπὶ τῆς κοίτης αὐτοῦ οὐκ ἀσθμαίνει.
20Cessa prior causa disciplinæ: et noli nimius esse, ne forte offendas.
20ὕπνος ὑγιείας ἐπὶ ἐντέρῳ μετρίῳ, ἀνέστη πρωΐ, καὶ ἡ ψυχὴ αὐτοῦ μετ᾿ αὐτοῦ. πόνος ἀγρυπνίας καὶ χολέρας καὶ στρόφος μετὰ ἀνδρὸς ἀπλήστου.
21Et si in medio multorum sedisti, prior illis ne extendas manum tuam, nec prior poscas bibere.
21καὶ εἰ ἐβιάσθης ἐν ἐδέσμασιν, ἀνάστα μεσοπωρῶν καὶ ἀναπαύσῃ.
22Quam sufficiens est homini eruditio vinum exiguum ! et in dormiendo non laborabis ab illo, et non senties dolorem.
22ἄκουσόν μου, τέκνον, καὶ μὴ ἐξουδενώσῃς με, καὶ ἐπ᾿ ἐσχάτων εὑρήσεις τοὺς λόγους μου· ἐν πᾶσι τοῖς ἔργοις σου γίνου ἐντρεχής, καὶ πᾶν ἀρρώστημα οὐ μή σοι ἀπαντήσῃ.
23Vigilia, cholera et tortura viro infrunito,
23λαμπρὸν ἐπ᾿ ἄρτοις εὐλογήσει χείλη, καὶ μαρτυρία τῆς καλλονῆς αὐτοῦ πιστή.
24somnus sanitatis in homine parco: dormiet usque mane, et anima illius cum ipso delectabitur.
24πονηρῷ ἐπ᾿ ἄρτῳ διαγογγύσει πόλις, καὶ ἡ μαρτυρία τῆς πονηρίας αὐτοῦ ἀκριβής.
25Et si coactus fueris in edendo multum, surge e medio, evome, et refrigerabit te, et non adduces corpori tuo infirmitatem.
25Ἐν οἴνῳ μὴ ἀνδρίζου, πολλοὺς γὰρ ἀπώλεσεν ὁ οἶνος.
26Audi me, fili, et ne spernas me, et in novissimo invenies verba mea.
26κάμινος δοκιμάζει στόμωμα ἐν βαφῇ, οὕτως οἶνος καρδίας ἐν μάχῃ ὑπερηφάνων.
27In omnibus operibus tuis esto velox, et omnis infirmitas non occurret tibi.
27ἔπισον ζωῆς οἶνος ἀνθρώπῳ, ἐὰν πίνῃς αὐτὸν μέτρῳ αὐτοῦ. τίς ζωὴ ἐλασσουμένῳ οἴνῳ; καὶ αὐτὸς ἔκτισται εἰς εὐφροσύνην ἀνθρώποις.
28Splendidum in panibus benedicent labia multorum, et testimonium veritatis illius fidele.
28ἀγαλλίαμα καρδίας καὶ εὐφροσύνη ψυχῆς οἶνος πινόμενος ἐν καιρῷ αὐτάρκης.
29Nequissimo in pane murmurabit civitas, et testimonium nequitiæ illius verum est.
29πικρία ψυχῆς οἶνος πινόμενος πολὺς ἐν ἐρεθισμῷ καὶ ἀντιπτώματι.
30Diligentes in vino noli provocare: multos enim exterminavit vinum.
30πληθύνει μέθη θυμὸν ἄφρονος εἰς πρόσκομμα, ἐλαττῶν ἰσχὺν καὶ προσποιῶν τραύματα.
31Ignis probat ferrum durum: sic vinum corda superborum arguet in ebrietate potatum.
31ἐν συμποσίῳ οἴνου μὴ ἐλέγξῃς τὸν πλησίον καὶ μὴ ἐξουδενώσῃς αὐτὸν ἐν εὐφροσύνῃ αὐτοῦ· λόγον ὀνειδισμοῦ μὴ εἴπῃς αὐτῷ, καὶ μὴ αὐτὸν θλίψῃς ἐν ἀπαιτήσει.
32Æqua vita hominibus vinum in sobrietate: si bibas illud moderate, eris sobrius.
no verse 32 in this text
33Quæ vita est ei qui minuitur vino?
no verse 33 in this text
34Quid defraudat vitam? mors.
no verse 34 in this text
35Vinum in jucunditatem creatum est, et non in ebrietatem ab initio.
no verse 35 in this text
36Exsultatio animæ et cordis vinum moderate potatum.
no verse 36 in this text
37Sanitas est animæ et corpori sobrius potus.
no verse 37 in this text
38Vinum multum potatum irritationem, et iram, et ruinas multas facit.
no verse 38 in this text
39Amaritudo animæ vinum multum potatum.
no verse 39 in this text
40Ebrietatis animositas, imprudentis offensio, minorans virtutem, et faciens vulnera.
no verse 40 in this text
41In convivio vini non arguas proximum, et non despicias eum in jucunditate illius.
no verse 41 in this text
42Verba improperii non dicas illi, et non premas illum repetendo.]
no verse 42 in this text
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.