Iesu Filii Sirach
Chapter 11
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Greek …
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iesu Filii Sirach 11

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Sapientia humiliati exaltabit caput illius, et in medio magnatorum consedere illum faciet.
1ΣΟΦΙΑ ταπεινοῦ ἀνυψώσει κεφαλὴν αὐτοῦ, καὶ ἐν μέσῳ μεγιστάνων καθίσει αὐτόν.
2Non laudes virum in specie sua, neque spernas hominem in visu suo.
2μὴ αἰνέσῃς ἄνδρα ἐν κάλλει αὐτοῦ καὶ μὴ βδελύξῃ ἄνθρωπον ἐν ὁράσει αὐτοῦ.
3Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet fructus illius.
3μικρὰ ἐν πετεινοῖς μέλισσα, καὶ ἀρχὴ γλυκασμάτων ὁ καρπὸς αὐτῆς.
4In vestitu ne glorieris umquam, nec in die honoris tui extollaris: quoniam mirabilia opera Altissimi solius, et gloriosa, et absconsa, et invisa opera illius.
4ἐν περιβολῇ ἱματίων μὴ καυχήσῃ καὶ ἐν ἡμέρᾳ δόξης μὴ ἐπαίρου· ὅτι θαυμαστὰ τὰ ἔργα Κυρίου, καὶ κρυπτὰ τὰ ἔργα αὐτοῦ ἐν ἀνθρώποις.
5Multi tyranni sederunt in throno: et insuspicabilis portavit diadema.
5πολλοὶ τύραννοι ἐκάθισαν ἐπὶ ἐδάφους, ὁ δὲ ἀνυπονόητος ἐφόρεσε διάδημα.
6Multi potentes oppressi sunt valide, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.
6πολλοὶ δυνάσται ἠτιμάσθησαν σφόδρα, καὶ ἔνδοξοι παρεδόθησαν εἰς χεῖρας ἑτέρων.
7Priusquam interroges, ne vituperes quemquam: et cum interrogaveris, corripe juste.]
7πρὶν ἐξετάσῃς, μὴ μέμψῃ· νόησον πρῶτον καὶ τότε ἐπιτίμα.
8[Priusquam audias, ne respondeas verbum: et in medio sermonum ne adjicias loqui.
8πρὶν ἢ ἀκοῦσαι, μὴ ἀποκρίνου καὶ ἐν μέσῳ λόγων μὴ παρεμβάλλου.
9De ea re quæ te non molestat, ne certeris: et in judicio peccantium ne consistas.
9περὶ πράγματος, οὗ οὐκ ἔστι σοι χρεία, μὴ ἔριζε καὶ ἐν κρίσει ἁμαρτωλῶν μὴ συνέδρευε.
10Fili, ne in multis sint actus tui: et si dives fueris, non eris immunis a delicto. Si enim secutus fueris, non apprehendes: et non effugies, si præcucurreris.
10Τέκνον, μὴ περὶ πολλὰ ἔστωσαν αἱ πράξεις σου· ἐὰν πληθυνῇς, οὐκ ἀθωωθήσῃ· καὶ ἐὰν διώκῃς, οὐ μὴ καταλάβῃς, καὶ οὐ μὴ ἐκφύγῃς διαδράς.
11Est homo laborans et festinans, et dolens: impius, et tanto magis non abundabit.
11ἔστι κοπιῶν καὶ πονῶν καὶ σπεύδων, καὶ τόσῳ μᾶλλον ὑστερεῖται.
12Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute, et abundans paupertate:
12ἔστι νωθρὸς καὶ προσδεόμενος ἀντιλήψεως, ὑστερῶν ἰσχύϊ καὶ πτωχείᾳ περισσεύει· καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ Κυρίου ἐπέβλεψαν αὐτῷ εἰς ἀγαθά, καὶ ἀνώρθωσεν αὐτὸν ἐκ ταπεινώσεως αὐτοῦ.
13et oculus Dei respexit illum in bono, et erexit eum ab humilitate ipsius, et exaltavit caput ejus: et mirati sunt in illo multi, et honoraverunt Deum.]
13καὶ ἀνύψωσε κεφαλὴν αὐτοῦ καὶ ἀπεθαύμασαν ἐπ᾿ αὐτῷ πολλοί.
14[Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas, a Deo sunt:
14ἀγαθὰ καὶ κακά, ζωὴ καὶ θάνατος, πτωχεία καὶ πλοῦτος παρὰ Κυρίου ἐστί.
15sapientia, et disciplina, et scientia legis, apud Deum: dilectio, et viæ bonorum, apud ipsum.
no verse 15 in this text
16Error et tenebræ peccatoribus concreata sunt: qui autem exsultant in malis consenescunt in malo.
no verse 16 in this text
17Datio Dei permanet justis, et profectus illius successus habebit in æternum.
17δόσις Κυρίου παραμένει εὐσεβέσι, καὶ ἡ εὐδοκία αὐτοῦ εἰς τὸν αἰῶνα εὐοδωθήσεται.
18Est qui locupletatur parce agendo, et hæc est pars mercedis illius.
18ἔστι πλουτῶν ἀπὸ προσοχῆς καὶ σφιγγίας αὐτοῦ, καὶ αὕτη ἡ μερὶς τοῦ μισθοῦ αὐτοῦ.
19In eo quod dicit: Inveni requiem mihi, et nunc manducabo de bonis meis solus:
19ἐν τῷ εἰπεῖν αὐτόν· εὗρον ἀνάπαυσιν καὶ νῦν φάγομαι ἐκ τῶν ἀγαθῶν μου, καὶ οὐκ οἶδε τίς καιρὸς παρελεύσεται καὶ καταλείψει αὐτὰ ἑτέροις καὶ ἀποθανεῖται.
20et nescit quod tempus præteriet, et mors appropinquet, et relinquat omnia aliis, et morietur.
20στῆθι ἐν διαθήκῃ σου καὶ ὁμίλει ἐν αὐτῇ καὶ ἐν τῷ ἔργῳ σου παλαιώθητι.
21Sta in testamento tuo, et in illo colloquere, et in opere mandatorum tuorum veterasce.
21μὴ θαύμαζε ἐν ἔργοις ἁμαρτωλοῦ, πίστευε τῷ Κυρίῳ καὶ ἔμμενε τῷ πόνῳ σου· ὅτι κοῦφον ἐν ὀφθαλμοῖς Κυρίου διὰ τάχους ἐξάπινα πλουτίσαι πένητα.
22Ne manseris in operibus peccatorum: confide autem in Deo, et mane in loco tuo.
22εὐλογία Κυρίου ἐν μισθῷ εὐσεβοῦς, καὶ ἐν ὥρᾳ ταχινῇ ἀναθάλλει εὐλογίαν αὐτοῦ.
23Facile est enim in oculis Dei subito honestare pauperem.
23μὴ εἴπῃς· τίς ἐστί μου χρεία, καὶ τίνα ἀπὸ τοῦ νῦν ἔσται μου τὰ ἀγαθά;
24Benedictio Dei in mercedem justi festinat, et in hora veloci processus illius fructificat.
24μὴ εἴπῃς· αὐτάρκη μοί ἐστι, καὶ τί ἀπὸ τοῦ νῦν κακωθήσομαι;
25Ne dicas: Quid est mihi opus? et quæ erunt mihi ex hoc bona?
25ἐν ἡμέρᾳ ἀγαθῶν ἀμνησία κακῶν, καὶ ἐν ἡμέρᾳ κακῶν οὐ μνησθήσεται ἀγαθῶν·
26Ne dicas: Sufficiens mihi sum: et quid ex hoc pessimabor?
26ὅτι κοῦφον ἔναντι Κυρίου ἐν ἡμέρᾳ τελευτῆς ἀποδοῦναι ἀνθρώπῳ κατὰ τὰς ὁδοὺς αὐτοῦ.
27In die bonorum ne immemor sis malorum, et in die malorum ne immemor sis bonorum:
27κάκωσις ὥρας ἐπιλησμονὴν ποιεῖ τρυφῆς, καὶ ἐν συντελείᾳ ἀνθρώπου ἀποκάλυψις ἔργων αὐτοῦ.
28quoniam facile est coram Deo in die obitus retribuere unicuique secundum vias suas.
28πρὸ τελευτῆς μὴ μακάριζε μηδένα, καὶ ἐν τέκνοις αὐτοῦ γνωσθήσεται ἀνήρ.
29Malitia horæ oblivionem facit luxuriæ magnæ, et in fine hominis denudatio operum illius.
29Μὴ πάντα ἄνθρωπον εἴσαγε εἰς τὸν οἶκόν σου, πολλὰ γὰρ τὰ ἔνεδρα τοῦ δολίου.
30Ante mortem ne laudes hominem quemquam: quoniam in filiis suis agnoscitur vir.]
30πέρδιξ θηρευτὴς ἐν καρτάλλῳ, οὕτως καρδία ὑπερηφάνου, καὶ ὡς ὁ κατάσκοπος ἐπιβλέπει πτῶσιν·
31[Non omnem hominem inducas in domum tuam: multæ enim sunt insidiæ dolosi.
31τὰ γὰρ ἀγαθὰ εἰς κακὰ μεταστρέφων ἐνεδρεύει καὶ ἐν τοῖς αἱρετοῖς ἐπιθήσει μῶμον.
32Sicut enim eructant præcordia fœtentium, et sicut perdix inducitur in caveam, et ut caprea in laqueum: sic et cor superborum, et sicut prospector videns casum proximi sui.
32ἀπὸ σπινθῆρος πυρὸς πληθύνεται ἀνθρακιά, καὶ ἄνθρωπος ἁμαρτωλὸς εἰς αἷμα ἐνεδρεύει.
33Bona enim in mala convertens insidiatur, et in electis imponet maculam.
33πρόσεχε ἀπὸ κακούργου, πονηρὰ γὰρ τεκταίνει, μήποτε μῶμον εἰς τὸν αἰῶνα δῷ σοι.
34A scintilla una augetur ignis, et ab uno doloso augetur sanguis: homo vero peccator sanguini insidiatur.
34ἐνοίκισον ἀλλότριον καὶ διαστρέψει σε ἐν ταραχαῖς, καὶ ἀπαλλοτριώσει σε τῶν ἰδίων σου.
35Attende tibi a pestifero, fabricat enim mala, ne inducat super te subsannationem in perpetuum.
no verse 35 in this text
36Admitte ad te alienigenam: et subvertet te in turbine, et abalienabit te a tuis propriis.]
no verse 36 in this text

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.