Genesis 44
Clementine Vulgate, 1598Translation
Clementine Vulgate, 1598
Freedom Bible (フリーダム・バイブル)
1Præcepit autem Joseph dispensatori domus suæ, dicens: Imple saccos eorum frumento, quantum possunt capere: et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
1ヨセフは自分の家の管理人に命じた。「あの人々の袋に、彼らが運べるだけの食料を満たしなさい。そして、それぞれの銀をその袋の口に入れなさい。
2Scyphum autem meum argenteum, et pretium quod dedit tritici, pone in ore sacci junioris. Factumque est ita.
2また、私の杯、あの銀の杯を、一番下の者の袋の口に、彼の穀物の代金の銀と一緒に入れなさい。」管理人はヨセフが言った言葉のとおりに行った。
3Et orto mane, dimissi sunt cum asinis suis.
3朝が明るくなるとすぐに、彼らはろばと共に送り出された。
4Jamque urbem exierant, et processerant paululum: tunc Joseph accersito dispensatore domus, Surge, inquit, et persequere viros: et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
4彼らが町を出て、まだ遠くへ行かないうちに、ヨセフは管理人に言った。「立って、あの人々を追いかけなさい。彼らに追いついたら、こう言いなさい。『なぜあなたがたは、善に悪を返したのか。
5scyphus, quem furati estis, ipse est in quo bibit dominus meus, et in quo augurari solet: pessimam rem fecistis.
5これは私の主人が飲む杯であり、また占いに用いるものではないか。あなたがたのしたことは悪である。』」
6Fecit ille ut jusserat: et apprehensis per ordinem locutus est.
6管理人は彼らに追いつき、これらの言葉を彼らに語った。
7Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster, ut servi tui tantum flagitii commiserint?
7彼らは彼に言った。「ご主人様、なぜそのようなことを言われるのですか。あなたのしもべたちがそのようなことをするなど、決してあり得ません。
8pecuniam, quam invenimus in summitate saccorum, reportavimus ad te de terra Chanaan: et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
8見よ、私たちは自分たちの袋の口に見つけた銀を、カナンの地からあなたに持ち帰りました。どうして私たちが、あなたの主人の家から銀や金を盗むでしょうか。
9apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod quæris, moriatur, et nos erimus servi domini nostri.
9あなたのしもべたちのうち、それが誰のところで見つかったとしても、その者は死なせてください。私たちもご主人様の奴隷になります。」
10Qui dixit eis: Fiat juxta vestram sententiam: apud quemcumque fuerit inventus, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
10彼は言った。「それでは、あなたがたの言葉のとおりにしよう。それが見つかった者は私の奴隷となり、あなたがたは無罪となる。」
11Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
11そこで彼らは急いで、それぞれ自分の袋を地面に下ろし、それぞれ自分の袋を開けた。
12Quos scrutatus, incipiens a majore usque ad minimum, invenit scyphum in sacco Benjamin.
12管理人は一番上の者から始め、一番下の者で終わるように探した。すると杯はベニヤミンの袋で見つかった。
13At illi, scissis vestibus, oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
13彼らは衣を引き裂き、それぞれろばに荷を積み直して町へ戻った。
14Primusque Judas cum fratribus ingressus est ad Joseph (necdum enim de loco abierat) omnesque ante eum pariter in terram corruerunt.
14ユダとその兄弟たちはヨセフの家に来た。ヨセフはまだそこにいた。彼らは彼の前で地にひれ伏した。
15Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis? an ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
15ヨセフは彼らに言った。「あなたがたがしたこの仕業は何だ。私のような者が、確かに占いをすることを知らなかったのか。」
16Cui Judas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? vel quid loquemur, aut juste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum: en omnes servi sumus domini mei, et nos, et apud quem inventus est scyphus.
16ユダは言った。「ご主人様に何と申し上げましょうか。何を語りましょうか。どのようにして潔白を示せるでしょうか。神があなたのしもべたちの咎を見つけ出されたのです。見よ、私たちはご主人様の奴隷です。私たちも、手から杯が見つかった者もです。」
17Respondit Joseph: Absit a me ut sic agam: qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus: vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
17ヨセフは言った。「私がそのようなことをするなど、決してあり得ない。手から杯が見つかった者だけが私の奴隷となる。あなたがたは、安らかに父のところへ上って行きなさい。」
18Accedens autem propius Judas, confidenter ait: Oro, domini mi, loquatur servus tuus verbum in auribus tuis, et ne irascaris famulo tuo: tu es enim post Pharaonem
18そのとき、ユダは彼に近づいて言った。「ご主人様、どうか、しもべに一言申し上げさせてください。しもべに怒りを燃やさないでください。あなたはファラオにも等しい方です。
19dominus meus. Interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
19ご主人様はしもべたちに尋ねて、『あなたがたには父、あるいは兄弟がいるか』と言われました。
20et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex, et puer parvulus, qui in senectute illius natus est: cujus uterinus frater mortuus est: et ipsum solum habet mater sua, pater vero tenere diliget eum.
20私たちはご主人様に言いました。『私たちには年老いた父と、父が年老いてから生まれた幼い子がいます。その子の兄は死に、母の子として彼だけが残されているので、父は彼を愛しています。』
21Dixistique servis tuis: Adducite eum ad me, et ponam oculos meos super illum.
21あなたはしもべたちに、『その子を私のところへ連れて下れ。私がこの目で見よう』と言われました。
22Suggessimus domino meo: Non potest puer relinquere patrem suum: si enim illum dimiserit, morietur.
22私たちはご主人様に言いました。『あの少年は父から離れることができません。もし父から離れれば、父は死んでしまうでしょう。』
23Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus vobiscum, non videbitis amplius faciem meam.
23しかしあなたはしもべたちに言われました。『あなたがたの一番下の弟が一緒に下って来ない限り、あなたがたは二度と私の顔を見てはならない。』
24Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum, narravimus ei omnia quæ locutus est dominus meus.
24私たちはあなたのしもべである私の父のところへ上って行き、ご主人様の言葉を父に告げました。
25Et dixit pater noster: Revertimini, et emite nobis parum tritici.
25私たちの父は言いました。『また行って、私たちのために少し食物を買って来なさい。』
26Cui diximus: Ire non possumus: si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul: alioquin illo absente, non audemus videre faciem viri.
26私たちは言いました。『私たちは下って行くことはできません。もし一番下の弟が私たちと一緒なら、下って行きます。一番下の弟が私たちと一緒でなければ、あの方の顔を見ることができないからです。』
27Ad quæ ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
27あなたのしもべである私の父は私たちに言いました。『私の妻が私に二人の息子を産んだことを、あなたがたは知っている。
28Egressus est unus, et dixistis: Bestia devoravit eum: et hucusque non comparet.
28一人は私のもとから出て行ったので、私は「きっと彼は引き裂かれたのだ」と言った。そして、それ以来彼を見ていない。
29Si tuleritis et istum, et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum mœrore ad inferos.
29もしあなたがたがこの子までも私から奪い去り、彼に災いが降りかかれば、あなたがたは白髪の私を悲しみと共にシェオルへ下らせることになる。』
30Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum, et puer defuerit (cum anima illius ex hujus anima pendeat),
30ですから今、私がしもべである父のところへ帰ったとき、あの少年が一緒でなければ――父の命はあの少年の命と固く結ばれています――
31videritque eum non esse nobiscum, morietur, et deducent famuli tui canos ejus cum dolore ad inferos.
31父はあの少年がいないのを見て、死んでしまうでしょう。しもべどもは、年老いた父を、悲しみのうちにシェオルへ下らせることになります。
32Ego proprie servus tuus sim qui in meam hunc recepi fidem, et spopondi dicens: Nisi reduxero eum, peccati reus ero in patrem meum omni tempore.
32あなたのしもべは父に対し、あの少年の保証人となって、『もし私が彼をあなたのもとに連れ帰らなかったなら、私は一生、父に対してその罪を負います』と言ったのです。
33Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio domini mei, et puer ascendat cum fratribus suis.
33ですから今、どうかあなたのしもべをあの少年の代わりに、ご主人様の奴隷としてとどまらせてください。あの少年は兄弟たちと一緒に上って行かせてください。
34Non enim possum redire ad patrem meum, absente puero: ne calamitatis, quæ oppressura est patrem meum, testis assistam.
34あの少年を伴わずに、どうして父のところへ上れるでしょう。父に降りかかる災いを、私は見ることができません。」
Tip: use the ← and → keys to turn chapters.