使徒行传 8
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1从这日起, 耶路撒冷 的教会大遭逼迫,除了使徒以外,门徒都分散在 犹太 和 撒马利亚 各处。
1Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
2有虔诚的人把 司提反 埋葬了,为他捶胸大哭。
2Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
3扫罗 却残害教会,进各人的家,拉着男女下在监里。
3Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
4那些分散的人往各处去传道。
4Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
5腓利 下 撒马利亚 城去,宣讲基督。
5Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
6众人听见了,又看见 腓利 所行的神迹,就同心合意地听从他的话。
6Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
7因为有许多人被污鬼附着,那些鬼大声呼叫,从他们身上出来;还有许多瘫痪的、瘸腿的,都得了医治。
7Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
8在那城里,就大有欢喜。
8Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
9有一个人,名叫 西门 ,向来在那城里行邪术,妄自尊大,使 撒马利亚 的百姓惊奇;
9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:
10无论大小都听从他,说:「这人就是那称为 神的大能者。」
10cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes: Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
11他们听从他,因他久用邪术,使他们惊奇。
11Attendebant autem eum: propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
12及至他们信了 腓利 所传 神国的福音和耶稣基督的名,连男带女就受了洗。
12Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
13西门 自己也信了;既受了洗,就常与 腓利 在一处,看见他所行的神迹和大异能,就甚惊奇。
13Tunc Simon et ipse credidit: et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
14使徒在 耶路撒冷 听见 撒马利亚 人领受了 神的道,就打发 彼得 、 约翰 往他们那里去。
14Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
15两个人到了,就为他们祷告,要叫他们受圣灵。
15Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum:
16因为圣灵还没有降在他们一个人身上,他们只奉主耶稣的名受了洗。
16nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
17于是使徒按手在他们 头 上,他们就受了圣灵。
17Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
18西门 看见使徒按手,便有圣灵赐下,就拿钱给使徒,
18Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
19说:「把这权柄也给我,叫我手按着谁,谁就可以受圣灵。」
19dicens: Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum:
20彼得 说:「你的银子和你一同灭亡吧!因你想 神的恩赐是可以用钱买的。
20Pecunia tua tecum sit in perditionem: quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
21你在这道上无分无关;因为在 神面前,你的心不正。
21Non est tibi pars neque sors in sermone isto: cor enim tuum non est rectum coram Deo.
22你当懊悔你这罪恶,祈求主,或者你心里的意念可得赦免。
22Pœnitentiam itaque age ab hac nequitia tua: et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
23我看出你正在苦胆之中,被罪恶捆绑。」
23In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
24西门 说:「愿你们为我求主,叫你们所说的,没有一样临到我身上。」
24Respondens autem Simon, dixit: Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
25使徒既证明主道,而且传讲,就回 耶路撒冷 去,一路在 撒马利亚 好些村庄传扬福音。
25Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
26有主的一个使者对 腓利 说:「起来!向南走,往那从 耶路撒冷 下 迦萨 的路上去。」那路是旷野。
26Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens: Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam: hæc est deserta.
27腓利 就起身去了,不料,有一个 衣索匹亚 人,是个有大权的太监,在 衣索匹亚 女王 甘大基 的手下总管银库,他上 耶路撒冷 礼拜去了。
27Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem:
28现在回来,在车上坐着,念先知 以赛亚 的书。
28et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
29圣灵对 腓利 说:「你去!贴近那车走。」
29Dixit autem Spiritus Philippo: Accede, et adjunge te ad currum istum.
30腓利 就跑到太监那里,听见他念先知 以赛亚 的书,便问他说:「你所念的,你明白吗?」
30Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit: Putasne intelligis quæ legis?
31他说:「没有人指教我,怎能明白呢?」于是请 腓利 上车,与他同坐。
31Qui ait: Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
32他所念的那段经,说: 他像羊被牵到宰杀之地, 又像羊羔在剪毛的人手下无声; 他也是这样不开口。
32Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic: [Tamquam ovis ad occisionem ductus est: et sicut agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
33他卑微的时候, 人不按公义审判他; 谁能述说他的世代? 因为他的生命从地上夺去。
33In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit? quoniam tolletur de terra vita ejus.]
34太监对 腓利 说:「请问,先知说这话是指着谁?是指着自己呢?是指着别人呢?」
34Respondens autem eunuchus Philippo, dixit: Obsecro te, de quo propheta dicit hoc? de se, an de alio aliquo?
35腓利 就开口从这经上起,对他传讲耶稣。
35Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
36二人正往前走,到了有水的地方,太监说:「看哪,这里有水,我受洗有什么妨碍呢?」
36Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam: et ait eunuchus: Ecce aqua: quid prohibet me baptizari?
no verse 37 in this text
37Dixit autem Philippus: Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait: Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
38于是吩咐车站住, 腓利 和太监二人同下水里去, 腓利 就给他施洗。
38Et jussit stare currum: et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
39从水里上来,主的灵把 腓利 提了去,太监也不再见他了,就欢欢喜喜地走路。
39Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
40后来有人在 亚锁都 遇见 腓利 ;他走遍那地方,在各城宣传福音,直到 凯撒利亚 。
40Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.