エステル記 10
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)Translation
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
Clementine Vulgate, 1598
1アハシュエロス王は、本土と海の島々に貢ぎを課した。
1Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias:
2王の権勢と武勇のすべての業、また王がモルデカイを高くしたその偉大さの詳しい記録は、メディアとペルシアの王たちの年代記に記されているではないか。
2cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum:
3ユダヤ人モルデカイはアハシュエロス王に次ぐ者となり、ユダヤ人の間で重んじられ、多くの同胞に愛された。彼は自分の民の幸福を求め、そのすべての子孫に平和を語った。
3et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
no verse 4 in this text
4Dixitque Mardochæus: A Deo facta sunt ista.
no verse 5 in this text
5Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis: nec eorum quidquam irritum fuit.
no verse 6 in this text
6Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit: Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
no verse 7 in this text
7Duo autem dracones: ego sum, et Aman.
no verse 8 in this text
8Gentes, quæ convenerant: hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.
no verse 9 in this text
9Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum: liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes:
no verse 10 in this text
10et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
no verse 11 in this text
11Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus:
no verse 12 in this text
12et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
no verse 13 in this text
13Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum cœtum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.