使徒行传 6
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1那时,门徒增多,有说希腊话的 犹太 人向 希伯来 人发怨言,因为在天天的供给上忽略了他们的寡妇。
1In diebus illis, crescente numero discipulorum, factum est murmur Græcorum adversus Hebræos, eo quod despicerentur in ministerio quotidiano viduæ eorum.
2十二使徒叫众门徒来,对他们说:「我们撇下 神的道去管理饭食,原是不合宜的。
2Convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum, dixerunt: Non est æquum nos derelinquere verbum Dei, et ministrare mensis.
3所以弟兄们,当从你们中间选出七个有好名声、被 圣 灵充满、智慧充足的人,我们就派他们管理这事。
3Considerate ergo, fratres, viros ex vobis boni testimonii septem, plenos Spiritu Sancto et sapientia, quos constituamus super hoc opus.
4但我们要专心以祈祷、传道为事。」
4Nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimus.
5大众都喜悦这话,就拣选了 司提反 ,乃是大有信心、圣灵充满的人,又拣选 腓利 、 伯罗哥罗 、 尼迦挪 、 提门 、 巴米拿 ,并进 犹太 教的 安提阿 人 尼哥拉 ,
5Et placuit sermo coram omni multitudine. Et elegerunt Stephanum, virum plenum fide et Spiritu Sancto, et Philippum, et Prochorum, et Nicanorem, et Timonem, et Parmenam, et Nicolaum advenam Antiochenum.
6叫他们站在使徒面前。使徒祷告了,就按手在他们头上。
6Hos statuerunt ante conspectum Apostolorum: et orantes imposuerunt eis manus.
7神的道兴旺起来;在 耶路撒冷 门徒数目加增的甚多,也有许多祭司信从了这道。
7Et verbum Domini crescebat, et multiplicabatur numerus discipulorum in Jerusalem valde: multa etiam turba sacerdotum obediebat fidei.
8司提反 满得恩惠、能力,在民间行了大奇事和神迹。
8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine, faciebat prodigia et signa magna in populo.
9当时有称 利百地拿 会堂的几个人,并有 古利奈 、 亚历山大 、 基利家 、 亚细亚 各处会堂的几个人,都起来和 司提反 辩论。
9Surrexerunt autem quidam de synagoga quæ appellatur Libertinorum, et Cyrenensium, et Alexandrinorum, et eorum qui erant a Cilicia, et Asia, disputantes cum Stephano:
10司提反 是以智慧和 圣 灵说话,众人敌挡不住,
10et non poterant resistere sapientiæ, et Spiritui qui loquebatur.
11就买出人来说:「我们听见他说谤 摩西 和 神的话。」
11Tunc summiserunt viros, qui dicerent se audivisse eum dicentem verba blasphemiæ in Moysen et in Deum.
12他们又耸动了百姓、长老,并文士,就忽然来捉拿他,把他带到公会去,
12Commoverunt itaque plebem, et seniores, et scribas: et concurrentes rapuerunt eum, et adduxerunt in concilium,
13设下假见证,说:「这个人说话,不住地糟践圣所和律法。
13et statuerunt falsos testes, qui dicerent: Homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum, et legem:
14我们曾听见他说,这 拿撒勒 人耶稣要毁坏此地,也要改变 摩西 所交给我们的规条。」
14audivimus enim eum dicentem quoniam Jesus Nazarenus hic destruet locum istum, et mutabit traditiones quas tradidit nobis Moyses.
15在公会里坐着的人都定睛看他,见他的面貌,好像天使的面貌。
15Et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio, viderunt faciem ejus tamquam faciem angeli.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.