約翰福音 18
Chinese Union Version, punctuated (Traditional)
Clementine Vulgate, 1598
1耶穌說了這話,就同門徒出去,過了 汲淪溪 。在那裏有一個園子,他和門徒進去了。
1Hæc cum dixisset Jesus, egressus est cum discipulis suis trans torrentem Cedron, ubi erat hortus, in quem introivit ipse, et discipuli ejus.
2賣耶穌的 猶大 也知道那地方,因為耶穌和門徒屢次上那裏去聚集。
2Sciebat autem et Judas, qui tradebat eum, locum: quia frequenter Jesus convenerat illuc cum discipulis suis.
3猶大 領了一隊兵,和祭司長並法利賽人的差役,拿着燈籠、火把、兵器,就來到園裏。
3Judas ergo cum accepisset cohortem, et a pontificibus et pharisæis ministros, venit illuc cum laternis, et facibus, et armis.
4耶穌知道將要臨到自己的一切事,就出來對他們說:「你們找誰?」
4Jesus itaque sciens omnia quæ ventura erant super eum, processit, et dixit eis: Quem quæritis?
5他們回答說:「找 拿撒勒 人耶穌。」耶穌說:「我就是!」賣他的 猶大 也同他們站在那裏。
5Responderunt ei: Jesum Nazarenum. Dicit eis Jesus: Ego sum. Stabat autem et Judas, qui tradebat eum, cum ipsis.
6耶穌一說「我就是」,他們就退後倒在地上。
6Ut ergo dixit eis: Ego sum: abierunt retrorsum, et ceciderunt in terram.
7他又問他們說:「你們找誰?」他們說:「找 拿撒勒 人耶穌。」
7Iterum ergo interrogavit eos: Quem quæritis? Illi autem dixerunt: Jesum Nazarenum.
8耶穌說:「我已經告訴你們,我就是。你們若找我,就讓這些人去吧。」
8Respondit Jesus: Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quæritis, sinite hos abire.
9這要應驗耶穌從前的話,說:「你所賜給我的人,我沒有失落一個。」
9Ut impleretur sermo, quem dixit: Quia quos dedisti mihi, non perdidi ex eis quemquam.
10西門‧彼得 帶着一把刀,就拔出來,將大祭司的僕人砍了一刀,削掉他的右耳;那僕人名叫 馬勒古 。
10Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum: et percussit pontificis servum, et abscidit auriculam ejus dexteram. Erat autem nomen servo Malchus.
11耶穌就對 彼得 說:「收刀入鞘吧,我父所給我的那杯,我豈可不喝呢?」
11Dixit ergo Jesus Petro: Mitte gladium tuum in vaginam. Calicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum?
12那隊兵和千夫長,並 猶太 人的差役就拿住耶穌,把他捆綁了,
12Cohors ergo, et tribunus, et ministri Judæorum comprehenderunt Jesum, et ligaverunt eum.
13先帶到 亞那 面前,因為 亞那 是本年作大祭司 該亞法 的岳父。
13Et adduxerunt eum ad Annam primum: erat enim socer Caiphæ, qui erat pontifex anni illius.
14這 該亞法 就是從前向 猶太 人發議論說「一個人替百姓死是有益的」那位。
14Erat autem Caiphas, qui consilium dederat Judæis: Quia expedit unum hominem mori pro populo.
15西門‧彼得 跟着耶穌,還有一個門徒跟着。那門徒是大祭司所認識的,他就同耶穌進了大祭司的院子。
15Sequebatur autem Jesum Simon Petrus, et alius discipulus. Discipulus autem ille erat notus pontifici, et introivit cum Jesu in atrium pontificis.
16彼得 卻站在門外。大祭司所認識的那個門徒出來,和看門的使女說了一聲,就領 彼得 進去。
16Petrus autem stabat ad ostium foris. Exivit ergo discipulus alius, qui erat notus pontifici, et dixit ostiariæ: et introduxit Petrum.
17那看門的使女對 彼得 說:「你不也是這人的門徒嗎?」他說:「我不是。」
17Dicit ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
18僕人和差役因為天冷,就生了炭火,站在那裏烤火; 彼得 也同他們站着烤火。
18Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciebant se: erat autem cum eis et Petrus stans, et calefaciens se.
19大祭司就以耶穌的門徒和他的教訓盤問他。
19Pontifex ergo interrogavit Jesum de discipulis suis, et de doctrina ejus.
20耶穌回答說:「我從來是明明地對世人說話。我常在會堂和殿裏,就是 猶太 人聚集的地方教訓人;我在暗地裏並沒有說甚麼。
20Respondit ei Jesus: Ego palam locutus sum mundo: ego semper docui in synagoga, et in templo, quo omnes Judæi conveniunt, et in occulto locutus sum nihil.
21你為甚麼問我呢?可以問那聽見的人,我對他們說的是甚麼;我所說的,他們都知道。」
21Quid me interrogas? interroga eos qui audierunt quid locutus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dixerim ego.
22耶穌說了這話,旁邊站着的一個差役用手掌打他,說:「你這樣回答大祭司嗎?」
22Hæc autem cum dixisset, unus assistens ministrorum dedit alapam Jesu, dicens: Sic respondes pontifici?
23耶穌說:「我若說的不是,你可以指證那不是;我若說的是,你為甚麼打我呢?」
23Respondit ei Jesus: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo: si autem bene, quid me cædis?
24亞那 就把耶穌解到大祭司 該亞法 那裏,仍是捆着解去的。
24Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
25西門‧彼得 正站着烤火,有人對他說:「你不也是他的門徒嗎?」 彼得 不承認,說:「我不是。」
25Erat autem Simon Petrus stans, et calefaciens se. Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis ejus es? Negavit ille, et dixit: Non sum.
26有大祭司的一個僕人,是 彼得 削掉耳朵那人的親屬,說:「我不是看見你同他在園子裏嗎?」
26Dicit ei unus ex servis pontificis, cognatus ejus, cujus abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
27彼得 又不承認。立時雞就叫了。
27Iterum ergo negavit Petrus: et statim gallus cantavit.
28眾人將耶穌從 該亞法 那裏往衙門內解去,那時天還早。他們自己卻不進衙門,恐怕染了污穢,不能吃逾越 節的筵席 。
28Adducunt ergo Jesum a Caipha in prætorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in prætorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha.
29彼拉多 就出來,到他們那裏,說:「你們告這人是為甚麼事呢?」
29Exivit ergo Pilatus ad eos foras, et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
30他們回答說:「這人若不是作惡的,我們就不把他交給你。」
30Responderunt, et dixerunt ei: Si non esset hic malefactor, non tibi tradidissemus eum.
31彼拉多 說:「你們自己帶他去,按着你們的律法審問他吧。」 猶太 人說:「我們沒有殺人的權柄。」
31Dixit ergo eis Pilatus: Accipite eum vos, et secundum legem vestram judicate eum. Dixerunt ergo ei Judæi: Nobis non licet interficere quemquam.
32這要應驗耶穌所說自己將要怎樣死的話了。
32Ut sermo Jesu impleretur, quem dixit, significans qua morte esset moriturus.
33彼拉多 又進了衙門,叫耶穌來,對他說:「你是 猶太 人的王嗎?」
33Introivit ergo iterum in prætorium Pilatus: et vocavit Jesum, et dixit ei: Tu es rex Judæorum?
34耶穌回答說:「這話是你自己說的,還是別人論我對你說的呢?」
34Respondit Jesus: A temetipso hoc dicis, an alii dixerunt tibi de me?
35彼拉多 說:「我豈是 猶太 人呢?你本國的人和祭司長把你交給我。你做了甚麼事呢?」
35Respondit Pilatus: Numquid ego Judæus sum? gens tua et pontifices tradiderunt te mihi: quid fecisti?
36耶穌回答說:「我的國不屬這世界;我的國若屬這世界,我的臣僕必要爭戰,使我不至於被交給 猶太 人。只是我的國不屬這世界。」
36Respondit Jesus: Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei utique decertarent ut non traderer Judæis: nunc autem regnum meum non est hinc.
37彼拉多 就對他說:「這樣,你是王嗎?」耶穌回答說:「你說我是王。我為此而生,也為此來到世間,特為給真理作見證。凡屬真理的人就聽我的話。」
37Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Jesus: Tu dicis quia rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati: omnis qui est ex veritate, audit vocem meam.
38彼拉多 說:「真理是甚麼呢?」 說了這話,又出來到 猶太 人那裏,對他們說:「我查不出他有甚麼罪來。
38Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset, iterum exivit ad Judæos, et dicit eis: Ego nullam invenio in eo causam.
39但你們有個規矩,在逾越節要我給你們釋放一個人,你們要我給你們釋放 猶太 人的王嗎?」
39Est autem consuetudo vobis ut unum dimittam vobis in Pascha: vultis ergo dimittam vobis regem Judæorum?
40他們又喊着說:「不要這人,要 巴拉巴 !」這 巴拉巴 是個強盜。
40Clamaverunt ergo rursum omnes, dicentes: Non hunc, sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.