Iesu Filii Sirach
Chapter 33
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Brento…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iesu Filii Sirach 33

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Brenton Greek text, with Apocrypha)
1[Timenti Dominum non occurrent mala: sed in tentatione Deus illum conservabit, et liberabit a malis. Sapiens non odit mandata et justitias,
1Ἐλέησον ἡμᾶς, δέσποτα ὁ Θεὸς πάντων, καὶ ἐπίβλεψον·
2et non illidetur quasi in procella navis.
2καὶ ἐπίβαλε τὸν φόβον σου ἐπὶ πάντα τὰ ἔθνη.
3Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis.]
3Ἔπαρον τὴν χεῖρά σου ἐπὶ ἔθνη ἀλλότρια, καὶ ἰδέτωσαν τὴν δυναστείαν σου.
4[Qui interrogationem manifestat parabit verbum, et sic deprecatus exaudietur: et conservabit disciplinam, et tunc respondebit.
4Ὥσπερ ἐνώπιον αὐτῶν ἡγιάσθης ἐν ἡμῖν, οὕτως ἐνώπιον ἡμῶν μεγαλυνθείης ἐν αὐτοῖς·
5Præcordia fatui quasi rota carri, et quasi axis versatilis cogitatus illius.
5Καὶ ἐπιγνώτωσάν σε καθάπερ καὶ ἡμεῖς ἐπέγνωμεν, ὅτι οὐκ ἔστι Θεὸς πλήν σου Κύριε.
6Equus emissarius, sic et amicus subsannator: sub omni supra sedente hinnit.]
6Ἐγκαίνισον σημεῖα, καὶ ἀλλοίωσον θαυμάσια·
7[Quare dies diem superat, et iterum lux lucem, et annus annum a sole?
7δόξασον χεῖρα καὶ βραχίονα δεξιόν· ἔγειρον θυμὸν, καὶ ἔκχεον ὀργήν· ἔξαρον ἀντίδικον, καὶ ἔκτριψον ἐχθρόν.
8A Domini scientia separati sunt, facto sole, et præceptum custodiente.
8Σπεῦσον καιρὸν, καὶ μνήσθητι ὁρκισμοῦ, καὶ ἐκδιηγησάσθωσαν τὰ μεγαλεῖά σου.
9Et immutavit tempora, et dies festos ipsorum, et in illis dies festos celebraverunt ad horam.
9Ἐν ὀργῇ πυρὸς καταβρωθήτω ὁ σωζόμενος, καὶ οἱ κακοῦντες τὸν λαόν σου εὕροισαν ἀπώλειαν.
10Ex ipsis exaltavit et magnificavit Deus, et ex ipsis posuit in numerum dierum: et omnes homines de solo et ex terra unde creatus est Adam.
10Σύντριψον κεφαλὰς ἀρχόντων ἐχθρῶν λεγόντων, οὐκ ἔστι πλὴν ἡμῶν.
11In multitudine disciplinæ Dominus separavit eos, et immutavit vias eorum.
11Σύναγε πάσας φυλὰς Ἰακώβ.
12Ex ipsis benedixit et exaltavit, et ex ipsis sanctificavit, et ad se applicavit, et ex ipsis maledixit, et humiliavit, et convertit illos a separatione ipsorum.
12Λαμπρὰ καρδία καὶ ἀγαθὴ ἐπὶ ἐδέσμασιν τῶν βρωμάτων αὐτῆς ἐπιμελήσεται.
13Quasi lutum figuli in manu ipsius, plasmare illud et disponere.
no verse 13 in this text
14Omnes viæ ejus secundum dispositionem ejus: sic homo in manu illius qui se fecit, et reddet illi secundum judicium suum.
no verse 14 in this text
15Contra malum bonum est, et contra mortem vita: sic et contra virum justum peccator, et sic intuere in omnia opera Altissimi, duo et duo, et unum contra unum.]
no verse 15 in this text
16[Et ego novissimus evigilavi, et quasi qui colligit acinos post vindemiatores.
no verse 16 in this text
17In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular.
no verse 17 in this text
18Respicite quoniam non mihi soli laboravi, sed omnibus exquirentibus disciplinam.
no verse 18 in this text
19Audite me, magnates et omnes populi: et rectores ecclesiæ, auribus percipite.]
no verse 19 in this text
20[Filio et mulieri, fratri et amico, non des potestatem super te in vita tua: et non dederis alii possessionem tuam, ne forte pœniteat te, et depreceris pro illis.
no verse 20 in this text
21Dum adhuc superes et aspiras, non immutabit te omnis caro.
no verse 21 in this text
22Melius est enim ut filii tui te rogent, quam te respicere in manus filiorum tuorum.
no verse 22 in this text
23In omnibus operibus tuis præcellens esto.
no verse 23 in this text
24Ne dederis maculam in gloria tua. In die consummationis dierum vitæ tuæ, et in tempore exitus tui, distribue hæreditatem tuam.]
no verse 24 in this text
25[Cibaria, et virga, et onus asino: panis, et disciplina, et opus servo.
no verse 25 in this text
26Operatur in disciplina, et quærit requiescere: laxa manus illi, et quærit libertatem.
no verse 26 in this text
27Jugum et lorum curvant collum durum, et servum inclinant operationes assiduæ.
no verse 27 in this text
28Servo malevolo tortura et compedes: mitte illum in operationem, ne vacet:
no verse 28 in this text
29multam enim malitiam docuit otiositas.
no verse 29 in this text
30In opera constitue eum: sic enim condecet illum. Quod si non obaudierit, curva illum compedibus, et non amplifices super omnem carnem: verum sine judicio nihil facias grave.
no verse 30 in this text
31Si est tibi servus fidelis, sit tibi quasi anima tua: quasi fratrem sic eum tracta, quoniam in sanguine animæ comparasti illum.
no verse 31 in this text
32Si læseris eum injuste, in fugam convertetur:
no verse 32 in this text
33et si extollens discesserit, quem quæras et in qua via quæras illum nescis.]
no verse 33 in this text

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.