希伯来书 8
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1我们所讲的事,其中第一要紧的,就是我们有这样的大祭司,已经坐在天上至大者宝座的右边,
1Capitulum autem super ea quæ dicuntur: Talem habemus pontificem, qui consedit in dextera sedis magnitudinis in cælis,
2在圣所,就是真帐幕里,作执事;这帐幕是主所支的,不是人所支的。
2sanctorum minister, et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, et non homo.
3凡大祭司都是为献礼物和祭物设立的,所以这位大祭司也必须有所献的。
3Omnis enim pontifex ad offerendum munera, et hostias constituitur: unde necesse est et hunc habere aliquid, quod offerat.
4他若在地上,必不得为祭司,因为已经有照律法献礼物的 祭司 。
4Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos: cum essent qui offerent secundum legem munera,
5他们供奉的事本是天上事的形状和影像,正如 摩西 将要造帐幕的时候,蒙 神 警戒他,说:「你要谨慎,作各样的物件都要照着在山上指示你的样式。」
5qui exemplari, et umbræ deserviunt cælestium. Sicut responsum est Moysi, cum consummaret tabernaculum: Vide (inquit) omnia facito secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte.
6如今耶稣所得的职任是更美的,正如他作更美之约的中保;这约原是凭更美之应许立的。
6Nunc autem melius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
7那前约若没有瑕疵,就无处寻求后约了。
7Nam si illud prius culpa vacasset, non utique secundi locus inquireretur.
8所以主指责他的百姓说: 日子将到, 我要与 以色列 家和 犹大 家另立新约,
8Vituperans enim eos dicit: Ecce dies venient, dicit Dominus: et consummabo super domum Israël, et super domum Juda, testamentum novum,
9不像我拉着他们祖宗的手, 领他们出 埃及 的时候, 与他们所立的约。 因为他们不恒心守我的约, 我也不理他们。 这是主说的。
9non secundum testamentum quod feci patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum ut educerem illos de terra Ægypti: quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo: et ego neglexi eos, dicit Dominus.
10主又说: 那些日子以后, 我与 以色列 家所立的约乃是这样: 我要将我的律法放在他们里面, 写在他们心上; 我要作他们的 神; 他们要作我的子民。
10Quia hoc est testamentum quod disponam domui Israël post dies illos, dicit Dominus: dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas: et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum:
11他们不用各人教导自己的乡邻和自己的弟兄, 说:你该认识主; 因为他们从最小的到至大的,都必认识我。
11et non docebit unusquisque proximum suum, et unusquisque fratrem suum, dicens: Cognosce Dominum: quoniam omnes scient me a minore usque ad majorem eorum:
12我要宽恕他们的不义, 不再记念他们的罪愆。
12quia propitius ero iniquitatibus eorum, et peccatorum eorum jam non memorabor.
13既说新约,就以前约为旧了;但那渐旧渐衰的,就必快归无有了。
13Dicendo autem novum: veteravit prius. Quod autem antiquatur, et senescit, prope interitum est.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.