Romanos 10
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Modern Hebrew Bible
1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem.
1אחי חפץ לבבי ותפלתי לאלהים בעד ישראל אשר יושעו׃
2Testimonium enim perhibeo illis quod æmulationem Dei habent, sed non secundum scientiam.
2כי מעיד אני עליהם שיש להם קנאה לאלהים אך לא בדעת׃
3Ignorantes enim justitiam Dei, et suam quærentes statuere, justitiæ Dei non sunt subjecti.
3כי את צדקת אלהים לא ידעו ויבקשו להקים את צדקתם ובעבור זאת לצדקת אלהים לא נכנעו׃
4Finis enim legis, Christus, ad justitiam omni credenti.
4כי המשיח סוף התורה לצדקה לכל המאמין בו׃
5Moyses enim scripsit, quoniam justitiam, quæ ex lege est, qui fecerit homo, vivet in ea.
5כי משה כתב על דבר הצדקה מתוך התורה אשר יעשה אתם האדם וחי בהם׃
6Quæ autem ex fide est justitia, sic dicit: Ne dixeris in corde tuo: Quis ascendet in cælum? id est, Christum deducere:
6והצדקה אשר מתוך האמונה כה אמרת אל תאמר בלבבך מי יעלה השמימה הלא זאת היא להוריד את המשיח׃
7aut, Quis descendet in abyssum? hoc est, Christum a mortuis revocare.
7או מי ירד לתהום זאת היא להעלות את המשיח מן המתים׃
8Sed quid dicit Scriptura? Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo: hoc est verbum fidei, quod prædicamus.
8אבל מה היא אמרת קרוב אליך הדבר בפיך ובלבבך הוא דבר האמונה אשר אנחנו מבשרים׃
9Quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris.
9כי אם תודה בפיך אשר ישוע הוא האדון ותאמין בלבבך אשר האלהים העירו מן המתים אז תושע׃
10Corde enim creditur ad justitiam: ore autem confessio fit ad salutem.
10כי בלבבו יאמין האדם והיתה לו לצדקה ובפיהו יודה והיתה לו לישועה׃
11Dicit enim Scriptura: Omnis qui credit in illum, non confundetur.
11כי הכתוב אמר כל המאמין בו לא יבוש׃
12Non enim est distinctio Judæi et Græci: nam idem Dominus omnium, dives in omnes qui invocant illum.
12ואין הבדל בזה בין היהודי ליוני כי אדון אחד לכלם והוא עשיר לכל קראיו׃
13Omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
13כי כל אשר יקרא בשם יהוה ימלט׃
14Quomodo ergo invocabunt, in quem non crediderunt? aut quomodo credent ei, quem non audierunt? quomodo autem audient sine prædicante?
14ועתה איך יקראו אל אשר לא האמינו בו ואיך יאמינו באשר לא שמעו את שמעו ואיך ישמעו באין מגיד׃
15quomodo vero prædicabunt nisi mittantur? sicut scriptum est: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona !
15ואיך יגידו אם אינם שלוחים ככתוב מה נאוו רגלי מבשר שלום מבשר טוב׃
16Sed non omnes obediunt Evangelio. Isaias enim dicit: Domine, quis credidit auditui nostro?
16אך לא כלם שמעו לקול הבשורה כי ישעיהו אמר יהוה מי האמין לשמעתנו׃
17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi.
17לכן האמונה באה מתוך השמועה והשמועה על ידי דבר אלהים׃
18Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum.
18ואמר הכי לא שמעו אמנם בכל הארץ יצא קום ובקצה תבל מליהם׃
19Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam.
19ואמר הכי ישראל לא ידע הנה כבר משה אמר אני אקניאכם בלא עם בגוי נבל אכעיסכם׃
20Isaias autem audet, et dicit: Inventus sum a non quærentibus me: palam apparui iis qui me non interrogabant.
20וישעיהו מלאו לבו לאמר נמצאתי ללא בקשני נדרשתי ללוא שאלו׃
21Ad Israël autem dicit: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem.
21ועל ישראל הוא אמר פרשתי ידי כל היום אל עם סורר ומרה׃
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.