羅馬書 8
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1如今,那些在基督耶穌裏的就不定罪了。
1Nihil ergo nunc damnationis est iis qui sunt in Christo Jesu: qui non secundum carnem ambulant.
2因為賜生命 聖 靈的律,在基督耶穌裏釋放了我,使我脫離罪和死的律了。
2Lex enim spiritus vitæ in Christo Jesu liberavit me a lege peccati et mortis.
3律法既因肉體軟弱,有所不能行的,上帝就差遣自己的兒子,成為罪身的形狀,作了贖罪祭,在肉體中定了罪案,
3Nam quod impossibile erat legi, in quo infirmabatur per carnem: Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato, damnavit peccatum in carne,
4使律法的義成就在我們這不隨從肉體、只隨從 聖 靈的人身上。
4ut justificatio legis impleretur in nobis, qui non secundum carnem ambulamus, sed secundum spiritum.
5因為,隨從肉體的人體貼肉體的事;隨從 聖 靈的人體貼 聖 靈的事。
5Qui enim secundum carnem sunt, quæ carnis sunt, sapiunt: qui vero secundum spiritum sunt, quæ sunt spiritus, sentiunt.
6體貼肉體的,就是死;體貼 聖 靈的,乃是生命、平安。
6Nam prudentia carnis, mors est: prudentia autem spiritus, vita et pax:
7原來體貼肉體的,就是與上帝為仇;因為不服上帝的律法,也是不能服,
7quoniam sapientia carnis inimica est Deo: legi enim Dei non est subjecta, nec enim potest.
8而且屬肉體的人不能得上帝的喜歡。
8Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.
9如果上帝的靈住在你們心裏,你們就不屬肉體,乃屬 聖 靈了。人若沒有基督的靈,就不是屬基督的。
9Vos autem in carne non estis, sed in spiritu: si tamen Spiritus Dei habitat in vobis. Si quis autem Spiritum Christi non habet, hic non est ejus.
10基督若在你們心裏,身體就因罪而死,心靈卻因義而活。
10Si autem Christus in vobis est, corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus vero vivit propter justificationem.
11然而,叫耶穌從死裏復活者的靈若住在你們心裏,那叫基督耶穌從死裏復活的,也必藉着住在你們心裏的 聖 靈,使你們必死的身體又活過來。
11Quod si Spiritus ejus, qui suscitavit Jesum a mortuis, habitat in vobis: qui suscitavit Jesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra, propter inhabitantem Spiritum ejus in vobis.
12弟兄們,這樣看來,我們並不是欠肉體的債去順從肉體活着。
12Ergo fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.
13你們若順從肉體活着,必要死;若靠着 聖 靈治死身體的惡行,必要活着。
13Si enim secundum carnem vixeritis, moriemini: si autem spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis.
14因為凡被上帝的靈引導的,都是上帝的兒子。
14Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, ii sunt filii Dei.
15你們所受的,不是奴僕的心,仍舊害怕;所受的,乃是兒子的心,因此我們呼叫:「阿爸!父!」
15Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba (Pater).
16聖靈與我們的心同證我們是上帝的兒女;
16Ipse enim Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei.
17既是兒女,便是後嗣,就是上帝的後嗣,和基督同作後嗣。如果我們和他一同受苦,也必和他一同得榮耀。
17Si autem filii, et hæredes: hæredes, quidem Dei, cohæredes autem Christi: si tamen compatimur ut et conglorificemur.
18我想,現在的苦楚若比起將來要顯於我們的榮耀就不足介意了。
18Existimo enim quod non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis.
19受造之物切望等候上帝的眾子顯出來。
19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
20因為受造之物服在虛空之下,不是自己願意,乃是因那叫他如此的。
20Vanitati enim creatura subjecta est non volens, sed propter eum, qui subjecit eam in spe:
21但受造之物仍然指望脫離敗壞的轄制,得享上帝兒女自由的榮耀。
21quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriæ filiorum Dei.
22我們知道,一切受造之物一同歎息,勞苦,直到如今。
22Scimus enim quod omnis creatura ingemiscit, et parturit usque adhuc.
23不但如此,就是我們這有 聖 靈初結果子的,也是自己心裏歎息,等候得着兒子的名分,乃是我們的身體得贖。
23Non solum autem illa, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes: et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum Dei exspectantes, redemptionem corporis nostri.
24我們得救是在乎盼望;只是所見的盼望不是盼望,誰還盼望他所見的呢?
24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes: nam quod videt quis, quid sperat?
25但我們若盼望那所不見的,就必忍耐等候。
25Si autem quod non videmus, speramus: per patientiam exspectamus.
26況且,我們的軟弱有 聖 靈幫助;我們本不曉得當怎樣禱告,只是 聖 靈親自用說不出來的歎息替我們禱告。
26Similiter autem et Spiritus adjuvat infirmitatem nostram: nam quid oremus, sicut oportet, nescimus: sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus.
27鑒察人心的,曉得 聖 靈的意思,因為 聖 靈照着上帝的 旨意 替聖徒祈求。
27Qui autem scrutatur corda, scit quid desideret Spiritus: quia secundum Deum postulat pro sanctis.
28我們曉得萬事都互相效力,叫愛上帝的人得益處,就是按他旨意被召的人。
28Scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, iis qui secundum propositum vocati sunt sancti.
29因為他預先所知道的人,就預先定下效法他兒子的模樣,使他兒子在許多弟兄中作長子。
29Nam quos præscivit, et prædestinavit conformes fieri imaginis Filii sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus.
30預先所定下的人又召他們來;所召來的人又稱他們為義;所稱為義的人又叫他們得榮耀。
30Quos autem prædestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit.
31既是這樣,還有甚麼說的呢?上帝若幫助我們,誰能敵擋我們呢?
31Quid ergo dicemus ad hæc? si Deus pro nobis, qui contra nos?
32上帝既不愛惜自己的兒子,為我們眾人捨了,豈不也把萬物和他一同白白地賜給我們嗎?
32Qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit?
33誰能控告上帝所揀選的人呢?有上帝稱他們為義了。
33Quis accusabit adversus electos Dei? Deus qui justificat,
34誰能定他們的罪呢?有基督耶穌已經死了,而且從死裏復活,現今在上帝的右邊,也替我們祈求。
34quis est qui condemnet? Christus Jesus, qui mortuus est, immo qui et resurrexit, qui est ad dexteram Dei, qui etiam interpellat pro nobis.
35誰能使我們與基督的愛隔絕呢?難道是患難嗎?是困苦嗎?是逼迫嗎?是飢餓嗎?是赤身露體嗎?是危險嗎?是刀劍嗎?
35Quis ergo nos separabit a caritate Christi? tribulatio? an angustia? an fames? an nuditas? an periculum? an persecutio? an gladius?
36如 經上 所記: 我們為你的緣故終日被殺; 人看我們如將宰的羊。
36(Sicut scriptum est: [Quia propter te mortificamur tota die: æstimati sumus sicut oves occisionis.)]
37然而,靠着愛我們的 主 ,在這一切的事上已經得勝有餘了。
37Sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos.
38因為我深信無論是死,是生,是天使,是掌權的,是有能的,是現在的事,是將來的事,
38Certus sum enim quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque virtutes, neque instantia, neque futura, neque fortitudo,
39是高處的,是低處的,是別的受造之物,都不能叫我們與上帝的愛隔絕;這愛是在我們的主基督耶穌裏的。
39neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu Domino nostro.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.