Leviticus 21
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
1Dixit quoque Dominus ad Moysen: Loquere ad sacerdotes filios Aaron, et dices ad eos: Ne contaminetur sacerdos in mortibus civium suorum,
1耶和华对 摩西 说:「你告诉 亚伦 子孙作祭司的说:祭司不可为民中的死人沾染自己,
2nisi tantum in consanguineis, ac propinquis, id est, super patre et matre, et filio, et filia, fratre quoque,
2除非为他骨肉之亲的父母、儿女、弟兄,
3et sorore virgine quæ non est nupta viro:
3和未曾出嫁、作处女的姊妹,才可以沾染自己。
4sed nec in principe populi sui contaminabitur.
4祭司既在民中为首,就不可从俗沾染自己。
5Non radent caput, nec barbam, neque in carnibus suis facient incisuras.
5不可使头光秃;不可剃除胡须的周围,也不可用刀划身。
6Sancti erunt Deo suo, et non polluent nomen ejus: incensum enim Domini, et panes Dei sui offerunt, et ideo sancti erunt.
6要归 神为圣,不可亵渎 神的名;因为耶和华的火祭,就是 神的食物,是他们献的,所以他们要成为圣。
7Scortum et vile prostibulum non ducent uxorem, nec eam quæ repudiata est a marito: quia consecrati sunt Deo suo,
7不可娶妓女或被污的女人为妻,也不可娶被休的妇人为妻,因为祭司是归 神为圣。
8et panes propositionis offerunt. Sint ergo sancti, quia et ego sanctus sum, Dominus qui sanctifico eos.
8所以你要使他成圣,因为他奉献你 神的食物;你要以他为圣,因为我—使你们成圣的耶和华—是圣的。
9Sacerdotis filia si deprehensa fuerit in stupro, et violaverit nomen patris sui, flammis exuretur.
9祭司的女儿若行淫辱没自己,就辱没了父亲,必用火将她焚烧。
10Pontifex, id est, sacerdos maximus inter fratres suos, super cujus caput fusum est unctionis oleum, et cujus manus in sacerdotio consecratæ sunt, vestitusque est sanctis vestibus, caput suum non discooperiet, vestimenta non scindet:
10「在弟兄中作大祭司、头上倒了膏油、又承接圣职、穿了 圣 衣的,不可蓬头散发,也不可撕裂衣服。
11et ad omnem mortuum non ingredietur omnino: super patre quoque suo et matre non contaminabitur.
11不可挨近死尸,也不可为父母沾染自己。
12Nec egredietur de sanctis, ne polluat sanctuarium Domini, quia oleum sanctæ unctionis Dei sui super eum est. Ego Dominus.
12不可出圣所,也不可亵渎 神的圣所,因为 神膏油的冠冕在他头上。我是耶和华。
13Virginem ducet uxorem:
13他要娶处女为妻。
14viduam autem et repudiatam, et sordidam, atque meretricem non accipiet, sed puellam de populo suo:
14寡妇或是被休的妇人,或是被污为妓的女人,都不可娶;只可娶本民中的处女为妻。
15ne commisceat stirpem generis sui vulgo gentis suæ: quia ego Dominus, qui sanctifico eum.
15不可在民中辱没他的儿女,因为我是叫他成圣的耶和华。」
16Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
16耶和华对 摩西 说:
17Loquere ad Aaron: Homo de semine tuo per familias qui habuerit maculam, non offeret panes Deo suo,
17「你告诉 亚伦 说:你世世代代的后裔,凡有残疾的,都不可近前来献他 神的食物。
18nec accedet ad ministerium ejus: si cæcus fuerit, si claudus, si parvo vel grandi, vel torto naso,
18因为凡有残疾的,无论是瞎眼的、瘸腿的、塌鼻子的、肢体有余的、
19si fracto pede, si manu,
19折脚折手的、
20si gibbus, si lippus, si albuginem habens in oculo, si jugem scabiem, si impetiginem in corpore, vel herniosus.
20驼背的、矮矬的、眼睛有毛病的、长癣的、长疥的,或是损坏肾子的,都不可近前来。
21Omnis qui habuerit maculam de semine Aaron sacerdotis, non accedet offerre hostias Domino, nec panes Deo suo:
21祭司 亚伦 的后裔,凡有残疾的,都不可近前来,将火祭献给耶和华。他有残疾,不可近前来献 神的食物。
22vescetur tamen panibus qui offeruntur in sanctuario,
22神的食物,无论是圣的,至圣的,他都可以吃。
23ita dumtaxat, ut intra velum non ingrediatur, nec accedat ad altare, quia maculam habet, et contaminare non debet sanctuarium meum. Ego Dominus qui sanctifico eos.
23但不可进到幔子前,也不可就近坛前;因为他有残疾,免得亵渎我的圣所。我是叫他成圣的耶和华。」
24Locutus est ergo Moyses ad Aaron, et ad filios ejus, et ad omnem Israël cuncta quæ fuerant sibi imperata.
24于是, 摩西 晓谕 亚伦 和 亚伦 的子孙,并 以色列 众人。
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.