レビ記
Chapter 23
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1主はモーセに告げられた。
1Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
2「イスラエルの子らに告げなさい。『あなたがたが聖なる集会として布告すべき主の定められた祭り、これらがわたしの定められた祭りである。
2Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis sanctas.
3『六日間は仕事をしてもよいが、七日目は厳かな安息日であり、聖なる集会の日である。いかなる仕事もしてはならない。これはあなたがたのすべての住まいにおける主への安息日である。
3Sex diebus facietis opus: dies septimus, quia sabbati requies est, vocabitur sanctus: omne opus non facietis in eo: sabbatum Domini est in cunctis habitationibus vestris.
4『主の定められた祭り、すなわちあなたがたがその定められた時に布告すべき聖なる集会は次のとおりである。
4Hæ sunt ergo feriæ Domini sanctæ, quas celebrare debetis temporibus suis.
5第一の月の十四日の夕暮れには主の過越の祭りがある。
5Mense primo, quartadecima die mensis ad vesperum, Phase Domini est:
6同じ月の十五日は主への種なしパンの祭りである。七日間、種なしパンを食べる。
6et quintadecima die mensis hujus, solemnitas azymorum Domini est. Septem diebus azyma comedetis.
7最初の日に、あなたがたは聖なる集会を開きなさい。通常の仕事をしてはならない。
7Dies primus erit vobis celeberrimus, sanctusque: omne opus servile non facietis in eo,
8七日間、主への火によるささげ物をささげなさい。七日目は聖なる集会である。通常の仕事をしてはならない。』」
8sed offeretis sacrificium in igne Domino septem diebus. Dies autem septimus erit celebrior et sanctior: nullumque servile opus facietis in eo.
9主はモーセに告げられた。
9Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
10「イスラエルの子らに告げなさい。『わたしがあなたがたに与える地に入り、その収穫を刈り入れるとき、あなたがたの収穫の初穂の束を祭司のところに持って来る。
10Loquere filiis Israël, et dices ad eos: Cum ingressi fueritis terram, quam ego dabo vobis, et messueritis segetem, feretis manipulos spicarum, primitias messis vestræ, ad sacerdotem:
11祭司は、あなたがたが受け入れられるように、主の前でその束を揺り動かす。安息日の翌日にそれを揺り動かす。
11qui elevabit fasciculum coram Domino, ut acceptabile sit pro vobis, altero die sabbati, et sanctificabit illum.
12その束を揺り動かす日に、あなたがたは一歳の傷のない雄の子羊を、主への全焼のささげ物としてささげなさい。
12Atque in eodem die quo manipulus consecratur, cædetur agnus immaculatus anniculus in holocaustum Domini.
13それに伴う穀物のささげ物は、油を混ぜた十分の二エパの上質の小麦粉であり、芳ばしい香りのための主への火によるささげ物とする。それに伴う飲み物のささげ物は、四分の一ヒンのぶどう酒とする。
13Et libamenta offerentur cum eo, duæ decimæ similæ conspersæ oleo in incensum Domini, odoremque suavissimum: liba quoque vini, quarta pars hin.
14あなたがたは自分の神へのささげ物を持って来るこの日までは、パンも、炒った穀物も、新しい穀物も食べてはならない。これは、あなたがたのすべての住まいで、代々にわたっての永遠の掟である。
14Panem, et polentam, et pultes non comedetis ex segete, usque ad diem qua offeretis ex ea Deo vestro. Præceptum est sempiternum in generationibus, cunctisque habitaculis vestris.
15『あなたがたは、揺り動かすささげ物の束を持って来た日、すなわち安息日の翌日から数えなさい。七回の安息日を満了する。
15Numerabitis ergo ab altero die sabbati, in quo obtulistis manipulum primitiarum, septem hebdomadas plenas,
16七回目の安息日の翌日まで数えて五十日とし、主への新しい穀物のささげ物をささげなさい。
16usque ad alteram diem expletionis hebdomadæ septimæ, id est, quinquaginta dies: et sic offeretis sacrificium novum Domino
17あなたがたは揺り動かすささげ物として、自分の住まいから二つのパンを持って来なさい。それは十分の二エパの上質の小麦粉で作られ、パン種を入れて焼かれたもので、主への初穂とする。
17ex omnibus habitaculis vestris, panes primitiarum duos de duabus decimis similæ fermentatæ, quos coquetis in primitias Domini.
18そのパンとともに、一歳の傷のない七頭の子羊と、若い雄牛一頭と、雄羊二頭をささげなさい。これらは主への全焼のささげ物となり、それに伴う穀物のささげ物と飲み物のささげ物とともに、主への芳ばしい香りのための、火によるささげ物となる。
18Offeretisque cum panibus septem agnos immaculatos anniculos, et vitulum de armento unum, et arietes duos, et erunt in holocaustum cum libamentis suis, in odorem suavissimum Domini.
19贖罪のささげ物として雄山羊一頭を、和解のいけにえのささげ物として一歳の雄の子羊二頭をささげなさい。
19Facietis et hircum pro peccato, duosque agnos anniculos hostias pacificorum.
20祭司はそれらを、初穂のパンおよび二頭の子羊とともに、主の前で揺り動かすささげ物として揺り動かす。これらは主に対する聖なるものとなり、祭司のものとなる。
20Cumque elevaverit eos sacerdos cum panibus primitiarum coram Domino, cedent in usum ejus.
21あなたがたは同じ日に布告しなさい。それはあなたがたにとって聖なる集会となる。通常のいかなる仕事もしてはならない。これは、あなたがたのすべての住まいで、代々にわたっての永遠の掟である。
21Et vocabitis hunc diem celeberrimum, atque sanctissimum: omne opus servile non facietis in eo. Legitimum sempiternum erit in cunctis habitaculis, et generationibus vestris.
22『あなたがたの土地の収穫を刈り入れるとき、畑の隅々まで刈り尽くしてはならない。収穫の落ち穂を拾い集めてはならない。貧しい者と寄留者のためにそれらを残しておく。わたしはあなたがたの神、主である。』」
22Postquam autem messueritis segetem terræ vestræ, nec secabitis eam usque ad solum, nec remanentes spicas colligetis: sed pauperibus et peregrinis dimittetis eas. Ego sum Dominus Deus vester.
23主はモーセに告げられた。
23Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
24「イスラエルの子らに告げなさい。『第七の月の最初の日に、あなたがたは厳かな安息を守り、ラッパを吹き鳴らす記念とし、聖なる集会を開きなさい。
24Loquere filiis Israël: Mense septimo, prima die mensis, erit vobis sabbatum, memoriale, clangentibus tubis, et vocabitur sanctum:
25通常のいかなる仕事もしてはならない。主への火によるささげ物をささげなさい。』」
25omne opus servile non facietis in eo, et offeretis holocaustum Domino.
26主はモーセに告げられた。
26Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:
27「ただし、この第七の月の十日は贖罪の日である。それはあなたがたにとって聖なる集会となる。あなたがたは身を慎み、主への火によるささげ物をささげなさい。
27Decimo die mensis hujus septimi, dies expiationum erit celeberrimus, et vocabitur sanctus: affligetisque animas vestras in eo, et offeretis holocaustum Domino.
28その日にはいかなる仕事もしてはならない。これは贖罪の日であり、あなたがたの神、主の前であなたがたのために贖いを行うためである。
28Omne opus servile non facietis in tempore diei hujus: quia dies propitiationis est, ut propitietur vobis Dominus Deus vester.
29その日に身を慎まない者はだれでも、自分の民の中から断たれる。
29Omnis anima, quæ afflicta non fuerit die hac, peribit de populis suis:
30その日にいかなる仕事をする者も、わたしはその人をその民の中から滅ぼす。
30et quæ operis quippiam fecerit, delebo eam de populo suo.
31いかなる仕事もしてはならない。これは、あなたがたのすべての住まいで、代々にわたっての永遠の掟である。
31Nihil ergo operis facietis in eo: legitimum sempiternum erit vobis in cunctis generationibus, et habitationibus vestris.
32これはあなたがたにとって厳かな安息の安息日であり、身を慎む。その月の九日の夕暮れから翌日の夕暮れまで、安息日を守りなさい。」
32Sabbatum requietionis est, et affligetis animas vestras die nono mensis: a vespera usque ad vesperam celebrabitis sabbata vestra.
33主はモーセに告げられた。
33Et locutus est Dominus ad Moysen, dicens:
34「イスラエルの子らに告げなさい。『この第七の月の十五日は、主のための七日間にわたる仮庵の祭りである。
34Loquere filiis Israël: A quintodecimo die mensis hujus septimi, erunt feriæ tabernaculorum septem diebus Domino.
35最初の日は聖なる集会とする。通常のいかなる仕事もしてはならない。
35Dies primus vocabitur celeberrimus atque sanctissimus: omne opus servile non facietis in eo.
36七日間、主への火によるささげ物をささげなさい。八日目には、あなたがたのための聖なる集会を開きなさい。主への火によるささげ物をささげなさい。これは厳粛な集会である。通常の仕事をしてはならない。
36Et septem diebus offeretis holocausta Domino. Dies quoque octavus erit celeberrimus, atque sanctissimus, et offeretis holocaustum Domino: est enim cœtus atque collectæ: omne opus servile non facietis in eo.
37『これらが主の定められた祭りであり、あなたがたが聖なる集会として布告し、主への火によるささげ物、全焼のささげ物、穀物のささげ物、いけにえ、飲み物のささげ物を、それぞれその日にささげるためのものである。
37Hæ sunt feriæ Domini, quas vocabitis celeberrimas atque sanctissimas, offeretisque in eis oblationes Domino, holocausta et libamenta juxta ritum uniuscujusque diei:
38これは主の安息日に加えて、また、あなたがたが主に与えるささげ物に加えて、またすべての誓願に加えて、またすべての自発的なささげ物に加えて行われる。
38exceptis sabbatis Domini, donisque vestris, et quæ offeretis ex voto, vel quæ sponte tribuetis Domino.
39『それで、第七の月の十五日、あなたがたがその土地の産物を収穫し終えたとき、七日間にわたって主の祭りを守りなさい。最初の日は厳かな安息の日であり、八日目も厳かな安息の日である。
39A quintodecimo ergo die mensis septimi, quando congregaveritis omnes fructus terræ vestræ, celebrabitis ferias Domini septem diebus: die primo et die octavo erit sabbatum, id est, requies.
40最初の日に、あなたがたは立派な木の実、なつめやしの葉、茂った木の枝、川の柳の枝を取り、七日間、あなたがたの神、主の前で喜び楽しみなさい。
40Sumetisque vobis die primo fructus arboris pulcherrimæ, spatulasque palmarum, et ramos ligni densarum frondium, et salices de torrente, et lætabimini coram Domino Deo vestro.
41一年のうち七日間、主への祭りとしてこれを守りなさい。これはあなたがたの代々にわたっての永遠の掟である。第七の月にこれを守る。
41Celebrabitisque solemnitatem ejus septem diebus per annum: legitimum sempiternum erit in generationibus vestris. Mense septimo festa celebrabitis,
42あなたがたは七日間、仮庵に住む。イスラエルで生まれた者は皆、仮庵に住む。
42et habitabitis in umbraculis septem diebus: omnis, qui de genere est Israël, manebit in tabernaculis,
43それは、わたしがエジプトの地からイスラエルの子らを導き出したとき、彼らを仮庵に住まわせたことを、あなたがたの代々の人々が知るためである。わたしはあなたがたの神、主である。』」
43ut discant posteri vestri quod in tabernaculis habitare fecerim filios Israël, cum educerem eos de terra Ægypti. Ego Dominus Deus vester.
44こうしてモーセはイスラエルの子らに、主の定められた祭りについて告げた。
44Locutusque est Moyses super solemnitatibus Domini ad filios Israël.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.