約翰福音 16
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1「我已將這些事告訴你們,使你們不至於跌倒。
1Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
2人要把你們趕出會堂,並且時候將到,凡殺你們的就以為是事奉上帝。
2Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
3他們這樣行,是因未曾認識父,也未曾認識我。
3Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
4我將這事告訴你們,是叫你們到了時候可以想起我對你們說過了。」 「我起先沒有將這事告訴你們,因為我與你們同在。
4Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
5現今我往差我來的 父 那裏去,你們中間並沒有人問我:『你往哪裏去?』
5Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?
6只因我將這事告訴你們,你們就滿心憂愁。
6sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
7然而,我將真情告訴你們,我去是與你們有益的;我若不去,保惠師就不到你們這裏來;我若去,就差他來。
7Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
8他既來了,就要叫世人為罪、為義、為審判,自己責備自己。
8Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
9為罪,是因他們不信我;
9De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
10為義,是因我往父那裏去,你們就不再見我;
10De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
11為審判,是因這世界的王受了審判。
11De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
12「我還有好些事要告訴你們,但你們現在擔當不了。
12Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
13只等真理的聖靈來了,他要引導你們明白一切的真理;因為他不是憑自己說的,乃是把他所聽見的都說出來,並要把將來的事告訴你們。
13Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
14他要榮耀我,因為他要將受於我的告訴你們。
14Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
15凡父所有的,都是我的;所以我說,他要將受於我的告訴你們。」
15Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
16「等不多時,你們就不得見我;再等不多時,你們還要見我。」
16Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
17有幾個門徒就彼此說:「他對我們說:『等不多時,你們就不得見我;再等不多時,你們還要見我』;又 說 :『因我往父那裏去。』這是甚麼意思呢?」
17Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
18門徒彼此說:「他說『等不多時』到底是甚麼意思呢?我們不明白他所說的話。」
18Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.
19耶穌看出他們要問他,就說:「我說『等不多時,你們就不得見我;再等不多時,你們還要見我』,你們為這話彼此相問嗎?
19Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
20我實實在在地告訴你們,你們將要痛哭、哀號,世人倒要喜樂;你們將要憂愁,然而你們的憂愁要變為喜樂。
20Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
21婦人生產的時候就憂愁,因為她的時候到了;既生了孩子,就不再記念那苦楚,因為歡喜世上生了一個人。
21Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
22你們現在也是憂愁,但我要再見你們,你們的心就喜樂了;這喜樂也沒有人能奪去。
22Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
23到那日,你們甚麼也就不問我了。我實實在在地告訴你們,你們若向父求甚麼,他必因我的名賜給你們。
23Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
24向來你們沒有奉我的名求甚麼,如今你們求,就必得着,叫你們的喜樂可以滿足。」
24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
25「這些事,我是用比喻對你們說的;時候將到,我不再用比喻對你們說,乃要將父明明地告訴你們。
25Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:
26到那日,你們要奉我的名祈求;我並不對你們說,我要為你們求父。
26in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
27父自己愛你們;因為你們已經愛我,又信我是從父出來的。
27ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
28我從父出來,到了世界;我又離開世界,往父那裏去。」
28Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
29門徒說:「如今你是明說,並不用比喻了。
29Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:
30現在我們曉得你凡事都知道,也不用人問你,因此我們信你是從上帝出來的。」
30nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
31耶穌說:「現在你們信嗎?
31Respondit eis Jesus: Modo creditis?
32看哪,時候將到,且是已經到了,你們要分散,各歸自己的地方去,留下我獨自一人;其實我不是獨自一人,因為有父與我同在。
32ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
33我將這些事告訴你們,是要叫你們在我裏面有平安。在世上,你們有苦難;但你們可以放心,我已經勝了世界。」
33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.