Iesu Filii Sirach 4
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Brenton Greek text, with Apocrypha)
1[Fili, eleemosynam pauperis ne defraudes, et oculos tuos ne transvertas a paupere.
1Τέκνον, τὴν ζωὴν τοῦ πτωχοῦ μὴ ἀποστερήσῃς, καὶ μὴ παρελκύσῃς ὀφθαλμοὺς ἐπιδεεῖς.
2Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua.
2ψυχὴν πεινῶσαν μὴ λυπήσῃς, καὶ μὴ παροργίσῃς ἄνδρα ἐν ἀπορίᾳ αὐτοῦ.
3Cor inopis ne afflixeris, et non protrahas datum angustianti.
3Καρδίαν παροργισμένην μὴ προσταράξῃς, καὶ μὴ παρελκύσῃς δόσιν προσδεομένου.
4Rogationem contribulati ne abjicias, et non avertas faciem tuam ab egeno.
4Ἱκέτην θλιβόμενον μὴ ἀπαναίνου, καὶ μὴ ἀποστρέψῃς τὸ πρόσωπόν σου ἀπὸ πτωχοῦ.
5Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram: et non relinquas quærentibus tibi retro maledicere.
5Ἀπὸ δεομένου μὴ ἀποστρέψῃς ὀφθαλμόν, καὶ μὴ δῷς τόπον ἀνθρώπῳ καταράσασθαί σε.
6Maledicentis enim tibi in amaritudine animæ, exaudietur deprecatio illius: exaudiet autem eum qui fecit illum.
6Καταρωμένου γάρ σε ἐν πικρίᾳ ψυχῆς αὐτοῦ, τῆς δεήσεως αὐτοῦ ἐπακούσεται ὁ ποιήσας αὐτόν.
7Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum.
7Προσφιλῆ συναγωγῇ σεαυτὸν ποίει, καὶ μεγιστᾶνι ταπεινοῦ τὴν κεφαλήν σου.
8Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum, et responde illi pacifica in mansuetudine.
8Κλῖνον πτωχῷ τὸ οὖς σου, καὶ ἀποκρίθητι αὐτῷ εἰρηνικὰ ἐν πρᾳΰτητι.
9Libera eum qui injuriam patitur de manu superbi, et non acide feras in anima tua.
9Ἐξελοῦ ἀδικούμενον ἐκ χειρὸς ἀδικοῦντος, καὶ μὴ ὀλιγοψυχήσῃς ἐν τῷ κρίνειν σε.
10In judicando esto pupillis misericors ut pater, et pro viro matri illorum:
10Γίνου ὀρφανοῖς ὡς πατὴρ, καὶ ἀντὶ ἀνδρὸς τῇ μητρὶ αὐτῶν· καὶ ἔσῃ ὡς υἱὸς ὑψίστου, καὶ ἀγαπήσει σε μᾶλλον ἡ μήτηρ σου.
11et eris tu velut filius Altissimi obediens, et miserebitur tui magis quam mater.]
11Ἡ σοφία υἱοὺς ἑαυτῇ ἀνύψωσε, καὶ ἐπιλαμβάνεται τῶν ζητούντων αὐτήν·
12[Sapientia filiis suis vitam inspirat: et suscipit inquirentes se, et præibit in via justitiæ.
12ὁ ἀγαπῶν αὐτὴν ἀγαπᾷ ζωὴν, καὶ οἱ ὀρθρίζοντες πρὸς αὐτὴν ἐμπλησθήσονται εὐφροσύνης.
13Et qui illam diligit, diligit vitam, et qui vigilaverint ad illam complectentur placorem ejus.
13Ὁ κρατῶν αὐτῆς κληρονομήσει δόξαν, καὶ οὗ εἰσπορεύεται εὐλογήσει Κύριος.
14Qui tenuerint illam, vitam hæreditabunt: et quo introibit benedicet Deus.
14Οἱ λατρεύοντες αὐτῇ λειτουργήσουσιν Ἁγίῳ, καὶ τοὺς ἀγαπῶντας αὐτὴν ἀγαπᾷ ὁ Κύριος.
15Qui serviunt ei obsequentes erunt sancto: et eos qui diligunt illam, diligit Deus.
15Ὁ ὑπακούων αὐτῆς κρινεῖ ἔθνη, καὶ ὁ προσελθὼν αὐτῇ κατασκηνώσει πεποιθώς.
16Qui audit illam judicabit gentes: et qui intuetur illam permanebit confidens.
16Ἐὰν ἐμπιστεύσῃς, κατακληρονομήσεις αὐτὴν, καὶ ἐν κατασχέσει ἔσονται αἱ γενεαὶ αὐτοῦ.
17Si crediderit ei, hæreditabit illam, et erunt in confirmatione creaturæ illius:
17Ὅτι διεστραμμένως πορεύεται μετʼ αὐτοῦ ἐν πρώτοις· φόβον δὲ καὶ δειλίαν ἐπάξει ἐπʼ αὐτὸν, καὶ βασανίσει αὐτὸν ἐν παιδιᾷ αὐτῆς, ἕως οὗ ἐμπιστεύσῃ τῇ ψυχῇ αὐτοῦ, καὶ πειράσῃ αὐτὸν ἐν τοῖς δικαιώμασιν αὐτῆς.
18quoniam in tentatione ambulat cum eo, et in primis eligit eum.
18Καὶ πάλιν ἐπανήξει κατʼ εὐθεῖαν πρὸς αὐτὸν, καὶ εὐφρανεῖ αὐτὸν, καὶ ἀποκαλύψει αὐτῷ τὰ κρυπτὰ αὐτῆς.
19Timorem, et metum, et probationem inducet super illum: et cruciabit illum in tribulatione doctrinæ suæ, donec tentet eum in cogitationibus suis, et credat animæ illius.
19Ἐὰν ἀποπλανηθῇ, ἐγκαταλείψει αὐτὸν, καὶ παραδώσει αὐτὸν εἰς χεῖρας πτώσεως αὐτοῦ.
20Et firmabit illum, et iter adducet directum ad illum, et lætificabit illum:
20Συντήρησον καιρὸν καὶ φύλαξαι ἀπὸ πονηροῦ, καὶ περὶ τῆς ψυχῆς σου μὴ αἰσχυνθῇς.
21et denudabit absconsa sua illi, et thesaurizabit super illum scientiam et intellectum justitiæ.
21Ἔστι γὰρ αἰσχύνη ἐπάγουσα ἁμαρτίαν, καὶ ἔστιν αἰσχύνη δόξα καὶ χάρις.
22Si autem oberraverit, derelinquet eum, et tradet eum in manus inimici sui.]
22Μὴ λάβῃς πρόσωπον κατὰ τῆς ψυχῆς σου, καὶ μὴ ἐντραπῇς εἰς πτῶσίν σου.
23[Fili, conserva tempus, et devita a malo.
23Μὴ κωλύσῃς λόγον ἐν καιρῷ σωτηρίας,
24Pro anima tua ne confundaris dicere verum:
24ἐν γὰρ λόγῳ γνωσθήσεται σοφία, καὶ παιδεία ἐν ῥήματι γλώσσης.
25est enim confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam.
25Μὴ ἀντίλεγε τῇ ἀληθείᾳ, καὶ περὶ τῆς ἀπαιδευσίας σου ἐντράπηθι.
26Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium.
26Μὴ αἰσχυνθῇς ὁμολογῆσαι ἐφʼ ἁμαρτίαις σου, καὶ μὴ βιάζου ῥοῦν ποταμοῦ.
27Ne reverearis proximum tuum in casu suo,
27Καὶ μὴ ὑποστρώσῃς σεαυτὸν ἀνθρώπῳ μωρῷ, καὶ μὴ λάβῃς πρόσωπον δυνάστου.
28nec retineas verbum in tempore salutis. Non abscondas sapientiam tuam in decore suo:
28Ἕως τοῦ θανάτου ἀγώνισαι περὶ τῆς ἀληθείας, καὶ Κύριος ὁ Θεὸς πολεμήσει ὑπὲρ σοῦ.
29in lingua enim sapientia dignoscitur: et sensus, et scientia, et doctrina in verbo sensati, et firmamentum in operibus justitiæ.
29Μὴ γίνου τραχὺς ἐν γλώσσῃ σου, καὶ νωθρὸς καὶ παρειμένος ἐν τοῖς ἔργοις σου.
30Non contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis tuæ confundere.
30Μὴ ἴσθι ὡς λέων ἐν τῷ οἴκῳ σου, καὶ φαντασιοκοπῶν ἐν τοῖς οἰκέταις σου.
31Non confundaris confiteri peccata tua, et ne subjicias te omni homini pro peccato.
31Μὴ ἔστω ἡ χείρ σου ἐκτεταμένη εἰς τὸ λαβεῖν, καὶ ἐν τῷ ἀποδιδόναι συνεσταλμένη.
32Noli resistere contra faciem potentis, nec coneris contra ictum fluvii.
no verse 32 in this text
33Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia: et Deus expugnabit pro te inimicos tuos.
no verse 33 in this text
34Noli citatus esse in lingua tua, et inutilis, et remissus in operibus tuis.
no verse 34 in this text
35Noli esse sicut leo in domo tua, evertens domesticos tuos, et opprimens subjectos tibi.
no verse 35 in this text
36Non sit porrecta manus tua ad accipiendum, et ad dandum collecta.]
no verse 36 in this text
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.