Iesu Filii Sirach 32
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Rectorem te posuerunt? noli extolli: esto in illis quasi unus ex ipsis.
1ΠΕΡΙ ΗΓΟΥΜΕΝΩΝ. Ἡγούμενόν σε κατέστησαν; μὴ ἐπαίρου· γίνου ἐν αὐτοῖς ὡς εἷς ἐξ αὐτῶν, φρόντισον αὐτῶν καὶ οὕτω κάθισον.
2Curam illorum habe, et sic conside, et omni cura tua explicita recumbe:
2καὶ πᾶσαν τὴν χρείαν σου ποιήσας ἀνάπεσε, ἵνα εὐφρανθῇς δι᾿ αὐτοὺς καὶ εὐκοσμίας χάριν λάβῃς στέφανον.
3ut læteris propter illos, et ornamentum gratiæ accipias coronam, et dignationem consequaris corrogationis.
3λάλησον, πρεσβύτερε, πρέπει γάρ σοι, ἐν ἀκριβεῖ ἐπιστήμῃ καὶ μὴ ἐμποδίσῃς μουσικά.
4Loquere major natu: decet enim te
4ὅπου ἀκρόαμα, μὴ ἐκχέῃς λαλιὰν καὶ ἀκαίρως μὴ σοφίζου.
5primum verbum diligenti scientia, et non impedias musicam.
5σφραγὶς ἄνθρακος ἐπὶ κόσμῳ χρυσῷ, σύγκριμα μουσικῶν ἐν συμποσίῳ οἴνου.
6Ubi auditus non est, non effundas sermonem, et importune noli extolli in sapientia tua.
6ἐν κατασκευάσματι χρυσῷ σφραγὶς σμαράγδου, μέλος μουσικὸν ἐφ᾿ ἡδεῖ οἴνῳ.
7Gemmula carbunculi in ornamento auri, et comparatio musicorum in convivio vini.
7Λάλησον, νεανίσκε, εἰ χρεία σου, μόλις δὶς ἐὰν ἐπερωτηθῇς·
8Sicut in fabricatione auri signum est smaragdi, sic numerus musicorum in jucundo et moderato vino.
8κεφαλαίωσον λόγον, ἐν ὀλίγοις πολλά· γίνου ὡς γινώσκων καὶ ἅμα σιωπῶν.
9Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
9ἐν μέσῳ μεγιστάνων μὴ ἐξισάζου καὶ ἑτέρου λέγοντος μὴ πολλὰ ἀδολέσχει.
10Adolescens, loquere in tua causa vix.
10πρὸ βροντῆς κατασπεύδει ἀστραπή, καὶ πρὸ αἰσχυντηροῦ προελεύσεται χάρις.
11Si bis interrogatus fueris, habeat caput responsum tuum.
11ἐν ὥρᾳ ἐξεγείρου καὶ μὴ οὐράγει, ἀπότρεχε εἰς οἶκον καὶ μὴ ρᾳθύμει·
12In multis esto quasi inscius, et audi tacens simul et quærens.
12ἐκεῖ παῖζε καὶ ποίει τὰ ἐνθυμήματά σου καὶ μὴ ἁμάρτῃς λόγῳ ὑπερηφάνῳ.
13In medio magnatorum non præsumas: et ubi sunt senes non multum loquaris.
13καὶ ἐπὶ τούτοις εὐλόγησον τὸν ποιήσαντά σε καὶ μεθύσκοντά σε ἀπὸ τῶν ἀγαθῶν αὐτοῦ.
14Ante grandinem præibit coruscatio: et ante verecundiam præibit gratia, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
14Ὁ φοβούμενος Κύριον ἐκδέξεται παιδείαν, καὶ οἱ ὀρθρίζοντες εὑρήσουσιν εὐδοκίαν.
15Et hora surgendi non te trices: præcurre autem prior in domum tuam, et illic avocare, et illic lude,
15ὁ ζητῶν νόμον ἐμπλησθήσεται αὐτοῦ, καὶ ὁ ὑποκρινόμενος σκανδαλισθήσεται ἐν αὐτῷ.
16et age conceptiones tuas, et non in delictis et verbo superbo:
16οἱ φοβούμενοι Κύριον εὑρήσουσι κρίμα καὶ δικαιώματα ὡς φῶς ἐξάψουσιν.
17et super his omnibus benedicito Dominum, qui fecit, et inebriantem te ab omnibus bonis suis.]
17ἄνθρωπος ἁμαρτωλὸς ἐκκλίνει ἐλεγμὸν καὶ κατὰ τὸ θέλημα αὐτοῦ εὑρήσει σύγκριμα.
18[Qui timet Dominum excipiet doctrinam ejus: et qui vigilaverint ad illum invenient benedictionem.
18Ἀνὴρ βουλῆς οὐ μὴ παρίδῃ διανόημα, ἀλλότριος καὶ ὑπερήφανος οὐ καταπτήξει φόβον, καὶ μετὰ τὸ ποιῆσαι μετ᾿ αὐτοῦ ἄνευ βουλῆς.
19Qui quærit legem replebitur ab ea, et qui insidiose agit scandalizabitur in ea.
19ἄνευ βουλῆς μηθὲν ποιήσῃς καὶ ἐν τῷ ποιῆσαί σε μὴ μεταμελοῦ.
20Qui timent Dominum invenient judicium justum, et justitias quasi lumen accendent.
20ἐν ὁδῷ ἀντιπτώματος μὴ πορεύου καὶ μὴ προσκόψῃς ἐν λιθώδεσι.
21Peccator homo vitabit correptionem, et secundum voluntatem suam inveniet comparationem.
21μὴ πιστεύσῃς ἐν ὁδῷ ἀπροσκόπῳ,
22Vir consilii non disperdet intelligentiam: alienus et superbus non pertimescet timorem:
22καὶ ἀπὸ τῶν τέκνων σου φύλαξαι.
23etiam postquam fecit cum eo sine consilio, et suis insectationibus arguetur.
23ἐν παντὶ ἔργῳ πίστευε τῇ ψυχῇ σου, καὶ γὰρ τοῦτό ἐστι τήρησις ἐντολῶν.
24Fili, sine consilio nihil facias, et post factum non pœnitebis.
24ὁ πιστεύων νόμῳ προσέχει ἐντολαῖς, καὶ ὁ πεποιθὼς Κυρίῳ οὐκ ἐλαττωθήσεται.
25In via ruinæ non eas, et non offendes in lapides: nec credas te viæ laboriosæ, ne ponas animæ tuæ scandalum.
no verse 25 in this text
26Et a filiis tuis cave, et a domesticis tuis attende.
no verse 26 in this text
27In omni opere tuo crede ex fide animæ tuæ, hoc est enim conservatio mandatorum.
no verse 27 in this text
28Qui credit Deo attendit mandatis: et qui confidit in illo non minorabitur.]
no verse 28 in this text
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.