Iesu Filii Sirach
Chapter 24
Clementine Vulgate, 1598
vs Septuagint (Brento…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Iesu Filii Sirach 24

Clementine Vulgate, 1598
Septuagint (Brenton Greek text, with Apocrypha)
1[Sapientia laudabit animam suam, et in Deo honorabitur, et in medio populi sui gloriabitur,
1Ἡ σοφία αἰνέσει ψυχὴν αὐτῆς, καὶ ἐν μέσῳ λαοῦ αὐτῆς καυχήσεται.
2et in ecclesiis Altissimi aperiet os suum, et in conspectu virtutis illius gloriabitur,
2Ἐν ἐκκλησίᾳ ὑψίστου στόμα αὐτῆς ἀνοίξει, καὶ ἔναντι δυνάμεως αὐτοῦ καυχήσεται.
3et in medio populi sui exaltabitur, et in plenitudine sancta admirabitur,
3Ἐγὼ ἀπὸ στόματος ὑψίστου ἐξῆλθον, καὶ ὡς ὁμίχλη κατεκάλυψα γῆν.
4et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens:
4Ἐγὼ ἐν ὑψηλοῖς κατεσκήνωσα, καὶ ὁ θρόνος μου ἐν στύλῳ νεφέλης.
5Ego ex ore Altissimi prodivi, primogenita ante omnem creaturam.
5Γῦρον οὐρανοῦ ἐκύκλωσα μόνη, καὶ ἐν βάθει ἀβύσσων περιεπάτησα.
6Ego feci in cælis ut oriretur lumen indeficiens, et sicut nebula texi omnem terram.
6Ἐν κύμασι θαλάσσης καὶ ἐν πάσῃ τῇ γῇ, καὶ ἐν παντὶ λαῷ καὶ ἔθνει ἐκτησάμην.
7Ego in altissimis habitavi, et thronus meus in columna nubis.
7Μετὰ τούτων πάντων ἀνάπαυσιν ἐζήτησα, καὶ ἐν κληρονομίᾳ τίνος αὐλισθήσομαι.
8Gyrum cæli circuivi sola, et profundum abyssi penetravi: in fluctibus maris ambulavi.
8Τότε ἐνετείλατό μοι ὁ κτίστης ἁπάντων, καὶ ὁ κτίσας με κατέπαυσε τὴν σκηνήν μου, καὶ εἶπεν, ἐν Ἰακὼβ κατασκήνωσον, καὶ ἐν Ἰσραὴλ κατακληρονομήθητι.
9Et in omni terra steti: et in omni populo,
9Πρὸ τοῦ αἰῶνος ἀπʼ ἀρχῆς ἔκτισέ με, καὶ ἕως αἰῶνος οὐ μὴ ἐκλίπω.
10et in omni gente primatum habui:
10Ἐν σκηνῇ ἁγίᾳ ἐνώπιον αὐτοῦ ἐλειτούργησα, καὶ οὕτως ἐν Σιὼν ἐστηρίχθην.
11et omnium excellentium et humilium corda virtute calcavi. Et in his omnibus requiem quæsivi, et in hæreditate Domini morabor.
11Ἐν πόλει ἠγαπημένῃ ὁμοίως με κατέπαυσε, καὶ ἐν Ἰερουσαλὴμ ἡ ἐξουσία μου.
12Tunc præcepit, et dixit mihi Creator omnium: et qui creavit me, requievit in tabernaculo meo.
12Καὶ ἐῤῥίζωσα ἐν λαῷ δεδοξασμένῳ, ἐν μερίδι Κυρίου κληρονομίας αὐτοῦ.
13Et dixit mihi: In Jacob inhabita, et in Israël hæreditare, et in electis meis mitte radices.]
13Ὡς κέδρος ἀνυψώθην ἐν Λιβάνῳ, καὶ ὡς κυπάρισσος ἐν ὄρεσιν Ἀερμών.
14[Ab initio et ante sæcula creata sum, et usque ad futurum sæculum non desinam: et in habitatione sancta coram ipso ministravi.
14Ὡς φοῖνιξ ἀνυψώθην ἐν αἰγιαλοῖς, καὶ ὡς φυτὰ ῥόδου ἐν Ἱεριχῶ· ὡς ἐλαία εὐπρεπὴς ἐν πεδίῳ, καὶ ἀνυψώθην ὡς πλάτανος.
15Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.
15Ὡς κιννάμωμον καὶ ἀσπάλαθος ἀρωμάτων δέδωκα ὀσμὴν, καὶ ὡς σμύρνα ἐκλεκτὴ διέδωκα εὐωδίαν· ὡς χαλβάνη καὶ ὄνυξ καὶ στακτὴ, καὶ ὡς λιβάνου ἀτμὶς ἐν σκηνῇ.
16Et radicavi in populo honorificato, et in parte Dei mei hæreditas illius, et in plenitudine sanctorum detentio mea.]
16Ἐγὼ ὡς τερέμινθος ἐξέτεινα κλάδους μου, καὶ οἱ κλάδοι μου κλάδοι δόξης καὶ χάριτος.
17[Quasi cedrus exaltata sum in Libano, et quasi cypressus in monte Sion:
17Ἐγὼ ὡς ἄμπελος βλαστήσασα χάριν, καὶ τὰ ἄνθη μου καρπὸς δόξης καὶ πλούτου.
18quasi palma exaltata sum in Cades, et quasi plantatio rosæ in Jericho:
no verse 18 in this text
19quasi oliva speciosa in campis, et quasi platanus exaltata sum juxta aquam in plateis.
19Προσέλθετε πρὸς μὲ οἱ ἐπιθυμοῦντές μου, καὶ ἀπὸ τῶν γεννημάτων μου ἐμπλήσθητε.
20Sicut cinnamomum et balsamum aromatizans odorem dedi; quasi myrrha electa dedi suavitatem odoris:
20Τὸ γὰρ μνημόσυνόν μου ὑπὲρ μέλι γλυκύ, καὶ ἡ κληρονομία μου ὑπὲρ μέλιτος κηροῦ.
21et quasi storax, et galbanus, et ungula, et gutta, et quasi Libanus non incisus vaporavi habitationem meam, et quasi balsamum non mistum odor meus.
21Οἱ ἐσθίοντές με ἔτι πεινάσουσι, καὶ οἱ πίνοντές με ἔτι διψήσουσιν.
22Ego quasi terebinthus extendi ramos meos, et rami mei honoris et gratiæ.
22Ὁ ὑπακούων μου οὐκ αἰσχυνθήσεται, καὶ οἱ ἐργαζόμενοι ἐν ἐμοὶ οὐχ ἁμαρτήσουσι.
23Ego quasi vitis fructificavi suavitatem odoris: et flores mei fructus honoris et honestatis.
23Ταῦτα πάντα βίβλος διαθήκης Θεοῦ ὑψίστου, νόμον ὃν ἐνετείλατο Μωυσῆς, κληρονομίαν συναγωγαῖς Ἰακώβ.
24Ego mater pulchræ dilectionis, et timoris, et agnitionis, et sanctæ spei.
no verse 24 in this text
25In me gratia omnis viæ et veritatis: in me omnis spes vitæ et virtutis.
25Ὁ πιμπλῶν ὡς Φεισὼν σοφίαν, καὶ ὡς Τίγρις ἐν ἡμέραις νέων·
26Transite ad me, omnes qui concupiscitis me, et a generationibus meis implemini:
26ὁ ἀναπληρῶν ὡς Εὐφράτης σύνεσιν, καὶ ὡς Ἰορδάνης ἐν ἡμέραις θερισμοῦ·
27spiritus enim meus super mel dulcis, et hæreditas mea super mel et favum.
27ὁ ἐκφαίνων ὡς φῶς παιδείαν, ὡς Γηὼν ἐν ἡμέραις τρυγητοῦ.
28Memoria mea in generatione sæculorum.
28Οὐ συνετέλεσεν ὁ πρῶτος γνῶναι αὐτὴν, καὶ οὕτως ὁ ἔσχατος οὐκ ἐξιχνίασεν αὐτήν·
29Qui edunt me, adhuc esurient, et qui bibunt me, adhuc sitient.
29Ἀπὸ γὰρ θαλάσσης ἐπληθύνθη διανόημα αὐτῆς, καὶ ἡ βουλὴ αὐτῆς ἀπὸ ἀβύσσου μεγάλης.
30Qui audit me non confundetur, et qui operantur in me non peccabunt:
30Κᾀγὼ ὡς διώρυξ ἀπὸ ποταμοῦ, καὶ ὡς ὑδραγωγὸς ἐξῆλθον εἰς παράδεισον.
31qui elucidant me, vitam æternam habebunt.]
31Εἶπα, ποτιῶ μου τὸν κῆπον, καὶ μεθύσω μου τὴν πρασιάν· καὶ ἰδοὺ ἐγένετό μοι ἡ διώρυξ εἰς ποταμὸν, καὶ ὁ ποταμός μου ἐγένετο εἰς θάλασσαν.
32[Hæc omnia liber vitæ, et testamentum Altissimi, et agnitio veritatis.
32Ἔτι παιδείαν ὡς ὄρθρον φωτιῶ, καὶ ἐκφανῶ αὐτὰ ἕως εἰς μακράν.
33Legem mandavit Moyses in præceptis justitiarum, et hæreditatem domui Jacob, et Israël promissiones.
33Ἔτι διδασκαλίαν ὡς προφητείαν ἐκχεῶ, καὶ καταλείψω αὐτὴν εἰς γενεὰς αἰώνων.
34Posuit David, puero suo, excitare regem ex ipso fortissimum, et in throno honoris sedentem in sempiternum.
34Ἴδετε ὅτι οὐκ ἐμοὶ μόνῳ ἐκοπίασα, ἀλλὰ πᾶσι τοῖς ἐκζητοῦσιν αὐτήν.
35Qui implet quasi Phison sapientiam, et sicut Tigris in diebus novorum:
no verse 35 in this text
36qui adimplet quasi Euphrates sensum, qui multiplicat quasi Jordanis in tempore messis:
no verse 36 in this text
37qui mittit disciplinam sicut lucem, et assistens quasi Gehon in die vindemiæ.
no verse 37 in this text
38Qui perficit primus scire ipsam, et infirmior non investigabit eam.
no verse 38 in this text
39A mari enim abundavit cogitatio ejus, et consilium illius ab abysso magna.
no verse 39 in this text
40Ego sapientiam effudi flumina:
no verse 40 in this text
41ego quasi trames aquæ immensæ de fluvio: ego quasi fluvii dioryx, et sicut aquæductus exivi de paradiso.
no verse 41 in this text
42Dixi: Rigabo hortum meum plantationum, et inebriabo prati mei fructum.
no verse 42 in this text
43Et ecce factus est mihi trames abundans, et fluvius meus appropinquavit ad mare:
no verse 43 in this text
44quoniam doctrinam quasi antelucanum illumino omnibus, et enarrabo illam usque ad longinquum.
no verse 44 in this text
45Penetrabo omnes inferiores partes terræ, et inspiciam omnes dormientes, et illuminabo omnes sperantes in Domino.
no verse 45 in this text
46Adhuc doctrinam quasi prophetiam effundam, et relinquam illam quærentibus sapientiam, et non desinam in progenies illorum usque in ævum sanctum.
no verse 46 in this text
47Videte quoniam non soli mihi laboravi, sed omnibus exquirentibus veritatem.]
no verse 47 in this text

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.