Iesu Filii Sirach 27
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Greek Old Testament), second edition
1[Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
1ΧΑΡΙΝ διαφόρου πολλοὶ ἥμαρτον, καὶ ὁ ζητῶν πληθῦναι ἀποστρέψει ὀφθαλμόν.
2Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum:
2ἀναμέσον ἁρμῶν λίθων παγήσεται πάσσαλος, καὶ ἀναμέσον πράσεως καὶ ἀγορασμοῦ συντριβήσεται ἁμαρτία.
3conteretur cum delinquente delictum.
3ἐὰν μὴ ἐν φόβῳ Κυρίου κρατήσῃ κατὰ σπουδήν, ἐν τάχει καταστραφήσεται αὐτοῦ ὁ οἶκος.
4Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.]
4Ἐν σείσματι κοσκίνου διαμένει κοπρία, οὕτως σκύβαλα ἀνθρώπου ἐν λογισμῷ αὐτοῦ.
5[Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
5σκεύη κεραμέως δοκιμάζει κάμινος, καὶ πειρασμὸς ἀνθρώπου ἐν διαλογισμῷ αὐτοῦ.
6Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
6γεώργιον ξύλου ἐκφαίνει ὁ καρπὸς αὐτοῦ, οὕτως λόγος ἐνθυμήματος καρδίας ἀνθρώπου.
7Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
7πρὸ λογισμοῦ μὴ ἐπαινέσῃς ἄνδρα, οὗτος γὰρ πειρασμὸς ἀνθρώπων.
8Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum.
8Ἐὰν διώκῃς τὸ δίκαιον, καταλήψῃ καὶ ἐνδύσῃ αὐτὸ ὡς ποδήρη δόξης.
9Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
9πετεινὰ πρὸς τὰ ὅμοια αὐτοῖς καταλύσει, καὶ ἀλήθεια πρὸς τοὺς ἐργαζομένους αὐτὴν ἐπανήξει.
10Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
10λέων θήραν ἐνεδρεύει, οὕτως ἁμαρτίαι ἐργαζομένους ἄδικα.
11Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates.
11διήγησις εὐσεβοῦς διαπαντὸς σοφία, ὁ δὲ ἄφρων ὡς σελήνη ἀλλοιοῦται.
12Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
12εἰς μέσον ἀσυνέτων συντήρησον καιρόν, εἰς μέσον δὲ διανοουμένων ἐνδελέχιζε.
13In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.
13διήγησις μωρῶν προσόχθισμα, καὶ ὁ γέλως αὐτῶν ἐν σπατάλῃ ἁμαρτίας.
14Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
14λαλιὰ πολυόρκου ὀρθώσει τρίχας, καὶ ἡ μάχη αὐτῶν ἐμφραγμὸς ὠτίων.
15Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
15ἔκχυσις αἵματος μάχη ὑπερηφάνων, καὶ ἡ διαλοιδόρησις αὐτῶν ἀκοὴ μοχθηρά.
16Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
16Ὁ ἀποκαλύπτων μυστήρια ἀπώλεσε πίστιν, καὶ οὐ μὴ εὕρῃ φίλον πρὸς τὴν ψυχὴν αὐτοῦ.
17Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
17στέρξον φίλον καὶ πιστώθητι μετ᾿ αὐτοῦ· ἐὰν δὲ ἀποκαλύψῃς τὰ μυστήρια αὐτοῦ, οὐ μὴ καταδιώξῃς ὀπίσω αὐτοῦ.
18Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.
18καθὼς γὰρ ἀπώλεσεν ἄνθρωπος τὸν ἐχθρὸν αὐτοῦ, οὕτως ἀπώλεσας τὴν φιλίαν τοῦ πλησίον·
19Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
19καὶ ὡς πετεινὸν ἐκ χειρός σου ἀπέλυσας, οὕτως ἀφῆκας τὸν πλησίον καὶ οὐ θηρεύσεις αὐτόν.
20Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
20μὴ αὐτὸν διώξῃς, ὅτι μακρὰν ἀπέστη καὶ ἐξέφυγεν ὡς δορκὰς ἐκ παγίδος.
21Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
21ὅτι τραῦμά ἐστι καταδῆσαι καὶ λοιδορίας ἐστὶ διαλλαγή, ὁ δὲ ἀποκαλύψας μυστήρια ἀπήλπισεν.
22Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus:
22Διανεύων ὀφθαλμῷ τεκταίνει κακά, καὶ οὐδεὶς αὐτὸν ἀποστήσει ἀπ᾿ αὐτοῦ·
23ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio:
23ἀπέναντι τῶν ὀφθαλμῶν σου γλυκανεῖ στόμα σου, καὶ ἐπὶ τῶν λόγων σου ἐκθαυμάσει, ὕστερον δὲ διαστρέψει τὸ στόμα αὐτοῦ καὶ ἐν τοῖς λόγοις σου δώσει σκάνδαλον.
24denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.]
24πολλὰ ἐμίσησα καὶ οὐχ ὡμοίωσα αὐτῷ, καὶ ὁ Κύριος μισήσει αὐτόν.
25[Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.
25ὁ βάλλων λίθον εἰς ὕψος ἐπὶ κεφαλὴν αὐτοῦ βάλλει, καὶ πληγὴ δολία διελεῖ τραύματα.
26In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
26ὁ ὀρύσσων βόθρον εἰς αὐτὸν ἐμπεσεῖται, καὶ ὁ ἱστῶν παγίδα ἐν αὐτῇ ἁλώσεται.
27Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.
27ὁ ποιῶν πονηρὰ εἰς αὐτὸν κυλισθήσεται, καὶ οὐ μὴ ἐπιγνῷ πόθεν ἥκει αὐτῷ.
28Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
28ἐμπαιγμὸς καὶ ὀνειδισμὸς ὑπερηφάνων, καὶ ἡ ἐκδίκησις ὡς λέων ἐνεδρεύσει αὐτόν.
29Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
29παγίδι ἁλώσονται οἱ εὐφραινόμενοι πτώσει εὐσεβῶν, καὶ ὀδύνη καταναλώσει αὐτοὺς πρὸ τοῦ θανάτου αὐτῶν.
30Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
30Μῆνις καὶ ὀργὴ καὶ ταῦτά ἐστι βδελύγματα καὶ ἀνὴρ ἁμαρτωλὸς ἐγκρατὴς ἔσται αὐτῶν.
31Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
no verse 31 in this text
32Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.]
no verse 32 in this text
33[Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.]
no verse 33 in this text
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.