Marcum 2
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Et iterum intravit Capharnaum post dies,
1数日後、イエスが再びカペナウムに入られると、家におられるということが知れ渡った。
2et auditum est quod in domo esset, et convenerunt multi, ita ut non caperet neque ad januam, et loquebatur eis verbum.
2すぐに大勢の人が集まり、戸口の辺りにさえ場所がないほどになった。イエスは彼らに御言葉を語られた。
3Et venerunt ad eum ferentes paralyticum, qui a quatuor portabatur.
3そこへ四人の男が、体の麻痺した人を運んで来た。
4Et cum non possent offerre eum illi præ turba, nudaverunt tectum ubi erat: et patefacientes submiserunt grabatum in quo paralyticus jacebat.
4しかし、群衆のためにイエスのそばへ近づけなかったので、イエスのおられる所の屋根をはがして穴を開け、体の麻痺した人が横たわっている寝床をつり下ろした。
5Cum autem vidisset Jesus fidem illorum, ait paralytico: Fili, dimittuntur tibi peccata tua.
5イエスは彼らの信仰を見て、体の麻痺した人に言われた。 「子よ、あなたの罪は赦されている。」
6Erant autem illic quidam de scribis sedentes, et cogitantes in cordibus suis:
6ところが、そこに何人かの律法学者が座っていて、心の中で考えていた。
7Quid hic sic loquitur? blasphemat. Quis potest dimittere peccata, nisi solus Deus?
7「なぜこの男は、こんな冒涜の言葉を口にするのか。神おひとりのほかに、だれが罪を赦せるだろうか。」
8Quo statim cognito Jesus spiritu suo, quia sic cogitarent intra se, dicit illis: Quid ista cogitatis in cordibus vestris?
8イエスは、彼らが心の中でそのように考えていることを、ご自分の霊ですぐに見抜き、言われた。 「なぜ心の中でそのようなことを考えているのか。
9Quid est facilius dicere paralytico: Dimittuntur tibi peccata: an dicere: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula?
9体の麻痺した人に、『あなたの罪は赦されている』と言うのと、『起きて、寝床を取り上げて歩きなさい』と言うのと、どちらが易しいか。
10Ut autem sciatis quia Filius hominis habet potestatem in terra dimittendi peccata (ait paralytico),
10しかし、人の子が地上で罪を赦す権威を持っていることを、あなたがたが知るために――」 そして、体の麻痺した人に言われた。
11tibi dico: Surge, tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam.
11「あなたに言う。起きて寝床を取り上げ、自分の家に帰りなさい。」
12Et statim surrexit ille: et, sublato grabato, abiit coram omnibus, ita ut mirarentur omnes, et honorificent Deum, dicentes: Quia numquam sic vidimus.
12するとその人は立ち上がり、すぐに寝床を取り上げ、皆の前を通って出て行った。人々はみな驚き、「このようなことは、今まで見たことがない」と言って、神をあがめた。
13Et egressus est rursus ad mare, omnisque turba veniebat ad eum, et docebat eos.
13イエスは再び湖のほとりへ出て行かれた。群衆がみなイエスのもとに来たので、彼らを教えられた。
14Et cum præteriret, vidit Levi Alphæi sedentem ad telonium, et ait illi: Sequere me. Et surgens secutus est eum.
14通りがかりに、アルパヨの子レビが収税所に座っているのをご覧になり、 「私について来なさい」 と言われた。レビは立ち上がり、イエスに従った。
15Et factum est, cum accumberet in domo illius, multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Jesu et discipulis ejus: erant enim multi, qui et sequebantur eum.
15イエスがレビの家で食卓に着いておられると、大勢の徴税人や罪人も、イエスや弟子たちと共に食卓に着いた。このような人々が大勢いて、イエスに従っていたからである。
16Et scribæ et pharisæi videntes quia manducaret cum publicanis et peccatoribus, dicebant discipulis ejus: Quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit Magister vester?
16律法学者たちとパリサイ人たちは、イエスが罪人や徴税人と一緒に食事をしているのを見て、弟子たちに言った。「なぜ彼は徴税人や罪人と一緒に食べたり飲んだりするのか。」
17Hoc audito Jesus ait illis: Non necesse habent sani medico, sed qui male habent: non enim veni vocare justos, sed peccatores.
17イエスはこれを聞いて、彼らに言われた。 「健康な人に医者は必要ない。必要なのは病人である。私が来たのは、義人を招くためではなく、罪人を悔い改めに招くためである。」
18Et erant discipuli Joannis et pharisæi jejunantes: et veniunt, et dicunt illi: Quare discipuli Joannis et pharisæorum jejunant, tui autem discipuli non jejunant?
18ヨハネの弟子たちとパリサイ人たちは断食をしていた。人々がイエスのもとに来て尋ねた。「ヨハネの弟子たちとパリサイ人の弟子たちは断食するのに、なぜあなたの弟子たちは断食しないのですか。」
19Et ait illis Jesus: Numquid possunt filii nuptiarum, quamdiu sponsus cum illis est, jejunare? Quanto tempore habent secum sponsum, non possunt jejunare.
19イエスは彼らに言われた。 「花婿が一緒にいる間、花婿の友人たちは断食できるだろうか。花婿が一緒にいる限り、断食することはできない。
20Venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus: et tunc jejunabunt in illis diebus.
20しかし、花婿が彼らから取り去られる日が来る。その日には、彼らも断食する。
21Nemo assumentum panni rudis assuit vestimento veteri: alioquin aufert supplementum novum a veteri, et major scissura fit.
21だれも、まだ縮んでいない布を古い衣服に縫いつけたりはしない。そんなことをすれば、新しい継ぎ切れが古い衣服を引き裂き、破れがもっとひどくなる。
22Et nemo mittit vinum novum in utres veteres: alioquin dirumpet vinum utres, et vinum effundetur, et utres peribunt: sed vinum novum in utres novos mitti debet.
22また、新しいぶどう酒を古い革袋に入れる人はいない。そんなことをすれば、ぶどう酒は革袋を破って流れ出し、革袋も失われる。新しいぶどう酒は新しい革袋に入れる。」
23Et factum est iterum Dominus sabbatis ambularet per sata, et discipuli ejus cœperunt progredi, et vellere spicas.
23ある安息日に、イエスは麦畑の中を通っておられた。弟子たちは歩きながら、麦の穂を摘み始めた。
24Pharisæi autem dicebant ei: Ecce, quid faciunt sabbatis quod non licet?
24パリサイ人たちはイエスに言った。「見よ、なぜ彼らは安息日にしてはならないことをしているのですか。」
25Et ait illis: Numquam legistis quid fecerit David, quando necessitatem habuit, et esuriit ipse, et qui cum eo erant?
25イエスは彼らに言われた。 「ダビデが、自分も供の者たちも食べ物がなくて空腹だったとき、何をしたか、あなたがたは一度も読んだことがないのか。
26quomodo introivit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum, et panes propositionis manducavit, quos non licebat manducare, nisi sacerdotibus, et dedit eis qui cum eo erant?
26アビヤタルが大祭司だった時代に、ダビデは神の家に入り、祭司のほかは食べてはならない供えのパンを食べ、供の者たちにも与えたではないか。」
27Et dicebat eis: Sabbatum propter hominem factum est, et non homo propter sabbatum.
27また彼らに言われた。 「安息日は人のために設けられたのであって、人が安息日のために造られたのではない。
28Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati.
28だから、人の子は安息日の主でもある。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.