历代志下 22
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1耶路撒冷 的居民立 约兰 的小儿子 亚哈谢 接续他作王;因为跟随 阿拉伯 人来攻营的军兵曾杀了 亚哈谢 的众兄长。这样, 犹大 王 约兰 的儿子 亚哈谢 作了王。
1Constituerunt autem habitatores Jerusalem Ochoziam filium ejus minimum regem pro eo: omnes enim majores natu, qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra: regnavitque Ochozias filius Joram regis Juda.
2亚哈谢 登基的时候年四十二岁,在 耶路撒冷 作王一年。他母亲名叫 亚她利雅 ,是 暗利 的孙女。
2Quadraginta duorum annorum erat Ochozias cum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem: et nomen matris ejus Athalia filia Amri.
3亚哈谢 也行 亚哈 家的道;因为他母亲给他主谋,使他行恶。
3Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab: mater enim ejus impulit eum ut impie ageret.
4他行耶和华眼中看为恶的事,像 亚哈 家一样;因他父亲死后有 亚哈 家的人给他主谋,以致败坏。
4Fecit igitur malum in conspectu Domini, sicut domus Achab: ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui, in interitum ejus:
5他听从 亚哈 家的计谋,同 以色列 王 亚哈 的儿子 约兰 往 基列 的 拉末 去,与 亚兰 王 哈薛 争战; 亚兰 人打伤了 约兰 。
5ambulavitque in consiliis eorum. Et perrexit cum Joram filio Achab rege Israël in bellum contra Hazaël regem Syriæ in Ramoth Galaad: vulneraveruntque Syri Joram.
6约兰 回到 耶斯列 ,医治在 拉末 与 亚兰 王 哈薛 打仗所受的伤, 犹大 王 约兰 的儿子 亚撒利雅 因为 亚哈 的儿子 约兰 病了,就下到 耶斯列 看望他。
6Qui reversus est ut curaretur in Jezrahel: multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Ochozias filius Joram rex Juda descendit ut inviseret Joram filium Achab in Jezrahel ægrotantem.
7亚哈谢 去见 约兰 就被害了,这是出乎 神;因为他到了,就同 约兰 出去攻击 宁示 的孙子 耶户 。这 耶户 是耶和华所膏、使他剪除 亚哈 家的。
7Voluntatis quippe fuit Dei adversus Ochoziam, ut veniret ad Joram: et cum venisset, et egrederetur cum eo adversum Jehu filium Namsi, quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
8耶户 讨 亚哈 家罪的时候,遇见 犹大 的众首领和 亚哈谢 的众侄子服事 亚哈谢 ,就把他们都杀了。
8Cum ergo everteret Jehu domum Achab, invenit principes Juda, et filios fratrum Ochoziæ, qui ministrabant ei, et interfecit illos.
9亚哈谢 藏在 撒马利亚 , 耶户 寻找他,众人将他拿住,送到 耶户 那里,就杀了他,将他葬埋;因他们说,他是那尽心寻求耶和华之 约沙法 的儿子。这样, 亚哈谢 的家无力保守国权。
9Ipsum quoque perquirens Ochoziam, comprehendit latitantem in Samaria: adductumque ad se, occidit: et sepelierunt eum, eo quod esset filius Josaphat, qui quæsierat Dominum in toto corde suo. Nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe quis regnaret Ochoziæ:
10亚哈谢 的母亲 亚她利雅 见她儿子死了,就起来剿灭 犹大 王室。
10siquidem Athalia mater ejus, videns quod mortuus esset filius suus, surrexit, et interfecit omnem stirpem regiam domus Joram.
11但王的女儿 约示巴 将 亚哈谢 的儿子 约阿施 从那被杀的王子中偷出来,把他和他的乳母都藏在卧房里。 约示巴 是 约兰 王的女儿, 亚哈谢 的妹子,祭司 耶何耶大 的妻。她收藏 约阿施 ,躲避 亚她利雅 ,免得被杀。
11Porro Josabeth filia regis tulit Joas filium Ochoziæ, et furata est eum de medio filiorum regis, cum interficerentur: absconditque eum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum: Josabeth autem, quæ absconderat eum, erat filia regis Joram, uxor Jojadæ pontificis, soror Ochoziæ: et idcirco Athalia non interfecit eum.
12约阿施 和她们一同藏在 神殿里六年; 亚她利雅 篡了国位。
12Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis, quibus regnavit Athalia super terram.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.