Proverbiorum 13
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1[Filius sapiens doctrina patris; qui autem illusor est non audit cum arguitur.
1בן חכם מוסר אב ולץ לא שמע גערה׃
2De fructu oris sui homo satiabitur bonis: anima autem prævaricatorum iniqua.
2מפרי פי איש יאכל טוב ונפש בגדים חמס׃
3Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
3נצר פיו שמר נפשו פשק שפתיו מחתה לו׃
4Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur.
4מתאוה ואין נפשו עצל ונפש חרצים תדשן׃
5Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
5דבר שקר ישנא צדיק ורשע יבאיש ויחפיר׃
6Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat.]
6צדקה תצר תם דרך ורשעה תסלף חטאת׃
7[Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit.
7יש מתעשר ואין כל מתרושש והון רב׃
8Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet.
8כפר נפש איש עשרו ורש לא שמע גערה׃
9Lux justorum lætificat: lucerna autem impiorum extinguetur.
9אור צדיקים ישמח ונר רשעים ידעך׃
10Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia.
10רק בזדון יתן מצה ואת נועצים חכמה׃
11Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur.
11הון מהבל ימעט וקבץ על יד ירבה׃
12Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens.]
12תוחלת ממשכה מחלה לב ועץ חיים תאוה באה׃
13[Qui detrahit alicui rei, ipse se in futurum obligat; qui autem timet præceptum, in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis: justi autem misericordes sunt, et miserantur.
13בז לדבר יחבל לו וירא מצוה הוא ישלם׃
14Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis.
14תורת חכם מקור חיים לסור ממקשי מות׃
15Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago.
15שכל טוב יתן חן ודרך בגדים איתן׃
16Astutus omnia agit cum consilio; qui autem fatuus est aperit stultitiam.
16כל ערום יעשה בדעת וכסיל יפרש אולת׃
17Nuntius impii cadet in malum; legatus autem fidelis, sanitas.
17מלאך רשע יפל ברע וציר אמונים מרפא׃
18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
18ריש וקלון פורע מוסר ושומר תוכחת יכבד׃
19Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala.
19תאוה נהיה תערב לנפש ותועבת כסילים סור מרע׃
20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.]
20הלוך את חכמים וחכם ורעה כסילים ירוע׃
21[Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona.
21חטאים תרדף רעה ואת צדיקים ישלם טוב׃
22Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris.
22טוב ינחיל בני בנים וצפון לצדיק חיל חוטא׃
23Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio.
23רב אכל ניר ראשים ויש נספה בלא משפט׃
24Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit.
24חושך שבטו שונא בנו ואהבו שחרו מוסר׃
25Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.]
25צדיק אכל לשבע נפשו ובטן רשעים תחסר׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.