Iesu Filii Sirach
Chapter 15
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Brento…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iesu Filii Sirach 15

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Brenton Greek text, with Apocrypha)
1[Qui timet Deum faciet bona, et qui continens est justitiæ apprehendet illam:
1Ὁ φοβούμενος Κύριον ποιήσει αὐτὸ, καὶ ὁ ἐγκρατὴς τοῦ νόμου καταλήψεται αὐτήν·
2et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.
2καὶ ὑπαντήσεται αὐτῷ ὡς μήτηρ, καὶ ὡς γυνὴ παρθενίας προσδέξεται αὐτόν·
3Cibabit illum pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum: et firmabitur in illo, et non flectetur:
3ψωμιεῖ αὐτὸν ἄρτον συνέσεως, καὶ ὕδωρ σοφίας ποτίσει αὐτόν.
4et continebit illum, et non confundetur: et exaltabit illum apud proximos suos,
4Στηριχθήσεται ἐπʼ αὐτὴν καὶ οὐ μὴ κλιθῇ, καὶ ἐπʼ αὐτῆς ἐφέξει καὶ οὐ μὴ καταισχυνθῇ.
5et in medio ecclesiæ aperiet os ejus, et adimplebit illum spiritu sapientiæ et intellectus, et stola gloriæ vestiet illum.
5Καὶ ὑψώσει αὐτὸν παρὰ τοὺς πλησίον αὐτοῦ, καὶ ἐν μέσῳ ἐκκλησίας ἀνοίξει στόμα αὐτοῦ.
6Jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine æterno hæreditabit illum.
6Εὐφροσύνην καὶ στέφανον ἀγαλλιάματος καὶ ὄνομα αἰώνιον κατακληρονομήσει.
7Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi. Homines stulti non videbunt eam: longe enim abest a superbia et dolo.
7Οὐ μὴ καταλήψονται αὐτὴν ἄνθρωποι ἀσύνετοι, καὶ ἄνδρες ἁμαρτωλοὶ οὐ μὴ ἴδωσιν αὐτήν.
8Viri mendaces non erunt illius memores: et viri veraces invenientur in illa, et successum habebunt usque ad inspectionem Dei.
8Μακράν ἐστιν ὑπερηφανίας, καὶ ἄνδρες ψεῦσται οὐ μὴ μνησθήσονται αὐτῆς.
9Non est speciosa laus in ore peccatoris,
9Οὐχ ὡραῖος αἶνος ἐν στόματι ἁμαρτωλοῦ, ὅτι οὐ παρὰ Κυρίου ἀπεστάλη.
10quoniam a Deo profecta est sapientia. Sapientiæ enim Dei astabit laus, et in ore fideli abundabit, et Dominator dabit eam illi.]
10Ἐν γὰρ σοφίᾳ ῥηθήσεται αἶνος, καὶ ὁ Κύριος εὐοδώσει αὐτόν.
11[Non dixeris: Per Deum abest: quæ enim odit ne feceris.
11Μὴ εἴπῃς, ὅτι διὰ Κύριον ἀπέστην· ἃ γὰρ ἐμίσησεν, οὐ ποιήσεις.
12Non dicas: Ille me implanavit: non enim necessarii sunt ei homines impii.
12Μὴ εἴπῃς, ὅτι αὐτός με ἐπλάνησεν· οὐ γὰρ χρείαν ἔχει ἀνδρὸς ἁμαρτωλοῦ.
13Omne execramentum erroris odit Dominus, et non erit amabile timentibus eum.
13Πᾶν βδέλυγμα ἐμίσησε Κύριος, καὶ οὐκ ἔστιν ἀγαπητὸν τοῖς φοβουμένοις αὐτόν.
14Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui:
14Αὐτὸς ἐξ ἀρχῆς ἐποίησεν ἄνθρωπον, καὶ ἀφῆκεν αὐτὸν ἐν χειρὶ διαβουλίου αὐτοῦ.
15adjecit mandata et præcepta sua.
15Ἐὰν θέλῃς, συντηρήσεις ἐντολὰς, καὶ πίστιν ποιῆσαι εὐδοκίας.
16Si volueris mandata servare, conservabunt te, et in perpetuum fidem placitam facere.
16Παρέθηκέ σοι πῦρ καὶ ὕδωρ, οὗ ἐὰν θέλῃς ἐκτενεῖς τὴν χεῖρά σου.
17Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum tuam.
17Ἔναντι ἀνθρώπων ἡ ζωὴ καὶ ὁ θάνατος, καὶ ὃ ἐὰν εὐδοκήσῃ δοθήσεται αὐτῷ.
18Ante hominem vita et mors, bonum et malum: quod placuerit ei dabitur illi:
18Ὅτι πολλὴ σοφία τοῦ Κυρίου, ἰσχυρὸς ἐν δυναστείᾳ καὶ βλέπων τὰ πάντα.
19quoniam multa sapientia Dei, et fortis in potentia, videns omnes sine intermissione.
19Καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ αὐτοῦ ἐπὶ τοὺς φοβουμένους αὐτὸν, καὶ αὐτὸς ἐπιγνώσεται πᾶν ἔργον ἀνθρώπου.
20Oculi Domini ad timentes eum, et ipse agnoscit omnem operam hominis.
20Καὶ οὐκ ἐνετείλατο οὐδενὶ ἀσεβεῖν, καὶ οὐκ ἔδωκεν ἄνεσιν οὐδενὶ ἁμαρτάνειν.
21Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi:
no verse 21 in this text
22non enim concupiscit multitudinem filiorum infidelium et inutilium.]
no verse 22 in this text

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.