Timotheum Ii
Chapter 4

Timotheum Ii

Clementine Vulgate, 1598
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers

Timotheum Ii 4

Clementine Vulgate, 1598
Clementine Vulgate, 1598
1Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus:

2prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.

3Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,

4et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.

5Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.

6Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.

7Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.

8In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.

9Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam:

10Crescens in Galatiam, Titus in Dalmatiam.

11Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.

12Tychicum autem misi Ephesum.
12Tychicum autem misi Ephesum.
13Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.

14Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera ejus:

15quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.

16In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.

17Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes: et liberatus sum de ore leonis.

18Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.

19Saluta Priscam, et Aquilam, et Onesiphori domum.

20Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.

21Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.

22Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.