希伯来书 3
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1同蒙天召的圣洁弟兄啊,你们应当思想我们所认为使者、为大祭司的耶稣。
1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum:
2他为那设立他的尽忠,如同 摩西 在 神的全家尽忠一样。
2qui fidelis est ei, qui fecit illum, sicut et Moyses in omni domo ejus.
3他比 摩西 算是更配多得荣耀,好像建造房屋的比房屋更尊荣;
3Amplioris enim gloriæ iste præ Moyse dignus est habitus, quanto ampliorem honorem habet domus, qui fabricavit illam.
4因为房屋都必有人建造,但建造万物的就是 神。
4Omnis namque domus fabricatur ab aliquo: qui autem omnia creavit, Deus est.
5摩西 为仆人,在 神的全家诚然尽忠,为要证明将来必传说的事。
5Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus tamquam famulus, in testimonium eorum, quæ dicenda erant:
6但基督为儿子,治理 神的家;我们若将可夸的盼望和胆量坚持到底,便是他的家了。
6Christus vero tamquam filius in domo sua: quæ domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque ad finem, firmam retineamus.
7圣灵有话说: 你们今日若听他的话,
7Quapropter sicut dicit Spiritus Sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis,
8就不可硬着心, 像在旷野惹他发怒、 试探他的时候一样。
8nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto,
9在那里,你们的祖宗试我探我, 并且观看我的作为有四十年之久。
9ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea
10所以,我厌烦那世代的人,说: 他们心里常常迷糊, 竟不晓得我的作为!
10quadraginta annis: propter quod infensus fui generationi huic, et dixi: Semper errant corde. Ipsi autem non cognoverunt vias meas,
11我就在怒中起誓说: 他们断不可进入我的安息。
11sicut juravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
12弟兄们,你们要谨慎,免得你们中间或有人存着不信的恶心,把永生 神离弃了。
12Videte fratres, ne forte sit in aliquo vestrum cor malum incredulitatis, discedendi a Deo vivo:
13总要趁着还有今日,天天彼此相劝,免得你们中间有人被罪迷惑,心里就刚硬了。
13sed adhortamini vosmetipsos per singulos dies, donec hodie cognominatur, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.
14我们若将起初确实的信心坚持到底,就在基督里有分了。
14Participes enim Christi effecti sumus, si tamen initium substantiæ ejus usque ad finem firmum retineamus.
15经上 说:「你们今日若听他的话,就不可硬着心,像惹他发怒的日子一样。」
15Dum dicitur: Hodie si vocem ejus audieritis, nolite obdurare corda vestra, quemadmodum in illa exacerbatione.
16那时,听见他话惹他发怒的是谁呢?岂不是跟着 摩西 从 埃及 出来的众人吗?
16Quidam enim audientes exacerbaverunt: sed non universi qui profecti sunt ex Ægypto per Moysen.
17神四十年之久,又厌烦谁呢?岂不是那些犯罪、尸首倒在旷野的人吗?
17Quibus autem infensus est quadraginta annis? nonne illis qui peccaverunt, quorum cadavera prostrata sunt in deserto?
18又向谁起誓,不容他们进入他的安息呢?岂不是向那些不信从的人吗?
18Quibus autem juravit non introire in requiem ipsius, nisi illis qui increduli fuerunt?
19这样看来,他们不能进入 安息 是因为不信的缘故了。
19Et videmus, quia non potuerunt introire propter incredulitatem.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.