帖撒罗尼迦后书 3
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1弟兄们,我还有话说:请你们为我们祷告,好叫主的道理快快行开,得着荣耀,正如在你们中间一样,
1De cetero fratres, orate pro nobis ut sermo Dei currat, et clarificetur, sicut et apud vos:
2也叫我们脱离无理之恶人的手;因为人不都是有信心。
2et ut liberemur ab importunis, et malis hominibus: non enim omnium est fides.
3但主是信实的,要坚固你们,保护你们脱离那恶者。
3Fidelis autem Deus est, qui confirmabit vos, et custodiet a malo.
4我们靠主深信,你们现在是遵行我们所吩咐的,后来也必要遵行。
4Confidimus autem de vobis, in Domino, quoniam quæ præcepimus, et facitis, et facietis.
5愿主引导你们的心,叫你们爱 神,并学基督的忍耐!
5Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei, et patientia Christi.
6弟兄们,我们奉主耶稣基督的名吩咐你们,凡有弟兄不按规矩而行,不遵守从我们所受的教训,就当远离他。
6Denuntiamus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Jesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7你们自己原知道应当怎样效法我们。因为我们在你们中间,未尝不按规矩而行,
7Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos: quoniam non inquieti fuimus inter vos:
8也未尝白吃人的饭,倒是辛苦劳碌,昼夜做工,免得叫你们一人受累。
8neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus.
9这并不是因我们没有权柄,乃是要给你们作榜样,叫你们效法我们。
9Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10我们在你们那里的时候,曾吩咐你们说,若有人不肯做工,就不可吃饭。
10Nam et cum essemus apud vos, hoc denuntiabamus vobis: quoniam si quis non vult operari, nec manducet.
11因我们听说,在你们中间有人不按规矩而行,什么工都不做,反倒专管闲事。
11Audivimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete, nihil operantes, sed curiose agentes.
12我们靠主耶稣基督吩咐、劝戒这样的人,要安静做工,吃自己的饭。
12Iis autem, qui ejusmodi sunt, denuntiemus, et obsecramus in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes, suum panem manducent.
13弟兄们,你们行善不可丧志。
13Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14若有人不听从我们这信上的话,要记下他,不和他交往,叫他自觉羞愧。
14Quod si quis non obedit verbo nostro per epistolam, hunc notate, et ne commisceamini cum illo ut confundatur:
15但不要以他为仇人,要劝他如弟兄。
15et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16愿赐平安的主随时随事亲自给你们平安!愿主 常 与你们众人同在!
16Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco. Dominus sit cum omnibus vobis.
17我— 保罗 亲笔问你们安。凡我的信都以此为记,我的笔迹就是这样。
17Salutatio, mea manu Pauli: quod est signum in omni epistola, ita scribo.
18愿我们主耶稣基督的恩 常 与你们众人同在!
18Gratia Domini nostri Jesu Christi cum omnibus vobis. Amen.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.