帖撒罗尼迦后书 2
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1弟兄们,论到我们主耶稣基督降临和我们到他那里聚集,
1Rogamus autem vos, fratres, per adventum Domini nostri Jesu Christi, et nostræ congregationis in ipsum:
2我劝你们:无论有灵、有言语、有冒我名的书信,说主的日子现在到了,不要轻易动心,也不要惊慌。
2ut non cito moveamini a vestro sensu, neque terreamini, neque per spiritum, neque per sermonem, neque per epistolam tamquam per nos missam, quasi instet dies Domini.
3人不拘用什么法子,你们总不要被他诱惑;因为那日子以前,必有离道反教的事,并有那大罪人,就是沉沦之子,显露出来。
3Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis,
4他是抵挡主,高抬自己,超过一切称为神的和一切受人敬拜的,甚至坐在 神的殿里,自称是 神。
4qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus.
5我还在你们那里的时候,曾把这些事告诉你们,你们不记得吗?
5Non retinetis quod cum adhuc essem apud vos, hæc dicebam vobis?
6现在你们也知道,那拦阻他的是什么,是叫他到了的时候才可以显露。
6et nunc quid detineat scitis, ut reveletur in suo tempore.
7因为那不法的隐意已经发动,只是现在有一个拦阻的,等到那拦阻的被除去,
7Nam mysterium jam operatur iniquitatis: tantum ut qui tenet nunc, teneat, donec de medio fiat.
8那时这不法的人必显露出来。主耶稣要用口中的气灭绝他,用降临的荣光废掉他。
8Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui, et destruet illustratione adventus sui eum:
9这不法的人来,是照撒但的运动,行各样的异能、神迹,和一切虚假的奇事,
9cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute, et signis, et prodigiis mendacibus,
10并且在那沉沦的人身上行各样出于不义的诡诈;因他们不领受爱真理的心,使他们得救。
10et in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt: eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent.
11故此, 神就给他们一个生发错误的心,叫他们信从虚谎,
11Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio,
12使一切不信真理、倒喜爱不义的人都被定罪。
12ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
13主所爱的弟兄们哪,我们本该常为你们感谢 神;因为他从起初拣选了你们,叫你们因信真道,又被圣灵感动,成为圣洁,能以得救。
13Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres dilecti a Deo, quod elegerit vos Deus primitias in salutem in sanctificatione spiritus, et in fide veritatis:
14神借我们所传的福音召你们到这地步,好得着我们主耶稣基督的荣光。
14in qua et vocavit vos per Evangelium nostrum in acquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi.
15所以,弟兄们,你们要站立得稳,凡所领受的教训,不拘是我们口传的,是信上写的,都要坚守。
15Itaque fratres, state: et tenete traditiones, quas didicistis, sive per sermonem, sive per epistolam nostram.
16但愿我们主耶稣基督和那爱我们、开恩将永远的安慰并美好的盼望赐给我们的父 神,
16Ipse autem Dominus noster Jesus Christus, et Deus et Pater noster, qui dilexit nos, et dedit consolationem æternam, et spem bonam in gratia,
17安慰你们的心,并且在一切善行善言上坚固你们。
17exhortetur corda vestra, et confirmet in omni opere et sermone bono.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.