历代志下 18
Chinese Union Version, punctuated (Simplified)
Clementine Vulgate, 1598
1约沙法 大有尊荣资财,就与 亚哈 结亲。
1Fuit ergo Josaphat dives et inclytus multum, et affinitate conjunctus est Achab.
2过了几年,他下到 撒马利亚 去见 亚哈 ; 亚哈 为他和跟从他的人宰了许多牛羊,劝他与自己同去攻取 基列 的 拉末 。
2Descenditque post annos ad eum in Samariam: ad cujus adventum mactavit Achab arietes et boves plurimos, ipsi, et populo qui venerat cum eo: persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad.
3以色列 王 亚哈 问 犹大 王 约沙法 说:「你肯同我去攻取 基列 的 拉末 吗?」他回答说:「你我不分彼此,我的民与你的民一样,必与你同去争战。」
3Dixitque Achab rex Israël ad Josaphat regem Juda: Veni mecum in Ramoth Galaad. Cui ille respondit: Ut ego, et tu: sicut populus tuus, sic et populus meus: tecumque erimus in bello.
4约沙法 对 以色列 王说:「请你先求问耶和华。」
4Dixitque Josaphat ad regem Israël: Consule, obsecro, impræsentiarum sermonem Domini.
5于是 以色列 王招聚先知四百人,问他们说:「我们上去攻取 基列 的 拉末 可以不可以?」他们说:「可以上去,因为 神必将那城交在王的手里。」
5Congregavit igitur rex Israël prophetarum quadringentos viros, et dixit ad eos: In Ramoth Galaad ad bellandum ire debemus, an quiescere? At illi: Ascende, inquiunt, et tradet Deus in manu regis.
6约沙法 说:「这里不是还有耶和华的先知,我们可以求问他吗?」
6Dixitque Josaphat: Numquid non est hic prophetes Domini, ut ab illo etiam requiramus?
7以色列 王对 约沙法 说:「还有一个人,是 音拉 的儿子 米该雅 。我们可以托他求问耶和华,只是我恨他;因为他指着我所说的预言,不说吉语,常说凶言。」 约沙法 说:「王不必这样说。」
7Et ait rex Israël ad Josaphat: Est vir unus a quo possumus quærere Domini voluntatem: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum omni tempore: est autem Michæas filius Jemla. Dixitque Josaphat: Ne loquaris, rex, hoc modo.
8以色列 王就召了一个太监来,说:「你快去将 音拉 的儿子 米该雅 召来。」
8Vocavit ergo rex Israël unum de eunuchis, et dixit ei: Voca cito Michæam filium Jemla.
9以色列 王和 犹大 王 约沙法 在 撒马利亚 城门前的空场上,各穿朝服坐在位上,所有的先知都在他们面前说预言。
9Porro rex Israël, et Josaphat rex Juda, uterque sedebant in solio suo, vestiti cultu regio: sedebant autem in area juxta portam Samariæ, omnesque prophetæ vaticinabantur coram eis.
10基拿拿 的儿子 西底家 造了两个铁角,说:「耶和华如此说:『你要用这角抵触 亚兰 人,直到将他们灭尽。』」
10Sedecias vero filius Chanaana fecit sibi cornua ferrea, et ait: Hæc dicit Dominus: His ventilabis Syriam, donec conteras eam.
11所有的先知也都这样预言说:「可以上 基列 的 拉末 去,必然得胜,因为耶和华必将那城交在王的手中。」
11Omnesque prophetæ similiter prophetabant, atque dicebant: Ascende in Ramoth Galaad, et prosperaberis, et tradet eos Dominus in manu regis.
12那去召 米该雅 的使者对 米该雅 说:「众先知一口同音地都向王说吉言,你不如与他们说一样的话,也说吉言。」
12Nuntius autem qui ierat ad vocandum Michæam, ait illi: En verba omnium prophetarum uno ore bona regi annuntiant: quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat, loquarisque prospera.
13米该雅 说:「我指着永生的耶和华起誓,我的 神说什么,我就说什么。」
13Cui respondit Michæas: Vivit Dominus, quia quodcumque dixerit mihi Deus meus, hoc loquar.
14米该雅 到王面前,王问他说:「 米该雅 啊,我们上去攻取 基列 的 拉末 可以不可以?」他说:「可以上去,必然得胜,敌人必交在你们手里。」
14Venit ergo ad regem. Cui rex ait: Michæa, ire debemus in Ramoth Galaad ad bellandum, an quiescere? Cui ille respondit: Ascendite: cuncta enim prospera evenient, et tradentur hostes in manus vestras.
15王对他说:「我当嘱咐你几次,你才奉耶和华的名向我说实话呢?」
15Dixitque rex: Iterum atque iterum te adjuro, ut mihi non loquaris, nisi quod verum est in nomine Domini.
16米该雅 说:「我看见 以色列 众民散在山上,如同没有牧人的羊群一般。耶和华说:『这民没有主人,他们可以平平安安地各归各家去。』」
16At ille ait: Vidi universum Israël dispersum in montibus, sicut oves absque pastore: et dixit Dominus: Non habent isti dominos: revertatur unusquisque in domum suam in pace.
17以色列 王对 约沙法 说:「我岂没有告诉你,这人指着我所说的预言,不说吉语,单说凶言吗?」
17Et ait rex Israël ad Josaphat: Nonne dixi tibi quod non prophetaret iste mihi quidquam boni, sed ea quæ mala sunt?
18米该雅 说:「你们要听耶和华的话。我看见耶和华坐在宝座上,天上的万军侍立在他左右。
18At ille: Idcirco, ait, audite verbum Domini: vidi Dominum sedentem in solio suo, et omnem exercitum cæli assistentem ei a dextris et a sinistris.
19耶和华说:『谁去引诱 以色列 王 亚哈 上 基列 的 拉末 去阵亡呢?』这个就这样说,那个就那样说。
19Et dixit Dominus: Quis decipiet Achab regem Israël ut ascendat et corruat in Ramoth Galaad? Cumque diceret unus hoc modo, et alter alio,
20随后,有一个神灵出来,站在耶和华面前说:『我去引诱他。』耶和华问他说:『你用何法呢?』
20processit spiritus, et stetit coram Domino, et ait: Ego decipiam eum. Cui Dominus: In quo, inquit, decipies?
21他说:『我去,要在他众先知口中作谎言的灵。』耶和华说:『这样,你必能引诱他,你去如此行吧!』
21At ille respondit: Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum ejus. Dixitque Dominus: Decipies, et prævalebis: egredere, et fac ita.
22现在耶和华使谎言的灵入了你这些先知的口,并且耶和华已经命定降祸与你。」
22Nunc igitur, ecce Dominus dedit spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum, et Dominus locutus est de te mala.
23基拿拿 的儿子 西底家 前来打 米该雅 的脸,说:「耶和华的灵从哪里离开我与你说话呢?」
23Accessit autem Sedecias filius Chanaana, et percussit Michææ maxillam, et ait: Per quam viam transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?
24米该雅 说:「你进严密的屋子藏躲的那日,就必看见了。」
24Dixitque Michæas: Tu ipse videbis in die illo, quando ingressus fueris cubiculum de cubiculo ut abscondaris.
25以色列 王说:「将 米该雅 带回,交给邑宰 亚们 和王的儿子 约阿施 ,说:
25Præcepit autem rex Israël, dicens: Tollite Michæam, et ducite eum ad Amon principem civitatis, et ad Joas filium Amelech.
26『王如此说:把这个人下在监里,使他受苦,吃不饱喝不足,等候我平平安安地回来。』」
26Et dicetis: Hæc dicit rex: Mittite hunc in carcerem, et date ei panis modicum, et aquæ pauxillum, donec revertar in pace.
27米该雅 说:「你若能平安回来,那就是耶和华没有借我说这话了」;又说:「众民哪,你们都要听!」
27Dixitque Michæas: Si reversus fueris in pace, non est locutus Dominus in me. Et ait: Audite, omnes populi.
28以色列 王和 犹大 王 约沙法 上 基列 的 拉末 去了。
28Igitur ascenderunt rex Israël et Josaphat rex Juda in Ramoth Galaad.
29以色列 王对 约沙法 说:「我要改装上阵,你可以仍穿王服。」于是 以色列 王改装,他们就上阵去了。
29Dixitque rex Israël ad Josaphat: Mutabo habitum, et sic ad pugnam vadam: tu autem induere vestibus tuis. Mutatoque rex Israël habitu, venit ad bellum.
30先是 亚兰 王吩咐车兵长说:「他们的 兵将 ,无论大小,你们都不可与他们争战,只要与 以色列 王争战。」
30Rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui, dicens: Ne pugnetis contra minimum aut contra maximum, nisi contra solum regem Israël.
31车兵长看见 约沙法 便说,这必是 以色列 王,就转过去与他争战。 约沙法 一呼喊,耶和华就帮助他, 神又感动他们离开他。
31Itaque cum vidissent principes equitatus Josaphat, dixerunt: Rex Israël est iste. Et circumdederunt eum dimicantes: at ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei, atque avertit eos ab illo.
32车兵长见不是 以色列 王,就转去不追他了。
32Cum enim vidissent duces equitatus quod non esset rex Israël, reliquerunt eum.
33有一人随便开弓,恰巧射入 以色列 王的甲缝里。王对赶车的说:「我受了重伤,你转过车来,拉我出阵吧!」
33Accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret, et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas. At ille aurigæ suo ait: Converte manum tuam, et educ me de acie, quia vulneratus sum.
34那日阵势越战越猛, 以色列 王勉强站在车上抵挡 亚兰 人,直到晚上。约在日落的时候,王就死了。
34Et finita est pugna in die illo: porro rex Israël stabat in curru suo contra Syros usque ad vesperam, et mortuus est occidente sole.
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.