エズラ記
Chapter 9

エズラ記

Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
vs Clementine Vulgate…
Aa
Text size
Line width
Verse numbers
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1これらのことが終わると、君たちが私に近づいて来て言った。「イスラエルの民、祭司たち、レビ人たちは、その地の諸国の民から身を分けず、カナン人、ヒッタイト人、ペリジ人、エブス人、アンモン人、モアブ人、エジプト人、アモリ人の忌まわしい行いにならっています。
1Postquam autem hæc completa sunt, accesserunt ad me principes, dicentes: Non est separatus populus Israël, sacerdotes et Levitæ, a populis terrarum et abominationibus eorum: Chananæi videlicet, et Hethæi, et Pherezæi, et Jebusæi, et Ammonitarum, et Moabitarum, et Ægyptiorum, et Amorrhæorum:
2彼らは自分たちや息子たちの妻として、その民の娘たちを迎えました。そのため聖なる子孫が、その地の諸国の民と混じり合っています。しかも、君たちや支配者たちが真っ先にこの背信に手を染めています。」
2tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis, et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum: manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima.
3私はこのことを聞くと、自分の衣と上着を引き裂き、頭の毛とひげをむしり、がく然として座り込んだ。
3Cumque audissem sermonem istum, scidi pallium meum et tunicam, et evelli capillos capitis mei et barbæ, et sedi mœrens.
4すると、捕囚から帰った者たちの背信のゆえに、イスラエルの神のことばに震えるすべての者が私のもとに集まった。私は夕方のささげ物の時まで、がく然として座っていた。
4Convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël, pro transgressione eorum qui de captivitate venerant, et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum:
5夕方のささげ物の時、私は衣と上着を引き裂いたまま、打ちひしがれた姿で立ち上がった。そしてひざまずき、私の神、主に向かって両手を広げた。
5et in sacrificio vespertino, surrexi de afflictione mea, et scisso pallio et tunica, curvavi genua mea, et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6そして言った。「私の神よ。私は恥じ、顔を赤らめ、あなたに向かって顔を上げることもできない。私たちの不義は頭を越えて積み重なり、罪責は天にまで達した。
6Et dixi: Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te: quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cælum,
7父祖たちの時代から今日に至るまで、私たちは大きな罪責を負ってきた。私たちの不義のゆえに、私たちも、王たちも、祭司たちも、今日見るとおり、諸国の王たちの手に渡され、剣にかけられ、捕囚となり、略奪され、辱めを受けた。
7a diebus patrum nostrorum: sed et nos ipsi peccavimus graviter usque ad diem hanc, et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi, et reges nostri, et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum, et in gladium, et in captivitatem, et in rapinam, et in confusionem vultus, sicut et die hac.
8しかし今、ほんのしばらくの間、私たちの神、主から恵みが示された。逃れた者を残し、その聖所に私たちのための一本の杭を与え、私たちの目を明るくし、奴隷の身にある私たちにわずかな生気を与えるためであった。
8Et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum, ut dimitterentur nobis reliquiæ, et daretur nobis paxillus in loco sancto ejus, et illuminaret oculos nostros Deus noster, et daret nobis vitam modicam in servitute nostra:
9私たちは奴隷である。それでも神は、奴隷の身にある私たちを捨てず、ペルシアの王たちの前で慈しみを示してくださった。私たちに生気を与え、私たちの神の家を建て、その廃墟を修復させ、ユダとエルサレムに城壁を与えてくださった。
9quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum, ut daret nobis vitam, et sublimaret domum Dei nostri, et exstrueret solitudines ejus, et daret nobis sepem in Juda et Jerusalem.
10今、私たちの神よ、この後、何と言えよう。私たちはあなたの命令を捨てた。
10Et nunc quid dicemus, Deus noster, post hæc? Quia dereliquimus mandata tua,
11あなたは、しもべである預言者たちを通して、こう命じられた。『あなたがたが所有しようとして入って行く地は、諸国の民の汚れによって汚れた地である。彼らは忌まわしい行いによって、その地を端から端まで汚物で満たした。
11quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum, dicens: Terra, ad quam vos ingredimini ut possideatis eam, terra immunda est juxta immunditiam populorum, ceterarumque terrarum, abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua.
12それゆえ、あなたがたの娘を彼らの息子に与えてはならない。彼らの娘をあなたがたの息子の妻に迎えてはならない。また彼らの平安や繁栄を、いつまでも求めてはならない。それは、あなたがたが強くなり、その地の良いものを食べ、それを永遠の相続地として子どもたちに残すためである。』
12Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum, et filias eorum ne accipiatis filiis vestris, et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum: ut confortemini, et comedatis quæ bona sunt terræ, et hæredes habeatis filios vestros usque in sæculum.
13私たちの悪い行いと大きな罪責のために、これらすべてのことが私たちに臨んだ。それでも私たちの神であるあなたは、私たちの不義に値するよりも軽く罰し、このように逃れた者たちを残してくださった。
13Et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis, et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, liberasti nos de iniquitate nostra, et dedisti nobis salutem sicut est hodie,
14それなのに、私たちは再びあなたの命令を破り、このような忌まわしい行いをする民と縁を結ぶのか。あなたは怒り、残る者も逃れる者もなくなるまで、私たちを滅ぼし尽くされるのではないか。
14ut non converteremur, et irrita faceremus mandata tua, neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum. Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ne dimitteres nobis reliquias ad salutem?
15イスラエルの神、主よ、あなたは正しい方である。今日このように、私たちは逃れた残りの者として生きている。見よ、私たちは罪責を負って御前にいる。このため、だれ一人として御前に立つことはできない。」
15Domine Deus Israël, justus es tu: quoniam derelicti sumus, qui salvaremur sicut die hac. Ecce coram te sumus in delicto nostro: non enim stari potest coram te super hoc.

Tip: use the ← and → keys to turn chapters.